|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod coactio metus non cadat
in constantem virum. Quia de ratione constantis est quod non trepidet
in periculis. Cum ergo metus sit trepidatio mentis ratione periculi
imminentis, videtur quod non cogatur metu.
2. Praeterea, omnium terribilium finis est mors, secundum
philosophum in 3 Ethic., quasi perfectissimum inter terribilia.
Sed constantes non coguntur morte: quia fortis etiam pericula mortis
sustinet. Ergo nullus metus cadit in constantem virum.
3. Praeterea, inter alia pericula praecipue timetur a bonis
periculum famae. Sed timor infamiae non reputatur timor cadens in
constantem virum; quia, ut dicit lex, timor infamiae non continetur
illo edicto quod metus causa factum est. Ergo nec aliquis alius metus
cadit in constantem virum.
4. Praeterea, metus in eo qui metu cogitur, peccatum relinquit:
quia facit eum promittere quod non vult solvere; et sic facit eum
mentiri. Sed non est constantis aliquod etiam peccatum minimum pro
aliquo timore facere. Ergo nullus metus cadit in constantem virum.
1. Sed contra, Abraham et Isaac constantes fuerunt. Sed in eis
cecidit metus: quia ratione metus dixerunt uxores suas esse sibi
sorores. Ergo metus potest cadere in constantem virum.
2. Praeterea, ubicumque est violentum mixtum, est aliquis metus
cogens. Sed aliquis, quantumcumque constans, potest pati tale
violentum: quia si sit in mari, merces projicit tempore naufragii.
Ergo metus potest cadere in constantem virum.
Respondeo dicendum, quod cadere metum in aliquem, est aliquem metu
cogi. Cogitur autem aliquis metu, quando aliquid facit quod alias non
vellet, ad evitandum aliquid quod timet. In hoc autem constans ab
inconstanti distinguitur quantum ad duo. Primo quantum ad qualitatem
periculi quod timetur; quia constans sequitur rationem rectam, per
quam scit quid prosit dimittendum vel faciendum. Semper autem minus
malum vel majus bonum eligendum est; et ideo constans ad minus malum
sustinendum cogitur metu majoris mali; non autem cogitur ad majus malum
ut vitet minus malum. Sed inconstans cogitur ad majus malum propter
metum minoris mali; sicut ad peccatum propter metum corporalis poenae.
Sed pertinax e contrario non potest cogi etiam ad minus malum
sustinendum vel faciendum, ut evitet majus malum; unde constans est
medius inter inconstantem et pertinacem. Secundo differunt quo ad
aestimationem periculi imminentis: quia constans non nisi ex forti
aestimatione et probabili cogitur; sed inconstans ex levi. Proverb.
18, 1: fugit impius nemine persequente.
Ad primum ergo dicendum, quod constans, sicut de forti philosophus
dicit, intrepidus est, non quod omnino non timeat, sed quia non timet
quae non oportet, vel ubi vel quando non oportet.
Ad secundum dicendum, quod peccata sunt maxima malorum; et ideo ad
hoc nullo modo potest homo constans cogi; immo magis debet homo mori
quam talia sustinere, ut etiam philosophus, in 3 Ethic., dicit.
Sed quaedam damna corporalia sunt minora quibusdam aliis, quae sunt
inter praecipua quae ad personam pertinent; sicut mors, verbera,
dehonestatio per stuprum, et servitus; et ideo ex istis constans
cogitur ad alia damna corporalia sustinenda; et haec continentur hoc
versu: stupri, sive status, verberis, atque necis. Nec differt,
utrum haec pertineant ad personam propriam, vel uxoris, vel filiorum,
aut aliorum hujusmodi.
Ad tertium dicendum, quod infamia quamvis sit magnum damnum, tamen ei
de facili occurri potest; et ideo non reputatur cadens in constantem
virum metus infamiae secundum jura.
Ad quartum dicendum, quod constans non cogitur ad mentiendum, quia
tunc vult dare; sed tamen postea vult petere restitutionem, vel saltem
judici denuntiare, si se promisit non petiturum restitutionem. Non
potest autem promittere se non denuntiaturum, cum hoc sit contra bonum
justitiae, ad quod cogi non potest, ut scilicet contra justitiam
faciat.
|
|