|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium illud fuerit
aliquando consummatum. Dicitur enim Matth. 1, 18: antequam
convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto. Et item
25: non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum.
Ergo videtur quod post cognoverit eam.
2. Praeterea, primum dicitur respectu secundi. Sed Christus in
auctoritate inducta dicitur primogenitus filius virginis. Ergo post
primum habuit alium; et sic matrimonium illud, saltem post Christi
nativitatem, consummatum fuit.
3. Praeterea, non defuerunt verba Evangelistis ad exprimendum suam
intentionem. Sed nunquam expresserunt, quod Joseph amplius eam non
cognosceret. Ergo post Christi generationem matrimonium fuit
consummatum.
4. Praeterea, Joseph dicitur pater Christi in pluribus Evangelii
locis, et dicitur etiam habere fratres; quod non esset, si
matrimonium illud nunquam fuisset consummatum. Ergo et cetera.
5. Praeterea, duo corpora non possunt simul esse in eodem loco.
Ergo Christus non potuit exire de ventre matris integritate
virginitatis manente; et sic non fuit inconveniens quod matrimonium
illud consummaretur.
6. Praeterea, Abraham et alii patres qui conjugiis usi sunt,
maximae dignitatis fuerunt. Ergo nihil deperisset matri Christi, si
matrimonium consummasset.
7. Praeterea, Helvidius objicit: si turpe est Christo matrem
cognosci post partum, quanto magis per genitalia virginis esse natum.
1. Sed contra, virginitas corruptioni praeponitur. Sed mater
Christi debuit esse in excellentissimo statu. Ergo debuit esse
virgo: et sic non debuit illud matrimonium consummari.
2. Praeterea, non est probabile quod Joseph auderet uterum quem
templum Dei noverat, attingere, ut Hieronymus dicit.
Respondeo dicendum, quod mater Christi ante partum et in partu et
post partum in aeternum virgo permansit. Sed ejus virginitati ante
partum Judaei et Ebionitae derogant, dicentes, Christum ex Joseph
semine esse natum. Ejus autem virginitati in partu philosophi
derogabant, dicentes, non posse duo corpora esse in eodem loco. Sed
virginitati ejus post partum Helvidius quidam idiota et sacerdos ausus
est derogare, quod loquacitatem facundiam aestimans, accepta materia
disputandi, a blasphemiis matris Dei incepit, dicens eam post partum
a Joseph cognitam; et contra quem Hieronymus librum conscripsit.
Ad primum ergo dicendum, quod antequam non semper denotat ordinem ad
illud quod futurum est secundum rei veritatem, sed quandoque ad illud
quod futurum speratur secundum communem cursum, secundum quod dicitur:
iste, antequam haberet viginti annos, mortuus est; et sic est in
proposito. Et similiter ly donec, quandoque significat hoc quod
praecessit, terminari veniente eo quod expectatur, ut cum dicitur:
sede hic, donec veniam; quandoque autem non sic, ut cum dicitur 1
Corinth. 15, 25: oportet illum regnare, donec ponat omnes
inimicos sub pedibus ejus: non quod tempus regni ejus finiatur ad
subjectionem inimicorum; sed subjectio inimicorum in tempore regni
includitur.
Ad secundum dicendum, quod primogenitus dicitur ante quem nullus,
quamvis post ipsum non sit alius: alias unigeniti jus primogeniturae
non haberent, nec debuissent Deo offerri in lege: quod falsum est.
Ad tertium dicendum, quod Evangelistae ex eo quod minus est
credibile, dimiserunt intelligendum hoc quod magis credibile est.
Minus autem credibile est quod virgo concipiat (quod Evangelistae
dixerunt), quam quod post partum virgo conservetur; et ideo non
curaverunt hoc dicere.
Ad quartum dicendum, quod Joseph dicitur pater Christi putativus,
ut patet Luc. 3. Et iterum Christus fuit filius ejus adoptivus,
ut quidam dicunt. Alii autem dicti sunt fratres ejus ratione
cognationis, quia erant de eadem familia: quia nec Maria alium filium
habuit, nec Joseph, qui etiam virgo fuit, ut dicitur.
Ad quintum dicendum, quod verum est per naturam; sed per miraculum
potest fieri quod duo corpora sint in eodem loco, ut infra, dist.
44, dicetur. Partus autem ille et conceptus totus miraculosus
fuit. Quidam tamen dicunt, quod Christus tunc dotem subtilitatis
assumpsit. Sed primum est melius.
Ad sextum dicendum, quod quamvis status conjugii consummati sit
bonus, tamen status virginitatis est multo altior; et hic matri Dei
debebatur.
Ad septimum dicendum, secundum Hieronymum, quod quanto sunt
humiliora quae pro me passus est, tanto ei plus debeo; dummodo per
haec perfectioni virtutis nihil subtrahatur. Sed virginitatis privatio
derogaret perfectioni matris ex parte virtutis animae.
|
|