|
Solet quaeri, cum masculus et femina, nec ille maritus nec illa uxor
alterius (...) pro incontinentia solius concubitus causa
copulantur. De hoc in praecedenti dist. dictum est, quoniam malus
finis bonitatem matrimonii non tollit. Qui vero venena sterilitatis
procurant, non conjuges, sed fornicarii sunt. Hoc peccatum quamvis
sit grave, et inter maleficia computandum, et contra naturam, quia
etiam bestiae fetus expectant; tamen est minus quam homicidium; quia
adhuc poterat alio modo impediri conceptus. Nec est judicandus talis
irregularis, nisi jam formato puerperio abortum procuret. Semina
paulatim formantur et cetera. De hoc habitum est in tertio, dist.
3. Et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios.
Quamvis enim matrix post impraegnationem claudatur; tamen ex
delectatione, ut Avicenna dicit, movetur et aperitur; et ex hoc
imminet periculum abortus; et ideo Hieronymus vituperat accessum viri
ad uxorem impraegnatam; non tamen ita quod semper sit peccatum
mortale; nisi forte quando probabiliter timetur de periculo abortus.
Nec immutetur in eum usum qui est contra naturam. Usus contra naturam
conjugis est, quando debitum vas praetermittit, vel debitum modum a
natura institutum quantum ad situm; et in primo semper est peccatum
mortale, quia proles sequi non potest, unde totaliter intentio naturae
frustratur; sed in secundo modo non semper est peccatum mortale, ut
quidam dicunt, sed potest esse signum mortalis concupiscentiae;
quandoque etiam sine peccato esse potest, quando dispositio corporis
alium modum non patitur; alias tanto est gravius, quanto magis a
naturali modo receditur.
|
|