|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consensus in occulto
factus per verba de praesenti non facit matrimonium. Res enim in
potestate alterius existens non transfertur in potestatem alterius,
nisi consentiente illo in cujus potestate erat. Sed puella erat in
potestate patris. Ergo non potest per matrimonium transire in
potestatem viri, nisi patre consentiente; et ita, si fiat in occulto
consensus, etiam per verba de praesenti expressus, non erit
matrimonium.
2. Praeterea, sicut in matrimonio est actus noster quasi de essentia
sacramenti, ita in poenitentia. Sed sacramentum poenitentiae non
perficitur nisi mediantibus Ecclesiae ministris, qui sunt
sacramentorum dispensatores. Ergo nec matrimonium potest perfici in
occulto absque sacerdotali benedictione.
3. Praeterea, Baptismus, quia potest in occulto fieri, et in
manifesto, non prohibetur ab Ecclesia fieri in occulto. Sed
Ecclesia prohibet clandestina matrimonia. Ergo non possunt fieri in
occulto.
4. Praeterea, inter eos qui in secundo gradu sibi attinent, non
potest matrimonium contrahi, quia Ecclesia prohibuit. Sed similiter
Ecclesia prohibuit clandestina matrimonia. Ergo non possunt esse vera
matrimonia.
1. Sed contra, posita causa ponitur effectus. Sed causa efficiens
matrimonii est consensus, per verba de praesenti expressus. Ergo,
sive fiat in publico, sive in occulto, matrimonium sequitur.
2. Praeterea, ubicumque est debita forma et debita materia, ibi est
sacramentum. Sed in occulto matrimonio servatur debita materia, quia
sunt personae legitimae ad contrahendum; et debita forma, quia sunt
verba de praesenti consensum exprimentia. Ergo est ibi verum
matrimonium.
Respondeo dicendum, quod sicut in aliis sacramentis quaedam sunt de
essentia sacramenti, quibus omissis non est sacramentum, quaedam autem
ad solemnitatem sacramenti pertinent, quibus omissis verum perficitur
sacramentum, quamvis peccet qui omittit: ita etiam consensus expressus
per verba de praesenti inter personas legitimas ad contrahendum,
matrimonium facit: quia haec duo sunt de essentia sacramenti; alia
autem omnia sunt de solemnitate sacramenti, quia ad hoc adhibentur ut
matrimonium convenientius fiat; unde si omittantur, verum matrimonium
est, quamvis peccent sic contrahentes, nisi per aliquam legitimam
causam excusentur.
Ad primum ergo dicendum, quod puella non est in potestate patris quasi
ancilla, ut sui corporis potestatem non habeat, sed quasi filia ad
educandum; et ideo secundum hoc quod libera est, potest se in
potestatem alterius absque consensu patris dare, sicut etiam potest
aliquis vel aliqua intrare religionem absque consensu parentum, cum sit
persona libera.
Ad secundum dicendum, quod actus noster in poenitentia quamvis sit de
essentia sacramenti, non est tamen sufficiens ad inducendum proximum
effectum sacramenti, scilicet absolutionem a peccatis; et ideo oportet
quod ad perfectionem sacramenti interveniat actus sacerdotis. Sed in
matrimonio actus nostri sunt causa sufficiens ad inducendum proximum
effectum, qui est obligatio: quia quicumque est sui juris, potest se
alteri obligare: et ideo sacerdotis benedictio non requiritur in
matrimonio quasi de essentia sacramenti.
Ad tertium dicendum, quod etiam prohibitum est quod Baptismum nullus
recipiat nisi a sacerdote, nisi in articulo necessitatis. Matrimonium
autem non est sacramentum necessitatis; et ideo non est similis ratio.
Prohibentur autem clandestina matrimonia propter pericula quae inde
evenire solent: quia frequenter in talibus est aliqua fraus ex altera
parte; frequenter etiam ad alia conjugia transeunt, dum poenitent de
istis quae subito facta sunt, et multa alia mala inde accidunt; et
speciem turpitudinis praeter hoc habent.
Ad quartum dicendum, quod non sunt prohibita clandestina matrimonia
quasi contra essentialia matrimonii existentia, sicut sunt prohibita
matrimonia illegitimarum personarum, quae sunt materia indebita huic
sacramento; et ideo non est simile.
|
|