|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnis error matrimonium
impediat, et non solum error conditionis aut personae, ut in littera
dicitur. Quia quod alicui convenit secundum se, convenit ei secundum
totum suum ambitum. Sed error de sui natura habet quod matrimonium
impediat, ut dictum est. Ergo omnis error matrimonium impedit.
2. Praeterea, si error, inquantum hujusmodi, matrimonium impedit,
magis error magis debet impedire. Sed magis est error fidei, qui est
in haereticis non credentibus hoc sacramentum, quam error personae.
Ergo magis debet impedire quam error personae.
3. Praeterea, error non evacuat matrimonium nisi inquantum tollit
voluntarium. Sed ignorantia cujuslibet circumstantiae voluntarium
tollit, ut patet in 3 Ethicor. Ergo non solum error conditionis seu
personae matrimonium impedit.
4. Praeterea, sicut conditio servitutis est aliquid annexum accidens
personae, ita qualitas corporis aut animi. Sed error conditionis
impedit matrimonium. Ergo eadem ratione error qualitatis aut
fortunae.
5. Praeterea, sicut ad conditionem personae pertinet servitus et
libertas, ita nobilitas vel ignobilitas, aut dignitas status, et
privatio ejus. Sed error conditionis libertatis vel servitutis impedit
matrimonium. Ergo et error aliorum dictorum.
6. Praeterea, sicut conditio servitutis impedit, ita etiam
disparitas cultus, et impotentia coeundi, ut infra dicetur. Ergo
sicut error conditionis ponitur impedimentum matrimonii, ita error
circa alia hujusmodi deberet impedimentum matrimonii poni.
7. Sed contra, videtur quod nec error personae matrimonium
impediat. Quia sicut emptio est quidam contractus, ita et
matrimonium. Sed in emptione et venditione si detur aurum aequivalens
pro alio auro, non impeditur venditio. Ergo nec matrimonium
impeditur, si pro una muliere alia accipiatur.
8. Praeterea, potest contingere quod per multos annos isto errore
detineantur, et filios et filias generent simul. Sed grave esset
dicere, quod tunc essent dividendi. Ergo error primus non frustravit
matrimonium.
9. Praeterea, potest contingere quod frater viri in quem se credidit
consentire mulier, offeratur ei, et cum eo commisceatur carnaliter.
Videtur ergo quod non possit redire ad illum in quem consentire se
credidit, sed debeat stare cum fratre ejus; et sic error personae non
impedit matrimonium.
Respondeo dicendum, quod sicut error ex hoc quod involuntarium
causat, habet excusare peccatum, ita quod matrimonium impediat ex
eodem. Error autem non excusat a peccato, nisi sit illius
circumstantiae cujus appositio vel remotio facit differentiam liciti et
illiciti in actu. Si enim aliquis percutiat patrem baculo ferreo,
quem credit ligneum esse, non excusatur a toto, quamvis forte a
tanto; sed si credat quis percutere filium causa disciplinae, et
percutiat patrem, excusatur a toto, diligentia debita adhibita. Unde
oportet quod error qui matrimonium impedit, sit alicujus eorum quae
sunt de essentia matrimonii. Duo autem includit matrimonium ipsum;
scilicet personas quae conjunguntur, et mutuam potestatem in invicem,
in qua matrimonium consistit. Primum autem tollitur per errorem
personae; secundum per errorem conditionis, quia servus non potest
potestatem sui corporis alteri tradere sine consensu domini sui; et
propter hoc hi duo errores matrimonium impediunt, et non alii.
Ad primum ergo dicendum, quod error non habet ex natura generis quod
impediat matrimonium, sed ex natura differentiae adjunctae; prout
scilicet est error alicujus eorum quae sunt de essentia matrimonii.
Ad secundum dicendum, quod error infidelis de matrimonio est circa ea
quae sunt matrimonium consequentia, sicut an sit sacramentum, vel an
sit licitum; et ideo error talis matrimonium non impedit, sicut nec
error circa Baptismum impedit acceptionem characteris, dummodo
intendat facere vel recipere quod Ecclesia dat, quamvis credat nihil
esse.
Ad tertium dicendum, quod non quaelibet ignorantia circumstantiae
causat involuntarium quod excusat peccatum, ut dictum est; et propter
hoc ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod diversitas fortunae non variat aliquid eorum
quae sunt de essentia matrimonii, nec diversitas qualitatis, sicut
facit conditio servitutis; et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod error nobilitatis, inquantum hujusmodi,
non evacuat matrimonium eadem ratione qua nec error qualitatis. Sed si
error nobilitatis vel dignitatis redundat in errorem personae, tunc
impedit matrimonium; unde si consensus mulieris feratur in istam
personam directe, error de nobilitate ipsius non impedit matrimonium.
Si autem directe intendit consentire in filium regis, quicumque sit
ille, tunc si alius praesentetur ei quam filius regis, est error
personae, et impedietur matrimonium.
Ad sextum dicendum, quod error etiam illorum impedimentorum matrimonii
quantum ad ea quae faciunt personas illegitimas, impedit matrimonium.
Sed ideo de errore illorum non facit mentionem, quia illa impediunt
matrimonium sive cum errore sive sine errore sint; ut si aliqua
contrahat cum subdiacono, sive sciat, sive non sciat, non est
matrimonium. Sed conditio servitutis non impedit, si servitus
sciatur; et ideo non est simile.
Ad septimum dicendum, quod pecunia in contractibus accipitur quasi
mensura aliarum rerum, ut patet in 5 Ethic., et non quasi propter
se quaesita; et ideo si non detur illa pecunia quae creditur sed alia
aequivalens, nihil obest contractui; sed si in re quaesita propter se
esset error, impediretur contractus, sicut si alicui venderetur asinus
pro equo; et similiter est in proposito.
Ad octavum dicendum, quod quantumcumque fuerit cum ea, nisi de novo
consentire velit, non est matrimonium.
Ad nonum dicendum, quod si ante non consenserat in fratrem ejus,
potest eum quem per errorem accepit, retinere; nec potest ad fratrem
ejus redire, praecipue si sit cognita carnaliter ab eo quem accepit.
Si autem consenserat in primum per verba de praesenti, non potest
secundum habere primo vivente; sed potest vel saeculum relinquere, vel
ad primum redire: et ignorantia facti excusat peccatum, sicut et
excusaretur post consummatum matrimonium, si a consanguineo viri
fraudulenter cognosceretur: quia fraus alterius non debet sibi
praejudicare.
|
|