|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consensus qui facit
matrimonium, sit consensus in carnalem copulam. Quia, sicut dicit
Hieronymus: voventibus virginitatem non solum nubere, sed velle
nubere, damnabile est. Sed non esset damnabile, nisi esset
virginitati contrarium; cui nuptiae non contrariantur nisi ratione
carnalis copulae. Ergo consensus voluntatis qui est in nuptiis, est
in carnalem copulam.
2. Praeterea, omnia quae sunt in matrimonio inter virum et uxorem,
possunt esse licite inter fratrem et sororem, excepta carnali copula.
Sed non potest licite inter eos fieri consensus matrimonialis. Ergo
consensus matrimonialis est consensus in carnalem copulam.
3. Praeterea, si mulier dicat viro, consentio in te, ut non
cognoscas me, non est consensus matrimonialis: quia aliquid est ibi
contra substantiam praedicti consensus. Sed non esset, nisi dictus
consensus esset in carnalem copulam. Ergo et cetera.
4. Praeterea, in qualibet re initium consummationi respondet. Sed
matrimonium consummatur per carnalem copulam. Ergo, cum initietur per
consensum, videtur quod consensus sit in carnalem copulam.
1. Sed contra, nullus consentiens in carnalem copulam est virgo
mente et carne. Sed beatus Joannes Evangelista post consensum
nuptialem est virgo mente et carne. Ergo non consensit in carnalem
copulam.
2. Praeterea, effectus respondet causae. Sed consensus est causa
matrimonialis. Cum ergo de essentia matrimonii non sit carnalis
copula, videtur quod nec consensus qui matrimonium facit, sit in
carnalem copulam.
Respondeo dicendum, quod consensus qui matrimonium facit, est
consensus in matrimonium: quia effectus proprius voluntatis est ipsum
volitum; unde sicut se habet carnalis copula ad matrimonium, ita
consensus qui matrimonium causat, est in carnalem copulam.
Matrimonium autem, ut supra dictum est, non est essentialiter ipsa
conjunctio carnalis; sed quaedam associatio viri et uxoris in ordine ad
carnalem copulam, et alia quae ex consequenti ad virum et uxorem
pertinent, secundum quod eis datur potestas invicem respectu carnalis
copulae; et haec associatio conjugalis copula dicitur. Unde patet
quod bene dixerunt illi qui dixerunt, quod consentire in matrimonium
est consentire in carnalem copulam implicite, non explicite. Non enim
debet intelligi, nisi sicut implicite continetur effectus in sua
causa: quia potestas carnalis copulae, in quam consentitur, est causa
carnalis copulae, sicut potestas utendi re sua est causa usus.
Ad primum ergo dicendum, quod consensus in matrimonium ideo est
damnabilis post votum virginitatis, quia per talem consensum datur
potestas ad id quod non licet; sicut peccaret qui daret potestatem
alteri accipiendi illud quod ipse in deposito habet, non solum in hoc
quod ei actualiter traderet. De consensu autem beatae virginis infra
dicetur.
Ad secundum dicendum, quod inter fratrem et sororem non potest esse
potestas in invicem ad carnalem copulam, sicut nec licite carnalis
copula; et ideo ratio non consequitur.
Ad tertium dicendum, quod illa conditio explicita non solum actui,
sed potestati contrariatur carnalis copulae; et ideo est contraria
matrimonio.
Ad quartum dicendum, quod initiatum matrimonium respondet consummato,
sicut habitus vel potestas actui qui est operatio.
Rationes autem contrariae ostendunt quod non sit consensus in carnalem
copulam explicite; et hoc verum est.
|
|