|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit
principalius inter matrimonii bona. Quia finis est potissimum in
unoquoque. Sed proles est matrimonii finis. Ergo proles est
principalius matrimonii bonum.
2. Praeterea, principalius est in ratione speciei differentia, quae
complet speciem, quam genus; sicut forma quam materia in constitutione
rei naturalis. Sed sacramentum competit matrimonio ex ratione sui
generis; proles autem et fides ex ratione differentiae, inquantum est
tale sacramentum. Ergo alia duo sunt magis principalia in matrimonio
quam sacramentum.
3. Praeterea, sicut invenitur matrimonium sine prole et fide; ita
invenitur sine inseparabilitate; sicut patet quando alter conjugum ante
matrimonium consummatum ad religionem transit. Ergo nec ex hac ratione
sacramentum est in matrimonio principalius.
4. Praeterea, effectus non potest esse principalior sua causa. Sed
consensus, qui est causa matrimonii, mutatur frequenter. Ergo et
matrimonium dissolvi potest; et sic inseparabilitas non semper
concomitatur matrimonium.
5. Praeterea, sacramenta quae habent effectum perpetuum, imprimunt
characterem. Sed in matrimonio non imprimitur character. Ergo non
adest ei inseparabilitas perpetua; et ita sicut est matrimonium sine
prole, ita potest esse sine sacramento; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, illud quod ponitur in definitione rei, est sibi
maxime essentiale. Sed indivisio quae pertinet ad sacramentum,
ponitur in definitione supra de matrimonio data; non autem proles, vel
fides. Ergo sacramentum inter alia matrimonio est essentialius.
2. Praeterea, virtus divina, quae in sacramentis operatur, est
efficacior quam virtus humana. Sed proles et fides pertinent ad
matrimonium, secundum quod est in officium naturae humanae;
sacramentum autem secundum quod est ex institutione divina. Ergo
sacramentum est principalius in matrimonio quam alia duo.
Respondeo dicendum, quod aliquid dicitur in re aliqua principalius
altero duobus modis: aut quia est essentialius, aut quia dignius. Si
quia dignius, sic omnibus modis sacramentum est principalius inter tria
conjugii bona: quia pertinet ad matrimonium inquantum est sacramentum
gratiae; alia vero duo pertinent ad ipsum inquantum est quoddam naturae
officium: perfectio autem gratiae est dignior perfectione naturae. Si
autem dicatur principalius quod est essentialius, sic distinguendum
est: quia fides et proles possunt dupliciter considerari. Uno modo in
seipsis; et sic pertinent ad usum matrimonii, per quem et proles
producitur, et pactio conjugalis servatur; sed indivisibilitas, quam
sacramentum importat, pertinet ad ipsum matrimonium secundum se; quia
ex hoc ipso quod per pactionem conjugalem sui potestatem sibi invicem in
perpetuum conjuges tradunt, sequitur quod separari non possint; et
inde est quod matrimonium nunquam invenitur sine inseparabilitate;
invenitur autem sine fide et prole, quia esse rei non dependet ab usu
suo; et secundum hoc sacramentum est essentialius matrimonio quam fides
et proles. Alio modo possunt considerari fides et proles secundum quod
sunt in suis principiis, ut pro prole accipiatur intentio prolis, et
pro fide debitum servandi fidem; sine quibus etiam matrimonium esse non
potest, quia haec in matrimonio ex ipsa pactione conjugali causantur;
ita quod si aliquid contrarium hujusmodi exprimeretur in consensu qui
matrimonium facit, non esset verum matrimonium; et sic accipiendo
fidem et prolem, proles est essentialissimum in matrimonio, et secundo
fides, et tertio sacramentum; sicut etiam homini est essentialius esse
naturae quam esse gratiae, quamvis esse gratiae sit dignius.
Ad primum ergo dicendum, quod finis secundum intentionem est primum in
re, sed secundum consecutionem est ultimum; et similiter se habet
proles inter matrimonii bona; et ideo quodammodo est principalius, et
quodammodo non.
Ad secundum dicendum, quod sacramentum, etiam prout ponitur tertium
matrimonii bonum, pertinet ad matrimonium ratione suae differentiae.
Dicitur enim sacramentum ex significatione hujus rei sacrae
determinatae, quam matrimonium significat.
Ad tertium dicendum, quod nuptiae, secundum Augustinum, sunt bonum
mortalium; unde in resurrectione non nubent neque nubentur, ut dicitur
Matth. 22; et ideo vinculum matrimonii non se extendit ultra vitam
in qua contrahitur; et ideo dicitur inseparabile, quia non potest in
hac vita separari; sed per mortem separari potest, sive corporalem
post carnalem conjunctionem, sive spiritualem, post spiritualem
tantum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis consensus qui facit matrimonium,
non sit perpetuus materialiter, idest quantum ad substantiam actus;
quia ille actus cessat, et potest contrarius succedere; tamen,
formaliter loquendo, est perpetuus; quia est de perpetuitate vinculi,
alias non faceret matrimonium: non enim consensus ad tempus ad aliquam
matrimonium facit. Et dico formaliter, secundum quod actus accipit
speciem ab objecto; et secundum hoc matrimonium ex consensu
inseparabilitatem accipit.
Ad quintum dicendum, quod in sacramentis in quibus imprimitur
character, traditur potestas ad actus spirituales; sed in matrimonio
ad actus corporales; unde matrimonium ratione potestatis quam in se
invicem conjuges accipiunt, convenit cum sacramentis in quibus
character imprimitur, et ex hoc habet inseparabilitatem, ut in littera
dicitur, sed differt ab eis, inquantum potestas illa est ad actus
corporales; et propter hoc non imprimit characterem spiritualem.
|
|