|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod error non debeat poni
matrimonii impedimentum per se. Consensus enim, qui est causa
efficiens matrimonii, impeditur sicut et voluntarium. Sed
voluntarium, secundum philosophum in 3 Ethic., cap. 7, ponitur
impediri per ignorantiam, quae non est idem quod error: quia
ignorantia nullam cognitionem ponit; sed error ponit; eo quod
approbare falsa pro veris sit error, secundum Augustinum. Ergo non
debuit hic poni impedimentum matrimonii error, sed magis ignorantia.
2. Praeterea, illud potest impedire matrimonium de sui natura, quod
habet contrarietatem ad bona matrimonii. Sed error non est hujusmodi.
Ergo error, de sui natura, non impedit matrimonium.
3. Praeterea, sicut consensus requiritur ad matrimonium, ita
intentio requiritur ad Baptismum. Sed si aliquis baptizat Joannem,
et credit baptizare Petrum, nihilominus Joannes vere baptizatus est.
Ergo error non excludit matrimonium.
4. Praeterea, inter Liam et Jacob fuit verum matrimonium. Sed
ibi fuit error. Ergo error non excludit matrimonium.
1. Sed contra est quod in Digestis dicitur: quid tam contrarium est
consensui, quam error? Sed consensus requiritur ad matrimonium.
Ergo error matrimonium impedit.
2. Praeterea, consensus aliquid voluntarium nominat. Sed error
impedit voluntarium: quia voluntarium, secundum philosophum, et
Gregorium Nyssenum, et Damascenum, est cujus principium est in
aliquo sciente singularia, in quibus est actus; quod erranti non
competit. Ergo error matrimonium impedit.
Respondeo dicendum, quod quidquid impedit causam, de sui natura
impedit et effectum similiter. Consensus autem est causa matrimonii,
ut dictum est; et ideo quod evacuat consensum, evacuat matrimonium.
Consensus autem voluntatis est actus, qui praesupponit actum
intellectus. Deficiente autem primo, necessarium est defectum
contingere in secundo; et ideo, quando error cognitionem impedit,
sequitur etiam in ipso consensu defectus, et per consequens in
matrimonio; et sic error de jure naturali habet quod evacuet
matrimonium.
Ad primum ergo dicendum, quod ignorantia differt, simpliciter
loquendo, ab errore: quia ignorantia de sui ratione non importat
aliquem cognitionis actum: sed error ponit judicium rationis perversum
de aliquo. Tamen quantum ad hoc quod est impedire voluntarium, non
differt utrum dicatur ignorantia vel error: quia nulla ignorantia
potest impedire voluntarium nisi quae habet errorem adjunctum, eo quod
actus voluntatis praesupponit aestimationem sive judicium de aliquo in
quod fertur. Unde si est ibi ignorantia, oportet esse errorem; et
ideo etiam ponitur error quasi causa proxima.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non contrarietur secundum se
matrimonio, contrariatur tamen ei quantum ad causam suam.
Ad tertium dicendum, quod character baptismalis non causatur ex
intentione baptizantis directe, sed ex elemento materiali exterius
adhibito. Intentio autem operatur solum ut dirigens elementum
materiale ad effectum proprium. Sed vinculum conjugale ex ipso
consensu causatur directe; et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod, sicut Magister in littera dicit,
matrimonium quod fuit inter Liam et Jacob non fuit perfectum ex ipso
concubitu qui ex errore contingit, sed ex consensu qui postmodum
accessit. Tamen uterque de peccato excusatur, ut in littera patet.
|
|