|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonii non
possit excusari per bona praedicta, ut non sit omnino peccatum. Quia
quicumque sustinet damnum majoris boni propter minus bonum, peccat,
quia inordinate sustinet. Sed bonum rationis, quod laeditur in ipso
actu conjugali, est majus quam haec tria conjugii bona. Ergo
praedicta bona non sufficiunt ad excusandum conjugalem concubitum.
2. Praeterea, si bonum malo addatur in genere moris, totum
efficitur malum; non autem totum bonum: quia una circumstantia mala
facit actum malum, non autem una bona facit ipsum bonum. Sed actus
conjugalis secundum se malus est, alias excusatione non indigeret.
Ergo bona matrimonii adjuncta non possunt ipsum bonum facere.
3. Praeterea, ubicumque est immoderatio passionis, ibi est vitium
in moribus. Sed bona matrimonii non possunt efficere quin delectatio
illius actus sit immoderata. Ergo non possunt excusare quin sit
peccatum.
4. Praeterea, verecundia non est nisi de turpi actu, secundum
Damascenum. Sed bona matrimonii non tollunt erubescentiam ab illo
actu. Ergo non possunt excusare, quin sit peccatum.
1. Sed contra, concubitus conjugalis non differt a fornicario nisi
per bona matrimonii. Si ergo haec non sufficerent excusare ipsum,
tunc matrimonium semper illicitum remaneret; quod est contra id quod
habitum est supra, 26 dist., quaest. 1, art. 3.
2. Praeterea, bona matrimonii se habent ad actum ejus sicut
circumstantiae debitae, ut dictum est. Sed circumstantiae tales
sufficienter faciunt quod aliquis actus non sit malus. Ergo et haec
bona possunt excusare matrimonium, ut nullo modo sit peccatum.
Respondeo dicendum, quod aliquis actus dicitur excusari dupliciter.
Uno modo ex parte facientis, ita quod non imputetur facienti in
culpam, quamvis sit malus, vel saltem non in tantam culpam; sicut
ignorantia dicitur excusare peccatum in toto vel in parte. Alio modo
dicitur excusari actus ex parte sui, ita scilicet quod non sit malus;
et hoc modo praedicta bona dicuntur excusare actum matrimonii. Ex
eodem autem habet actus aliquis quod non sit malus in genere moris, et
quod sit bonus: quia non est aliquis actus indifferens, ut in 2
Lib., dist. 40, art. 5, dictum est. Dicitur autem aliquis
humanus actus bonus dupliciter. Uno modo bonitate virtutis; et sic
actus habet quod sit bonus ex his quae ipsum in medio ponunt; et hoc
faciunt in actu matrimonii fides et proles, ut ex dictis patet; alio
modo bonitate sacramenti, secundum quod actus non solum bonus sed etiam
sanctus dicitur; et hanc bonitatem habet actus matrimonii ex
indivisibilitate conjunctionis, secundum quam signat conjunctionem
Christi ad Ecclesiam. Et sic patet quod praedicta sufficienter actum
matrimonii excusant.
Ad primum ergo dicendum, quod per matrimonii actum non incurrit homo
damnum rationis quantum ad habitum, sed solum quantum ad actum. Nec
est inconveniens quod quandoque aliquis actus melior secundum genus suum
interrumpatur pro aliquo minus bono actu: hoc enim sine peccato fieri
potest, sicut patet in eo qui a contemplatione cessat, ut interdum
actioni vacet.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet, si malum quod
inseparabiliter concomitatur concubitum, esset malum culpae: nunc
autem non est malum culpae, sed poenae tantum, quae est inobedientia
concupiscentiae ad rationem; et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod superabundantia passionis quae vitium
facit, non attenditur secundum intensionem quantitativam ipsius, sed
secundum proportionem ad rationem; unde tunc solum passio reputatur
immoderata, quando limites rationis excedit. Delectatio autem quae
fit in actu matrimoniali, quamvis sit intensissima secundum
quantitatem, tamen non excedit limites sibi a ratione praefixos ante
principium suum, quamvis in ipsa delectatione ratio eos ordinare non
possit.
Ad quartum dicendum, quod turpitudo illa quae semper est in actu
matrimonii, et erubescentiam facit, turpitudo est poenae, et non
culpae: quia de quolibet defectu homo naturaliter erubescit.
|
|