|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus consensus possit
esse coactus. Coactio enim in liberum arbitrium cadere non potest
secundum aliquem statum ejus, ut in 2 Lib., dist. 25, quaest.
1, art. 1, dictum est. Sed consensus est actus liberi arbitrii.
Ergo non potest esse coactus.
2. Praeterea, violentum, quod est idem quod coactum, secundum
philosophum, est cujus principium est extra, nil conferente vim
passo. Sed consensus omnis principium est intra. Ergo nullus
consensus potest esse coactus.
3. Praeterea, omne peccatum in consensu perficitur. Sed illud quo
perficitur peccatum, cogi non potest; quia secundum Augustinum,
nullus peccat in eo quod vitare non potest. Cum ergo vis a juristis
definiatur esse majoris rei impetus, qui repelli non potest; videtur
quod consensus esse non possit coactus vel violentus.
4. Praeterea, dominium libertati opponitur. Sed coactio ad
dominium pertinet, ut patet in quadam definitione Tullii: dicit
enim, quod vis est impetus dominantis retinens rem infra terminos
alienos. Ergo vis in liberum arbitrium non cadit; et ita nec in
consensum, qui est actus ejus.
1. Sed contra, illud quod esse non potest, non potest aliquid
impedire. Sed coactio consensus impedit matrimonium, ut in littera
dicitur. Ergo consensus potest cogi.
2. Praeterea, in matrimonio est quidam contractus. Sed in
contractibus potest esse voluntas coacta; unde legislator in integrum
restitutionem adjudicat, ratum non habens quod vi, sive metus causa,
factum est. Ergo etiam in matrimonio potest esse consensus coactus.
Respondeo dicendum, quod duplex est coactio vel violentia. Una quae
facit necessitatem absolutam; et tale violentum dicitur a philosopho
violentum simpliciter; ut cum quis alium corporaliter impellit ad
motum. Alia quae facit conditionatam necessitatem; et hanc vocat
philosophus violentum mixtum; sicut cum quis projicit merces in mare,
ne periclitetur; et in isto violento, quamvis hoc quod fit, non sit
per se voluntarium, tamen consideratis circumstantiis hic et nunc
voluntarium est. Et quia actus in particularibus sunt, ideo
simpliciter voluntarium est, sed secundum quid involuntarium; unde
haec violentia vel coactio potest esse in consensu, qui est actus
voluntatis; non autem prima. Et quia haec coactio fit ex hoc quod
timetur aliquod periculum imminens; ideo ista vis idem est quod metus,
qui voluntatem cogit quodammodo; sed prima vis cadit etiam in
corporalibus actibus. Et quia legislator non considerat solum
interiores actus, sed magis exteriores, ideo per vim intelligit
coactionem simpliciter; propter quod vim contra metum dividit. Sed
nunc agitur de consensu interiori, in quem non cadit coactio seu vis,
quae a metu distinguitur; et ideo, quantum ad propositum pertinet,
idem est coactio quod metus. Est autem metus, secundum jurisperitos,
instantis vel futuri periculi causa, mentis trepidatio.
Et per hoc patet solutio ad objecta: nam primae rationes procedunt de
coactione prima, secundae de secunda.
|
|