|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non debeat
habere aliqua bona quibus excusetur. Sicut enim conservatio
individui, quae fit per ea quae ad nutritivam pertinent, est de
intentione naturae; ita conservatio speciei, quae fit per
matrimonium; et multo magis, quanto melius et divinius est bonum
speciei quam bonum unius individui. Sed ad actum nutritivae excusandum
non indigetur aliquibus. Ergo nec etiam ad excusandum matrimonium.
2. Praeterea, secundum philosophum, in 8 Ethicor., amicitia
quae est inter virum et uxorem, est naturalis, et claudit in se
honestum, utile et delectabile. Sed illud quod de se est honestum,
non indiget aliqua excusatione. Ergo nec bona excusantia debent
matrimonio attribui.
3. Praeterea, matrimonium institutum est in remedium et in
officium, ut supra, dist. 23, quaest. 2, art. 1 et 2,
dictum est. Sed secundum quod est in officium, non indiget
excusatione: quia sic etiam in Paradiso excusatione indiguisset, quod
falsum est: ibi enim fuissent nuptiae honorabiles, et torus
immaculatus, ut Augustinus dicit. Similiter nec secundum quod est in
remedium; sicut nec alia sacramenta, quae in remedium peccati
instituta sunt. Ergo matrimonium hujusmodi excusantia habere non
debet.
4. Praeterea, ad omnia quae honeste fieri possunt, virtutes
dirigunt. Si ergo matrimonium aliquibus bonis potest honestari, non
indiget aliis honestantibus quam animi virtutibus; et sic non debent
matrimonio aliqua bona assignari quibus honestetur, sicut nec aliis in
quibus virtutes dirigunt.
1. Sed contra, ubicumque est indulgentia, ibi est necessaria aliqua
excusationis ratio. Sed matrimonium conceditur in statu infirmitatis
secundum indulgentiam, ut patet 1 Corinth. 7. Ergo indiget per
aliqua bona excusari.
2. Praeterea, concubitus matrimonialis et fornicarius sunt ejusdem
speciei quantum ad speciem naturae. Sed concubitus fornicarius est de
se turpis. Ergo ad hoc quod matrimonialis non sit turpis, oportet ei
aliquid addi quod ad honestatem ejus pertineat, et in aliam speciem
moris trahat.
Respondeo dicendum, quod nullus sapiens debet jacturam aliquam
sustinere nisi pro aliqua recompensatione alicujus aequalis vel melioris
boni; unde electio alicujus quod aliquam jacturam habet annexam,
indiget alicujus boni adjunctione, per cujus recompensationem
ordinetur, et honestetur. In conjunctione autem viri et mulieris
rationis jactura accidit: tum quia propter vehementiam delectationis
absorbetur ratio, ut non possit aliquid intelligere in ipsa, ut
philosophus dicit: tum etiam propter tribulationem carnis, quam
oportet tales sustinere ex solicitudine temporalium, ut patet 1
Corinth., 7; et ideo electio talis conjunctionis non potest esse
ordinata nisi per recompensationem aliquorum ex quibus dicta conjunctio
honestetur; et haec sunt bona quae matrimonium excusant, et honestum
reddunt.
Ad primum ergo dicendum, quod in actu comestionis non est tam vehemens
delectatio rationem absorbens, sicut in praedicta delectatione: tum
quia vis generativa, per quam originale traducitur, est infecta et
corrupta; nutritiva autem per quam non traducitur, est corrupta et non
infecta: tum quia defectum individui quilibet magis sentit in seipso
quam defectum speciei. Unde ad excitandum ad comestionem, secundum
quam defectui individui subvenitur, sufficit sensus ipsius defectus;
sed ad excitandum ad actum quo defectui speciei subvenitur, divina
providentia delectationem apposuit in actu illo, quae etiam alia bruta
movet, in quibus non est infectio originalis peccati. Et ideo non est
simile.
Ad secundum dicendum, quod ista bona quae matrimonium honestant, sunt
de ratione matrimonii; et ideo non indiget eis quasi exterioribus
quibusdam ad honestandum, sed quasi causantibus in ipso honestatem quae
ei secundum se competit.
Ad tertium dicendum, quod matrimonium ex hoc ipso quod est in officium
vel remedium, habet rationem utilis et honesti; sed utrumque horum ei
competit ex hoc quod hujusmodi bona habet, quibus fit et officiosum,
et remedium ad concupiscentiam adhibens.
Ad quartum dicendum, quod aliquis actus virtutis honestatur et virtute
quasi principio elicitivo, et circumstantiis quasi formalibus
principiis ipsius. Hoc autem modo se habent bona ad matrimonium sicut
circumstantiae ad actum virtutis, ex quibus habet quod virtutis actus
esse possit.
|
|