|
Legati principis Jordani retulerunt. Videtur quod non possit fieri
matrimonium per internuntios: quia si ante adventum nuntii alter
poeniteat, non erit matrimonium. Et dicendum, quod potest aliquis
alterum procuratorem constituere ad consentiendum: tamen si ante
poeniteat quam ille consentiat, non est matrimonium nec in rei
veritate, nec secundum judicium Ecclesiae, si aliquibus signis
appareat poenituisse. Sed ex quo consensus per internuntios factus
est, matrimonium tenet ac si ipse fecisset. Consentire autem probatur
qui evidenter non contradicit. Hoc intelligitur quantum ad forum
Ecclesiae: quia quantum ad forum conscientiae, si interius dissentiat
quamvis exterius non reclamet, non est matrimonium.
|
|