|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium praedictum
non fuerit perfectum. Perfectum enim matrimonium ex absoluto consensu
procedit. Sed beata virgo non absolute in matrimonium consensisse
videtur, sicut nec absolute vovisse; cum in utroque se dispositioni
divinae commiserit, ut in littera dicitur. Ergo non fuit perfectum
matrimonium.
2. Praeterea, significatio est de essentia matrimonii, inquantum
est sacramentum. Sed matrimonium illud non fuit perfectum in
consignificatione, ut in littera dicitur. Ergo non fuit perfectum
sacramentum.
3. Praeterea, ubi deest ultima consummatio, non est vera
perfectio. Sed matrimonium beatae virginis nunquam fuit consummatum.
Ergo non fuit vere perfectum.
4. Praeterea, perfectum dicitur esse matrimonium ex eo quod habet
bonum prolis. Sed illud matrimonium non habuit bonum prolis, quia
proles quae fuit in illo matrimonio educata, non fuit effectus illius
matrimonii, sicut nec filius adoptivus dicitur bonum matrimonii. Ergo
non fuit perfectum matrimonium.
5. Praeterea, post perfectum matrimonium non licet alicui sponsam
dimittere. Sed Joseph, quamvis esset justus, volebat eam occulte
dimittere, ut dicitur Matth. 1. Ergo nondum erat perfectum
matrimonium.
1. Sed contra, Dei perfecta sunt opera; Deut. 32, 4. Sed
illud matrimonium fuit divinitus inspiratum. Ergo fuit perfectum.
2. Praeterea, per matrimonium non dicuntur aliqui conjuges, nisi
sit perfectum. Sed Maria dicitur conjux Joseph. Matth. 1. Ergo
fuit inter eos perfectum matrimonium.
Respondeo dicendum, quod duplex est perfectio matrimonii. Una
quantum ad esse ipsius, quae fit per consensum verbis de praesenti
expressum; et tali perfectione matrimonium illud perfectum fuit. Alia
est perfectio quantum ad operationem; et sic non fuit perfectum, quia
actus proprius matrimonii est carnalis copula.
Ad primum ergo dicendum, quod beata virgo absolute in matrimonium
consensit, ut certificata divinitus; sed in matrimonium sic
consentiens virginitatem suam Deo commisisse in littera dicitur.
Ad secundum dicendum, quod significatio non quaelibet est de essentia
sacramenti, sed illa qua significatur effectus sacramenti; et ideo
ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de secunda perfectione
quae consummatio dicitur matrimonii.
Ad quartum dicendum, quod proles non dicitur bonum matrimonii solum
inquantum per matrimonium generatur, sed inquantum in matrimonio
suscipitur et educatur; et sic bonum illius matrimonii fuit proles illa
et non primo modo. Nec tamen de adulterio natus, nec filius adoptivus
qui in matrimonio educatur, est bonum matrimonii: quia matrimonium non
ordinatur ad educationem illorum, sicut hoc matrimonium fuit ad hoc
ordinatum specialiter quod proles illa susciperetur in eo, et
educaretur.
Ad quintum dicendum, quod Joseph noluit eam dimittere quasi aliam
ducturus, vel propter aliquam suspicionem, sed quia timebat tantae
sanctitati cohabitare propter reverentiam; unde dictum est ei: noli
timere; Matth. 1, 20.
|
|