|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non debuerit
virginitatem vovere. Quia in lege maledictio debebatur illis qui semen
non relinquebant super terram, ut patet Deuter. 7. Sed adhuc
durabat status legis. Ergo non debuit virginitatem vovere.
2. Praeterea, votum virginitatis pertinet ad perfectionem
consiliorum. Sed talis perfectio debuit a Christo inchoari, qui
venit legem consiliis adimplere. Ergo ante Christi adventum non
debuit virginitatem vovere.
1. Sed contra, in matre Christi debebat omnis esse perfectio. Sed
votum virginitatis est de maximis perfectionibus. Ergo non debuit ei
deesse.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debuit esse matrimonio juncta. Quia
voventibus virginitatem non solum nubere, sed velle nubere est
damnabile, ut Hieronymus dicit. Sed nihil damnabile debuit esse in
beata virgine. Ergo postquam virginitatem vovit, nubere non debuit.
2. Praeterea, vovens virginitatem periculo se exponeret, si se in
potestatem viri traderet. Sed hoc est peccatum. Ergo beata virgo non
debuit sui potestatem alteri tradere nubendo; ergo nec nubere.
3. Praeterea, quicumque consentit in matrimonium, consentit aliquo
modo in carnalem copulam, ad minus implicite. Sed consensus in
carnalem copulam aliquid diminuit de puritate virginitatis, ad minus
inquantum ad virginitatem mentis. Cum ergo matri Dei deberetur talis
puritas qua major sub Deo nequit intelligi, ut Anselmus dicit,
videtur quod non debuit nubere.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 1, 18: cum esset
desponsata mater Jesu Maria Joseph; in textu, et Glossa.
2. Praeterea, Christus sua nativitate debuit ita virginitatem
commendare, quod nuptiis non derogaret. Non autem melius potuit
utrumque approbare quam ut de virgine nupta nasceretur. Ergo et
cetera.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod causae matrimonii ejus assignatae in
littera non sint convenientes. Quia Diabolus, cum habeat lucida
naturalia, plura potest cognoscere naturali cognitione quam homo. Sed
homo etiam sensu potest cognoscere de aliqua an sit virgo. Ergo multo
fortius Diabolus hoc scire poterat.
2. Praeterea, Diabolus bene scit quod illa est virgo quae nunquam
conjuncta est viro. Sed Diabolus scire poterat quod Joseph nunquam
carnaliter ei conjunctus fuerat. Ergo per hoc quod erat nupta, non
occultabatur ei virginitas matris Dei.
3. Praeterea, mysterium divinitatis Christi non minus miraculis
quam virginitate matris demonstratum est. Sed illa miracula Diabolus
vidit. Ergo non oportuit quod mysterium incarnationis ejus ei per
nuptias matris celaretur.
4. Item, si non esset nupta, non poterat lapidari propter
suspicionem fornicationis, quasi adultera. Ergo videtur quod non
propter hoc oportebat eam nubere.
5. Praeterea, ex hoc quod nupta fuisset, Judaei magis aedificati
fuissent ad fidem, qui scriptum invenerunt: ecce virgo concipiet; et
ita virginitas matris non debuit vir per nuptias occultari.
6. Item, Christus venit ut labores nostros sustineret, et per hoc
auferret. Ergo non oportuit quod haberet mater ejus virum ad ejus
obsequia.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, quod in beata virgine debuit apparere omne illud
quod perfectionis fuit. Virginitas autem, quamvis in se optima,
tamen pro tempore illo ei matrimonium praeferebatur propter
expectationem benedicti seminis per viam generationis venturi; et ideo
beata virgo vovit virginitatem tamquam optimum et sibi acceptissimum;
non tamen simpliciter, sed sub conditione honestissima, haec
scilicet, nisi Deus aliter ordinaret: nec istam conditionem apposuit
ut dubitaret an vellet virgo permanere, sed an deberet; et hoc est
quod Augustinus in littera dicit, quod proposuit se perseveraturam
virginem, nisi Deus aliter ordinaret.
Ad primum ergo dicendum, quod beata virgo fuit confinium veteris et
novae legis, sicut aurora diei et noctis; et ideo votum ejus sapuit
novam legem, inquantum virginitatem vovit; et veterem, inquantum
conditionem apposuit.
