|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus non tollat
actualem culpam. Baptismus enim non tollit actualem culpam nisi adsit
contritio: quia nullus suae voluntatis arbiter constitutus in quo solum
potest esse actualis culpa potest inchoare novam vitam, nisi poeniteat
eum veteris vitae, ut in littera dicitur. Contritio autem per se
etiam sine Baptismo delet culpam actualem. Ergo Baptismus nihil
facit ad deletionem actualis culpae.
2. Praeterea, diversorum diversae sunt medicinae: quia non sanat
oculum quod sanat calcaneum, ut dicit Hieronymus. Sed Baptismus
directe ordinatur ut medicina contra peccatum originale. Ergo non
potest salvare ab actuali.
3. Praeterea, aliquis qui est in proposito peccandi, non potest
consequi peccati remissionem. Sed contingit aliquem dum baptizatur,
peccare venialiter, vel in proposito peccandi venialiter remanere; nec
tamen propter hoc reputatur fictus. Ergo etiam in non fictis
Baptismus non tollit culpam actualem.
1. Sed contra est quod dicit Augustinus in Enchir.: baptizati non
uni tantum peccato, sed multis magis aut omnibus moriuntur quaecumque
jam propria commiserunt vel cogitatione vel locutione vel opere. Sed
haec sunt peccata actualia. Ergo Baptismus tollit culpam actualem.
2. Praeterea, Baptismus est ordinatus ad tollendum culpam
originalem. Sed originale non potest tolli sine actuali, etiam ei qui
utrumque habet: quia impium est a Deo dimidiam sperare veniam, ut
infra dicetur, dist. 15. Ergo Baptismus etiam tollit culpam
actualem.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non tollit omnem poenam temporalem
debitam actuali peccato. Quia sicut Augustinus dicit, peccatum aut
homo punit, aut Deus. Si ergo homo in seipso non puniat peccatum
quod commisit a Deo punietur; et ita per Baptismum actualis peccati
poena non totaliter tollitur.
2. Praeterea, culpa non potest ordinari nisi per poenam. Sed Deus
nil inordinatum relinquit. Ergo non dimittit quin pro culpa aliquam
poenam infligat; et sic Baptismus non absolvit ab omni poena.
3. Praeterea, Eucharistia est perfectius sacramentum quam
Baptismus, quia est speciale repraesentativum passionis Christi a qua
est efficacia in sacramentis. Sed Eucharistia non absolvit etiam non
indigne percipientes ab omni poena. Ergo multo minus Baptismus.
1. Sed contra est quod dicit Ambrosius Rom. 2 super illud: sine
poenitentia enim sunt dona Dei. Gratia Dei (inquit) in Baptismo
non requirit gemitum vel planctum vel aliquod opus, sed omnia gratis
condonat.
2. Praeterea, Christus sua simplici morte scilicet poenae, duas
mortes in nobis consumpsit ut dicitur in Glossa Rom. 6, scilicet
culpae et poenae. Sed in Baptismo configuratur homo morti Christi,
ut ibidem dicit apostolus. Ergo absolvitur et a culpa et a poena.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod etiam tollat omnem poenam originalis
peccati. Efficacius enim est donum Christi quam peccatum Adae, ut
dicit apostolus, Rom. 5. Sed omnis poena peccati originalis est
inducta per peccatum Adae. Ergo per donum Christi, quod maxime in
Baptismo operatur omnis poena tollitur.
2. Praeterea, Baptismus directius ordinatur contra peccatum
originale quam contra peccatum actuale. Sed tollit omnem poenam
actualis peccati, ut Ambrosius dicit. Ergo tollit omnem poenam
originalis.
3. Praeterea, cessante causa cessat effectus. Sed causa poenae est
culpa. Si ergo tollit culpam originalem, et per consequens aufert
poenam.
4. Praeterea, nullus qui est debitor alicujus poenae, evolat
statim. Sed baptizatus, si statim moriatur, evolat. Ergo non est
debitor alicujus poenae; et sic Baptismus absolvit ab omni poena etiam
originali.
1. Sed contra est, quia in baptizatis etiam caro concupiscit
adversus spiritum. Sed haec pugna est ex peccato originali consecuta.
Ergo non tollitur omnis poena originalis peccati per Baptismum.
2. Praeterea, necessitas moriendi, et incinerationis et
poenalitates hujus vitae sunt poenae originalis peccati. Sed istae
adhuc manent in baptizatis. Ergo Baptismus non tollit omnem poenam
originalis peccati.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in generatione qualibet
per introductionem formae omnis contraria forma expellitur, et etiam
dispositio ad formam contrariam, nisi quandoque relinquatur ex
indispositione recipientis formam. Unde cum Baptismus sit regeneratio
in vitam spiritualem, omne quod est vitae spirituali contrarium, quod
scilicet cum gratia stare non potest, quae est spiritualis vitae
principium per Baptismum tollitur; et ideo Baptismus delet et
originalem et actualem culpam mortalem, et quantum est de se etiam
venialem, quae disponit ad privationem gratiae; quamvis quandoque
culpa venialis remaneat post Baptismum mortali remota propter
indispositionem recipientis Baptismum.
Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus non requirit contritionem
quasi continuam ad destructionem peccati actualis quasi de se ad hoc non
sufficiat, sed solum ad removendam fictionem quae est contraria
dispositio impediens effectum Baptismi.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus non ordinatur tantum contra
culpam originalem alias circumcisis in primitiva Ecclesia non fuisset
necessarius Baptismus, sed ordinatur ad destruendum omnem culpam quam
inveniat, et ad regenerandum in novam vitam destructa omni vetustate;
et ideo est sicut totum potentiale habens completam potentiam ad
destruendum totaliter peccatum. Sed poenitentia participat aliquid de
potentia, quasi pars potentialis ordinata contra alia peccata,
scilicet actualia; quia Baptismus iterari non potest.
Ad tertium dicendum, quod quantum est de se, Baptismus, ut dictum
est, tollit omnem culpam originalem et actualem non solum mortalem,
sed venialem; quae quamvis non contrarietur gratiae simpliciter,
contrariatur tamen gratiae baptismali, quae debet esse perfecta ratione
novitatis vitae. Sed potest impediri effectus ejus ex parte
recipientis, si sit indispositus per fictionem. Sed cum fictio sit
peccatum, sicut peccatum mortale est peccatum simpliciter, ita facit
fictum simpliciter, et totaliter effectum Baptismi impedit quantum ad
remissionem culpae. Sed peccatum veniale quod in actu vel in proposito
est, facit fictum secundum quid, et est secundum quid peccatum, ut
dispositio ad peccatum; et ideo impedit effectum Baptismi non
simpliciter, sed quantum ad remissionem illius venialis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod Christus per mortem suam
sufficienter satisfecit pro peccatis totius humani generis, etiam si
essent multo plura. Et quia homo per Baptismum in mortem Christi
baptizatur, et ei commoritur et consepelitur, ut dicitur Roman. 6,
ideo Baptismus, quantum in se est, totam efficaciam passionis in
baptizatum influit; et propter hoc absolvit non solum a culpa, sed a
poena satisfactoria.
Ad primum ergo dicendum, quod per Baptismum homo incorporatur
Christo, et efficitur membrum ejus; et ideo poena quam Christus
sustinuit, reputatur isti in satisfactionem: quia si patitur unum
membrum, omnia alia compatiuntur, ut dicitur 1 Corinth. 11; et
ideo Deus in Christo peccata illa punivit, sicut dicitur Isai.
53: posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.
Ad secundum dicendum, quod poena ordinat culpam dupliciter. Uno modo
ut satisfaciens; et sic culpa remanet ordinata per satisfactionem
Christi. Alio modo ut medicina sanans, vel repraesentans membrum
sanabile, et sic culpa in baptizatis ordinatur ut sanata per gratiam
oppositam.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Eucharistia sit memoriale passionis
Christi, non ordinatur tamen ad hoc quod per ipsam homo regeneretur in
membrum Christi crucifixi, sed ut jam regeneratus ei adhaereat, et in
ipso perficiatur; et ideo non est similis ratio de Baptismo et
Eucharistia.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in peccato originali talis fuit
processus quod persona corrupit naturam, et natura personam corrupit;
unde aliquid consideratur in hoc peccato quod pertinet ad naturam,
aliquid quod pertinet ad personam. Passio autem Christi sufficienter
peccatum originale abstulit quantum ad utrumque. Sed quia sacramenta
personis adhibentur, ideo Baptismus hoc ab homine tollit quod ex
corruptione naturae in personam redundabat; et propter hoc ipsam
infectionem culpae, prout afficit personam, et poenam illam quae actum
personae privabat, scilicet carentiam visionis divinae, Baptismus
aufert; sed non aufert actu infectionem prout afficit naturam: quod
patet ex hoc quod baptizatus per actum naturae originale transmittit in
prolem, similiter nec poenas quae consequuntur principia naturae
destitutae gratia innocentiae primi status, cujusmodi sunt rebellio
carnis ad spiritum, mors, et hujusmodi poenalitates, quae
consequuntur ex hoc ipso quod homo ex contrariis compositus est et
quantum ad corpus et quantum ad animam quodammodo, scilicet quantum ad
appetitum sensus et intellectus. Sed per gratiam baptismalem efficitur
ut hae poenae remanentes non dominentur in personam, sed magis ei
subjiciantur, et in utilitatem ipsius cedant, inquantum sunt materia
virtutis, et occasio humilitatis et exercitii.
Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi sufficienter aufert et
illud quod est personae, et illud quod est naturae per causam. Sed
quia omnes homines in natura communicant, ideo effectus secundum legem
communem curationis naturae non erit nisi in fine mundi; quando omnibus
electis jam congregatis, simul cum eis etiam alia creatura insensibilis
liberabitur a servitute corruptionis, ut dicitur Rom. 8.
Ad secundum dicendum, quod ea quae ad peccatum actuale pertinent,
sunt tantum personae, quia actus individuorum sunt, secundum
philosophum; et ideo non est simile de poena actualis et originalis.
Ad tertium dicendum, quod tollitur culpa originalis per Baptismum
inquantum est infectiva personae, non autem inquantum est infectiva
naturae per actum generationis; et ideo poenae quae ad corruptionem
naturae pertinent, etiam non tolluntur.
Ad quartum dicendum, quod baptizatus statim evolat, quia nulla poena
debetur sibi ratione personae, sed ratione naturae humanae, quae post
mortem non manet secundum hunc statum, in quo sibi poena debetur.
|
|