|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonii
excusari possit etiam sine matrimonii bonis. Qui enim a natura tantum
movetur ad actum matrimonii, non videtur aliquod bonum intendere; quia
bona matrimonii pertinent ad gratiam vel virtutem. Sed quando aliquis
solo naturali appetitu movetur ad actum praedictum, non videtur esse
peccatum: quia nullum naturale est malum, cum malum sit praeter
naturam et praeter ordinem, ut dicit Dionysius. Ergo actus
matrimonialis potest excusari etiam sine bonis matrimonii.
2. Praeterea, ille qui utitur conjuge ad fornicationem vitandam,
non videtur aliquod bonum matrimonii intendere. Sed talis non peccat,
ut videtur, quia ad hoc est matrimonium concessum humanae infirmitati,
ut fornicatio vitetur: 1 Cor., 7. Ergo etiam sine bonis
matrimonii potest actus ejus esse excusatus.
3. Praeterea, ille qui utitur re sua ad libitum, non facit contra
justitiam; et sic non peccat, ut videtur. Sed per matrimonium uxor
efficitur res viri, et e converso. Ergo si se invicem ad libitum
utuntur libidine movente, non videtur esse peccatum; et sic idem quod
prius.
4. Praeterea, illud quod efficitur bonum ex genere, non efficitur
malum nisi ex mala intentione fiat. Sed actus matrimonii quo quis suam
cognoscit, est ex genere bonus. Ergo non potest malus esse, nisi
mala intentione fiat. Sed potest bona intentione fieri, etiam si non
intendatur aliquod matrimonii bonum; puta cum quis per hoc salutem
corporalem intendit servare aut consequi. Ergo videtur quod etiam sine
matrimonii bonis actus ille possit excusari.
1. Sed contra, remota causa removetur effectus. Sed causa
honestatis actus matrimonialis sunt matrimonii bona. Ergo sine eis non
potest actus matrimonialis excusari.
2. Praeterea, actus praedictus non differt ab actu fornicario nisi
in praedictis bonis. Sed concubitus fornicarius semper est malus.
Ergo, si non excusatur in praedictis bonis, etiam matrimonialis actus
semper erit malus.
Respondeo dicendum, quod sicut bona matrimonii, secundum quod sunt in
habitu, faciunt matrimonium honestum et sanctum; ita etiam secundum
quod sunt in actuali intentione, faciunt actum matrimonii honestum
quantum ad illa duo bona quae ipsius actum respiciunt. Unde, quando
conjuges conveniunt causa prolis procreandae, vel ut sibi invicem
debitum reddant, quae ad fidem pertinent; totaliter excusantur a
peccato. Sed tertium bonum non pertinet ad usum matrimonii, sed ad
essentiam ipsius, ut dictum est, unde facit ipsum matrimonium
honestum, non autem actum ejus, ut per hoc actus absque peccato
reddatur; quia alicujus significationis causa conveniunt; et ideo
duobus solis modis conjuges absque omni peccato conveniunt; scilicet
causa prolis procreandae, et debiti reddendi; alias autem semper est
ibi peccatum, ad minus veniale.
Ad primum ergo dicendum, quod proles prout est bonum sacramenti,
addit supra prolem prout est intentum a natura. Natura enim intendit
prolem prout in ipsa salvatur bonum speciei; sed in prole secundum quod
est bonum sacramenti matrimonii, ultra hoc intelligitur ut proles
suscepta ulterius ordinetur in Deum; et ideo oportet quod intentio
naturae qua prolem intendit, referatur actu vel habitu ad intentionem
prolis prout est bonum sacramenti; alias staretur in creatura; quod
sine peccato esse non potest: et ideo, quando natura tantum movet ad
actum matrimonii, non excusatur a peccato omnino, nisi inquantum motus
naturae ordinatur actu vel habitu ulterius ad prolem secundum quod est
bonum sacramenti. Nec tamen sequitur quod motus naturae sit malus;
sed quod sit imperfectus, nisi ad aliquod bonum matrimonii ulterius
ordinetur.
Ad secundum dicendum, quod si aliquis per actum matrimonii intendat
vitare fornicationem in conjuge, non est aliquod peccatum; quia hoc
est quaedam redditio debiti, quod ad bonum fidei pertinet. Sed si
intendat vitare fornicationem in se, sic est ibi aliqua superfluitas;
et secundum hoc est peccatum veniale: nec ad hoc est matrimonium
institutum, nisi secundum indulgentiam, quae est de peccatis
venialibus.
Ad tertium dicendum, quod una debita circumstantia non sufficit ad hoc
quod actus sit bonus; et ideo non oportet quod qualitercumque quis re
sua utatur, usus sit bonus; sed quando utitur re sua ut debet secundum
omnes circumstantias.
Ad quartum dicendum, quod quamvis intendere sanitatis conservationem
non sit per se malum; tamen haec intentio efficit Ur mala, si ex
aliquo sanitas intendatur quod non est ad hoc de se ordinatum, sicut
qui ex sacramento Baptismi tantum salutem corporalem quaereret; et
similiter est in proposito de actu matrimoniali.
|
|