|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod insufficienter bona
matrimonii assignentur in littera; scilicet fides, proles, et
sacramentum. Quia matrimonium non solum fit in hominibus ad prolem
procreandam et nutriendam; sed ad consortium communis vitae propter
operum communicationem, ut dicitur in 8 Ethic. Ergo sicut ponitur
proles bonum matrimonii, ita deberet poni communicatio operum.
2. Praeterea, conjunctio Christi ad Ecclesiam, quam matrimonium
significat, perficitur per caritatem. Ergo inter bona matrimonii
magis deberet poni caritas quam fides.
3. Praeterea, in matrimonio sicut exigitur quod neuter conjugum ad
alterius torum accedat, ita exigitur quod unus alteri debitum reddat.
Sed primum pertinet ad fidem, ut in littera dicitur. Ergo deberet
etiam justitia propter redditionem debiti inter bona matrimonii
computari.
4. Praeterea, sicut in matrimonio, inquantum significat
conjunctionem Christi et Ecclesiae, requiritur indivisibilitas; ita
et unitas, ut sit una unius. Sed sacramentum quod inter tria bona
conjugii computatur, pertinet ad indivisionem. Ergo deberet esse
aliquid aliud quod pertineret ad unitatem.
5. Sed contra, videtur quod superfluat. Quia unica virtus sufficit
ad unicum actum honestandum. Sed fides est quaedam virtus. Ergo non
oportuit alia duo addere ad honestandum matrimonium.
6. Praeterea, non ex eodem aliquid accipit rationem utilis et
honesti; cum utile et honestum ex opposito bonum dividant. Sed ex
prole matrimonium accipit rationem utilis. Ergo proles non debet
computari inter bona quibus matrimonium honestatur.
7. Praeterea, nihil debet poni ut proprietas vel conditio sui
ipsius. Sed haec bona ponuntur ut quaedam conditiones matrimonii.
Ergo cum matrimonium sit sacramentum, non debet poni sacramentum inter
bona matrimonii.
Respondeo dicendum, quod matrimonium est in officium naturae, et est
sacramentum Ecclesiae. Inquantum ergo est in officium naturae,
duobus ordinatur, sicut et quilibet alius virtutis actus: quorum unum
exigitur ex parte ipsius agentis, hoc est intentio finis debiti, et
sic ponitur bonum matrimonii proles: aliud exigitur ex parte ipsius
actus, qui est bonus in genere ex hoc quod cadit supra debitam
materiam; et sic est fides, per quam homo ad suam accedit, et non ad
aliam. Sed ulterius habet aliquam bonitatem inquantum est
sacramentum; et hoc significatur ipso nomine sacramenti.
Ad primum ergo dicendum, quod in prole non solum intelligitur
procreatio prolis, sed etiam educatio ipsius, ad quam sicut ad finem
ordinatur tota communicatio operum quae est inter virum et uxorem,
inquantum sunt matrimonio juncti, quia patres naturaliter thesaurizant
filiis, ut patet 2 Corinth., 12, et sic in prole, quasi in
principali fine, alius quasi secundarius includitur.
Ad secundum dicendum, quod fides non accipitur hic prout est virtus
theologica, sed prout est pars justitiae, secundum quod fides dicitur
ex hoc quod fiunt dicta in observatione promissorum: quia in
matrimonio, cum sit quidam contractus, est quaedam promissio, per
quam talis vir tali mulieri determinatur.
Ad tertium dicendum, quod sicut in promissione matrimonii continetur
ut neuter ad alterum torum accedat; ita etiam quod sibi invicem debitum
reddant: et hoc etiam est principalius, cum consequatur ex ipsa mutua
potestate invicem data; et ideo utrumque ad fidem pertinet; sed in
littera ponitur illud quod est minus manifestum.
Ad quartum dicendum, quod in sacramento non solum intelligenda est
indivisio, sed omnia illa quae consequuntur matrimonium ex hoc quod est
signum conjunctionis Christi et Ecclesiae. Vel dicendum, quod
unitas quam objectio tangit, pertinet ad fidem, sicut indivisio ad
sacramentum.
Ad quintum dicendum, quod fides non accipitur hic pro aliqua virtute,
sed pro quadam conditione virtutis, ex qua fides nominatur, quae
ponitur pars justitiae.
Ad sextum dicendum, quod sicut debitus usus boni utilis accipit
rationem honesti, non quidem ex utili, sed ex ratione quae rectum usum
facit; ita etiam ordinatio ad aliquod bonum utile potest facere
bonitatem honestatis ex vi rationis debitam ordinationem facientis; et
hoc modo matrimonium ex hoc quod ordinatur ad prolem, utile est; et
nihilominus honestum, inquantum debite ordinatur.
Ad septimum dicendum, quod, sicut Magister dicit in littera,
sacramentum non dicitur hic ipsum matrimonium, sed inseparabilitas
ejus, quae est ejusdem rei signum cujus et matrimonium. Vel
dicendum, quod quamvis matrimonium sit sacramentum, tamen aliud est
matrimonio esse matrimonium, et aliud est ei esse sacramentum: quia
non solum ad hoc est institutum ut sit in signum rei sacrae, sed etiam
ut sit in officium naturae; et ideo ratio sacramenti est quaedam
conditio adveniens matrimonio secundum se considerato, ex quo etiam
honestatem habet; et ideo sacramentalitas ejus, ut infra dicam,
ponitur inter bona honestantia matrimonium: et secundum hoc in tertio
bono matrimonii, scilicet sacramento, non solum intelligitur
inseparabilitas, sed etiam omnia quae ad significationem ipsius
pertinent.
|
|