Ad secundum dicendum, quod perfectio consiliorum quantum ad
consummationem incipere debuit a Christo; sed quantum ad aliquam
inchoationem convenienter a matre ejus incepit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod conveniens fuit matrem Christi
matrimonio esse junctam tum propter causas in littera assignatas, tum
etiam propter alias causas: quarum prima est, ut significaret
Ecclesiam, quae est virgo et sponsa. Secunda, ut per Joseph
genealogia Mariae texeretur: non enim erat consuetudo apud Hebraeos
ex parte mulierum genealogiam computare. Tertia, ut virginibus
excusatio tolleretur, si de fornicatione infamantur. Quarta, ut
nuptias Christus sua nativitate approbaret. Quinta, ut major
perfectio virginitatis in beata virgine ostenderetur, dum in ipso
matrimonio virgo permansit.
Ad primum ergo dicendum, quod post votum virginitatis absolute factum
non potest aliquis in matrimonium consentire sine peccato: quia si sit
votum solemne, non fit verum matrimonium; si autem sit votum simplex,
verum matrimonium est quod sequitur; tamen peccant contrahentes.
Votum autem beatae virginis non fuit solemne, sed simplex in corde
expressum; nec absolutum, sed sub conditione, ut in littera patet;
et ideo potuit sine peccato ex speciali spiritus sancti consilio, cujus
dispositio conditionaliter in suo voto cadebat, in matrimonium
consentire.
Ad secundum dicendum, quod beata virgo antequam contraheret cum
Joseph, fuit certificata divinitus quod Joseph in simili proposito
erat; et ideo non se commisit periculo nubens. Nec tamen propter hoc
aliquid veritati deperiit, quia illud propositum non fuit
conditionaliter in consensu appositum: talis enim conditio cum sit
contra matrimonii bonum, scilicet prolem procreandam, matrimonium
tolleret.
Ad tertium dicendum, quod copula carnalis cecidit implicite sub
consensu beatae virginis, sicut actus implicite continetur in
potentia, ut ex supra dictis, dist. 28, qu. 1, art. 4,
patet. Potentia autem ad carnalem copulam non contrariatur
virginitati, nec diminuit aliquid de puritate ipsius nisi ratione
actus; qui quidem nunquam fuit in proposito beatae virginis, sed erat
jam certificata quod actus nunquam sequi deberet.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod rationes quae in littera
ponuntur, convenientes sunt: quarum una accipitur ex parte conceptus,
scilicet ut partus Diabolo celaretur; secunda ex parte matris, ut
scilicet non lapidaretur; tertia ex parte Joseph, scilicet ut
obsequeretur et matri et puero, et testimonium praeberet virginitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod Diabolus cognitione naturali bene
potuisset perpendere virginitatem matris Dei cum toto hoc quod nupta
erat, nisi prohibitus fuisset a diligenti examinatione eorum quae circa
ipsam erant, divina virtute.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod per alia etiam miracula non aperte poterat
cognoscere ipsum esse filium Dei: quia simul videbat in eo signa
infirmitatis et virtutis; unde si aliquando aliquid de divinitate ejus
confitebatur, magis ex praesumptione quam ex certitudine procedebat.
Sed hoc propter praecedens vaticinium fuisset certissimum signum filii
Dei viventis.
Ad quartum dicendum, quod intelligitur de lapidatione infamiae: vel
quia erat de stirpe sacerdotali ex parte matris; quod patet ex hoc quod
Elisabeth, quae erat de filiabus Aaron, dicitur ejus cognata.
Luc. 1. Filia autem sacerdotis, etiam non nupta, deprehensa in
stupro exurebatur, ut patet Lev. 21: sed ex parte patris erat de
stirpe David. Bene enim poterant per matrimonium conjugi filiae
Aaron illis de tribu regia, vel etiam quibuslibet alterius tribus, eo
quod non acceperant hereditatem divisam ab aliis tribubus; et sic ex
hoc non potuit confusio sortium provenire, quae erat causa
prohibitionis matrimonii contrahendi inter illos qui erant de diversis
tribubus.
Ad quintum dicendum, quod dominus maluit permittere Judaeos dubitare
de deitate sua quam de castitate matris, sciens lubricam esse
virginitatis famam, ut Ambrosius dicit.
Ad sextum dicendum, quod Christus non debuit necessitatis solatium
refutare: quia hoc perversitatis magis est quam humilitatis.
|
|