|
Postquam ostendit Magister quod consensus sit causa matrimonii, hic
ostendit quibus impediatur consensus, ne matrimonium efficere possit;
et dividitur in partes duas: in prima determinat de impedimento
coactionis; in secunda de impedimento erroris, 30 dist., ibi: nec
solum coactio impedit vel excludit consensum, sed etiam error. Prima
in tres: in prima ostendit quod coactus consensus non facit
matrimonium; in secunda ostendit quod si post coactionem liber
consensus adveniat, matrimonium verum erit, ibi: verumtamen qui
inviti et coacte conjuncti sunt, si postea ab aliquo temporis spatio
sine contradictione et querimonia cohabitaverint, facultate discedendi
vel reclamandi habita, consentire videntur; in tertia, qualiter
intelligendus sit aliquis consentire, ibi: consentire autem probatur.
Hic quaeruntur quatuor: 1 utrum aliquis consensus possit esse
coactus; 2 utrum aliqua coactio cadat in constantem virum; 3 utrum
consensus coactus faciat matrimonium; 4 utrum aliquis possit cogi a
patre ad contrahendum matrimonium.
|
|