|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium non possit
esse ex consensu alicujus in aliquam propter causam inhonestam. Unius
enim una est ratio. Sed matrimonium est unum sacramentum. Ergo non
potest fieri ex alterius finis intentione quam illius ad quem a Deo
institutum est, scilicet ad procreationem prolis.
2. Praeterea, conjunctio matrimonii est a Deo, ut patet Matth.
19, 6: quos Deus conjunxit, homo non separet. Sed conjunctio
quae fit propter turpes causas, non est a Deo. Ergo non est
matrimonium.
3. Praeterea, in aliis sacramentis si non servetur intentio
Ecclesiae, non est verum sacramentum. Sed intentio Ecclesiae in
sacramento matrimonii non est ad aliquam turpem causam. Ergo si ex
aliqua turpi causa matrimonium contrahatur, non erit verum
matrimonium.
4. Praeterea, secundum Boetium, cujus finis bonus, ipsum quoque
bonum. Ergo non est matrimonium, si propter malum finem fiat.
5. Praeterea, matrimonium significat conjunctionem Christi et
Ecclesiae. Sed ibi non cadit aliqua turpitudo. Ergo nec matrimonium
potest contrahi propter aliquam turpem causam.
1. Sed contra est, quia qui baptizat alium intentione lucrandi,
vere baptizat. Ergo et qui contrahit cum aliqua, intentione lucri,
verum est matrimonium.
2. Praeterea, hoc idem probatur per exempla et auctoritates quae
ponuntur in littera.
Respondeo dicendum, quod causa finalis matrimonii potest accipi
dupliciter; scilicet per se, et per accidens. Per se quidem causa
matrimonii est ad quam matrimonium est de se ordinatum; et haec semper
bona est; scilicet procreatio prolis, et fornicationis vitatio. Sed
per accidens causa finalis ipsius est hoc quod contrahentes intendunt ex
matrimonio. Et quia hoc quod ex matrimonio intenditur, consequitur ad
matrimonium; et priora non variantur ex posterioribus, sed e
converso; ideo ex illa causa non recipit matrimonium bonitatem vel
malitiam, sed ipsi contrahentes, quorum est finis per se. Et quia
causae per accidens sunt infinitae; ideo infinitae tales causae possunt
esse matrimonii, quarum sunt quaedam honestae, et quaedam inhonestae.
Ad primum ergo dicendum, quod verum est de causa per se et
principali; sed quod habet unum finem per se et principalem, potest
habere plures fines secundarios per se, et infinitos per accidens.
Ad secundum dicendum, quod conjunctio potest accipi pro ipsa relatione
quae est matrimonium; et talis semper est a Deo, et bona est a
quacumque fiat causa: vel pro actu eorum qui conjunguntur; et sic est
quandoque mala, et non est a Deo, simpliciter loquendo. Nec est
inconveniens quod aliquis effectus sit a Deo cujus causa mala est;
sicut proles quae ex adulterio suscipitur. Non enim est ex causa illa
inquantum est mala, sed inquantum aliquid habet de bono, secundum quod
est a Deo, quamvis non simpliciter sit a Deo.
Ad tertium dicendum, quod intentio Ecclesiae quae intendit tradere
sacramentum, est de necessitate cujuslibet sacramenti, ita quod ea non
observata nihil in sacramentis agitur; sed intentio Ecclesiae quae
intendit utilitatem ex sacramento provenientem, est de bene esse
sacramenti et non de necessitate ejus: unde si non observetur,
nihilominus est verum sacramentum; sed praetermittens hanc intentionem
peccat; sicut si in Baptismo non intendatur sanitas mentis quam
Ecclesia intendit. Similiter ille qui intendit matrimonium
contrahere, quamvis matrimonium non ordinet ad illum finem quem
Ecclesia intendit, nihilominus verum matrimonium contrahit.
Ad quartum dicendum, quod illud malum intentum non est finis
matrimonii, sed contrahentium.
Ad quintum dicendum, quod ipsa unio est signum conjunctionis Christi
et Ecclesiae, et non operatio unitorum: ideo ratio non sequitur.
|
|