|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis praecepto patris
possit compelli ad matrimonium contrahendum. Coloss. 3, 20:
filii obedite parentibus vestris per omnia. Ergo etiam in hoc eis
obedire tenentur.
2. Praeterea, Genes. 28, Isaac praecepit Jacob quod non
acciperet uxorem de filiabus Chanaan. Non autem praecepisset, nisi
de jure praecipere potuisset. Ergo filius in hoc tenetur obedire
patri.
3. Praeterea, nullus debet promittere, praecipue per juramentum,
pro illo quem non potest cogere ad servandum. Sed parentes promittunt
futura matrimonia pro filiis, et etiam juramento firmant. Ergo
possunt praecepto cogere filios ad implendum.
4. Praeterea, pater spiritualis, scilicet Papa, potest compellere
praecepto ad matrimonium spirituale, scilicet ad episcopatum
accipiendum. Ergo et pater carnalis ad carnale matrimonium.
1. Sed contra, patre imperante matrimonium, filius potest sine
peccato religionem intrare. Ergo non tenetur ei in hoc obedire.
2. Praeterea, si teneretur obedire, sponsalia per parentes
contracta absque consensu filiorum essent stabilia. Sed hoc est contra
jura. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod cum matrimonium sit quaedam quasi servitus
perpetua, pater non potest cogere filium ad matrimonium per
praeceptum, cum sit liberae conditionis, sed potest eum inducere ex
rationabili causa; et tunc sicut se habet filius ad causam illam, ita
se habet ad praeceptum patris; ut si illa causa cogat de necessitate
vel de honestate, et praeceptum similiter cogat, alias non.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum apostoli non intelligitur in
illis in quibus sicut pater est liber, ita et filius; et hujusmodi est
matrimonium, per quod etiam filius fit pater.
Ad secundum dicendum, quod Jacob alias tenebatur ad faciendum hoc
quod mandavit Isaac, tum propter malitiam illarum mulierum, tum quia
semen Chanaan de terra quae semini patriarcharum promittebatur, erat
disperdendum; et ideo Isaac praecipere poterat.
Ad tertium dicendum, quod non jurant nisi illa conditione
subintellecta: si illis placuerit: et ipsi obligantur ad eos bona fide
inducendum.
Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod Papa non potest
praecipere alicui quod accipiat episcopatum: quia consensus debet esse
liber. Sed hoc posito, periret ecclesiasticus ordo. Nisi enim
aliquis posset cogi ad suscipiendum regimen Ecclesiae, Ecclesia
conservari non posset; cum quandoque illi qui sunt idonei, hoc nolint
suscipere nisi coacti. Et ideo dicendum, quod non est simile hinc
inde: quia non est aliqua corporalis servitus in matrimonio spirituali
sicut in corporali: est enim spirituale matrimonium, sicut quoddam
officium dispensandae reipublicae, 1 Corinth. 4, 1: sic nos
existimet homo, ut ministros Christi.
|
|