|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quandocumque aliquis
uxorem cognoscit non intendens aliquod matrimonii bonum, sed solam
delectationem, mortaliter peccet. Quia Hieronymus dicit, et habetur
in littera: voluptates quae de meretricum amplexibus capiuntur, in
uxore damnandae sunt. Sed non dicitur esse damnabile nisi peccatum
mortale. Ergo cognoscere uxorem propter solam voluptatem, est
peccatum mortale semper.
2. Praeterea, consensus in delectationem est peccatum mortale, ut
in 2 Lib., dist. 24, qu. 2, art. 2, in corp., dictum
est. Sed quicumque cognoscit uxorem suam causa delectationis,
consentit in delectationem. Ergo mortaliter peccat.
3. Praeterea, quicumque usum creaturae non refert in Deum,
creatura fruitur; quod est peccatum mortale. Sed quicumque uxore
propter solam delectationem utitur, hunc usum non refert in Deum.
Ergo mortaliter peccat.
4. Praeterea, nullus debet excommunicari nisi pro peccato mortali.
Sed aliquis sola libidine uxorem cognoscens arcetur ab introitu
Ecclesiae, ut in littera dicitur, quasi sit excommunicatus. Ergo
omnis talis peccat mortaliter.
1. Sed contra est, secundum Augustinum, quod talis concubitus
ponitur inter peccata quotidiana, pro quibus dicitur pater noster, ut
habetur in littera. Sed talia non sunt peccata mortalia. Ergo et
cetera.
2. Praeterea, qui cibo utitur propter delectationem tantum, non
peccat mortaliter. Ergo pari ratione qui utitur uxore tantum causa
libidinis.
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt quod quandocumque ad actum
conjugalem libido principaliter movet, est peccatum mortale; sed
quando movet ex latere, tunc est peccatum veniale; quando autem
delectationem omnino respuit, et displicet ei; tunc est omnino absque
veniali peccato: ut sic delectationem in actu illo quaerere, sit
peccatum mortale; delectationem oblatam acceptare, sit peccatum
veniale; sed eam odire, sit perfectionis. Sed hoc non potest esse:
quia, secundum philosophum in 10 Ethic., idem est judicium de
delectatione et operatione: quia operationis bonae est delectatio
bona, et malae mala. Unde cum actus matrimonialis non sit per se
malus; nec quaerere delectationem erit peccatum mortale semper. Et
ideo dicendum, quod si delectatio quaeratur ultra honestatem
matrimonii, ut scilicet quia aliquis in conjuge non attendat quod
conjux est, sed solum quod mulier est, idem paratus facere cum ea etsi
non esset conjux, est peccatum mortale; et talis dicitur ardentior
amator uxoris, quia scilicet ardor ille extra bona matrimonii
effertur. Si autem quaeratur delectatio infra limites matrimonii, ut
scilicet talis delectatio in alia non quaereretur quam in conjuge, sic
est veniale peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod tunc voluptates meretricias vir in uxore
quaerit quando nihil aliud in ea attendit quam quod in meretrice
attenderet.
Ad secundum dicendum, quod consensus in delectationem concubitus qui
est mortale peccatum, est mortale peccatum; non autem talis est
delectatio matrimonialis actus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis delectationem non referat actu in
Deum, tamen non ponit in ea ultimum voluntatis finem; alias eam
ubicumque indifferenter quaereret; et ideo non oportet quod creatura
fruatur, sed utitur creatura propter se; se autem habitualiter propter
Deum, quamvis non actu.
Ad quartum dicendum, quod hoc non dicitur propter hoc quod ex hoc
peccato homo excommunicationem mereatur; sed quia spiritualibus se
reddit inhabilem, propter hoc quod in actu illo homo efficitur totus
caro.
|
|