|
Postquam determinavit Magister de causis quibus constituitur
matrimonium ipsum, hic determinat de causis honestatis ipsius;
scilicet de bonis conjugii, quibus actus matrimonii honestatur; et
dividitur in partes duas: in prima determinat de bonis matrimonii
quantum ad matrimonium, secundum quod nunc agitur; in secunda ostendit
quomodo hujusmodi bona erant in matrimonio antiquorum patrum, 33
dist. ibi: quaeritur hic de antiquis patribus et cetera. Prima in
duas: in prima determinat de bonis conjugii, quibus matrimonii actus
excusatur; in secunda determinat de actu matrimonii, qui per bona
praedicta excusatur, secundum quod insuper habet rationem debiti; 32
dist., ibi: sciendum est etiam, quia cum in omnibus aliis vir
praesit mulieri (...) in solvendo tamen carnis debito pares sunt.
Prima in duas: in prima determinat de bonis conjugii, quomodo in
matrimonio inveniantur; in secunda ostendit quando per ea actus
conjugalis excusatur, ibi: cum haec ergo tria bona in aliquo conjugio
simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Prima in
duas: in prima ostendit quae sint tria bona conjugii; in secunda
qualiter se habeant ad matrimonium, ibi: et est sciendum, ab
aliquibus contrahi conjugium, ubi haec tria bona non comitantur. Et
circa hoc duo facit: primo ostendit quod unum praedictorum bonorum in
quolibet matrimonio invenitur, scilicet sacramentum; quamvis non alia
duo, scilicet fides et proles, quae aliquando secundum actum
matrimonio desunt; secundo determinat de matrimonio, in quo etiam
intentio illorum duorum non salvatur, ibi: solet quaeri, cum masculus
et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non
filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa
copulantur et cetera. Et circa hoc tria facit: primo determinat de
matrimonio in quo non intenditur bonum prolis; secundo de eo in quo non
solum non intenditur, sed etiam impeditur, ibi: qui vero venena
sterilitatis procurant, non conjuges, sed fornicarii sunt; tertio
determinat quamdam quaestionem incidentem: hic quaeri solet de his qui
abortum procurant. Cum ergo haec tria bona in aliquo conjugio simul
concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Hic ostendit
quomodo per bona praedicta actus conjugalis excusatur; et circa hoc duo
facit; primo determinat veritatem; secundo ponit objectiones in
contrarium, ibi: sed si concubitus qui sit causa prolis, culpa
caret, quid apostolus secundum indulgentiam permittit? Et circa hoc
duo facit: primo objicit contra excusationem matrimonialis actus,
ostendens quod matrimonium excusatione non indiget; secundo ostendens
quod excusari non possit, quin culpa careat, ibi: sed forte aliquis
dicet et cetera. Et circa hoc duo facit: primo objicit per rationem;
secundo per auctoritatem, ibi: videtur tamen sentire aliter beatus
Gregorius; et quaelibet harum dividitur in objectionem et solutionem,
ut per se patet in littera. Hic est duplex quaestio. Prima de bonis
matrimonii. Secunda de excusatione actus matrimonialis per bona
praedicta. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum debeant esse aliqua
bona ad excusandum matrimonium; 2 quae et quot sint; 3 qualiter ad
matrimonium se habeant.
|
|