|
Postquam ostendit Magister quod consensus matrimonii impeditur per
coactionem, hic ostendit quod impeditur per errorem; et dividitur haec
distinctio in partes tres: in prima determinat de impedimento erroris;
in secunda de consensu qui fuit in matrimonio b. virginis, ibi:
praemissis aliquid addendum est; in tertia de causa finali matrimonii,
ibi: exposito quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est
ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Circa
primum tria facit. Primo ostendit quis error matrimonium impediat:
secundo objicit in contrarium, ibi: sed objicitur de Jacob etc.;
tertio solvit, ibi: sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non
improbe traditur. Praemissis aliquid addendum est. Hic determinat de
consensu quod fuit in matrimonio b. virginis; et circa hoc duo facit:
primo ostendit cujusmodi consensus ille fuit; secundo ostendit quod
matrimonium illud fuit perfectum, ibi: inter quos, ut ait
Augustinus, perfectum fuit conjugium. Exposito quae sit efficiens
causa matrimonii et cetera. Hic determinat de causa finali
matrimonii; et primo de causis matrimonii in generali; secundo de
causis matrimonii b. virginis, ibi: habuit autem conjugium Mariae et
Joseph alias causas speciales. Circa primum duo facit: primo ponit
causas finales matrimonii, et principales et secundarias; secundo
excludit errorem, ibi: nec est assentiendum illis qui dicunt, non
esse conjugium quod propter has causas minus honestas contrahitur. Ubi
duo facit: primo ostendit quod malus finis non facit quod non sit
matrimonium; secundo ostendit quod non facit quod non sit matrimonium
bonum, ibi: et licet fine non bono contrahatur conjugium, quando
species contrahentis movet animum, conjugium tamen bonum est. Hic est
duplex quaestio. Prima de matrimonio in communi. Secunda de
matrimonio beatae virginis. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum
error de sui natura matrimonium impediat; 2 quis error; 3 de causa
finali matrimonii.
|
|