|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non
conferantur pueris gratia et virtutes. Dicit enim Augustinus in libro
de Baptismo parvulorum: parvulos fideles facit non fides ea quae
consistit in credentium voluntate, sed fidei sacramentum. Sed fides
quae est virtus, consistit in credentium voluntate, ut in 3 libro,
dist. 23, quaest. 2, art. 3, quaestiunc. 1, dictum est.
Ergo parvuli baptizati non habent virtutem fidei, et pari ratione nec
alias virtutes, quae etiam in voluntate consistunt.
2. Praeterea, si aliquid de novo recipiatur in aliquo, oportet quod
recipiens vel influens alio modo se habeat nunc quam prius. Sed anima
pueri baptizati non alio modo se habet dum baptizatur quam prius: quia
proprium motum non habet, carens liberi arbitrii usu; nec Deus, qui
est influens gratiam et virtutes. Ergo pueri in Baptismo gratiam et
virtutes non recipiunt.
3. Praeterea, Damascenus dicit, quod substantia nullo modo est
sine propria operatione. Sed constat quod in puero non sunt
operationes virtutum, quia non habet electionem, ut dicitur in 3
Ethic., quae in opere virtutis requiritur. Ergo non habet
virtutes.
4. Praeterea, virtutes, cum sint habitus, habilitant ad actum.
Sed pueri non sunt habiles ad agendum quae secundum virtutem sunt.
Ergo non recipiunt virtutes in Baptismo.
1. Sed contra, Augustinus dicit, quod fides datur et nutritur in
Baptismo: datur quantum ad parvulos, nutritur quantum ad adultos.
Sed fides est virtus. Ergo virtutes dantur parvulis in Baptismo, et
eadem ratione aliae virtutes.
2. Praeterea, nullus admittitur ad gloriam nisi habeat vestem
nuptialem, quae est caritas. Sed pueri baptizati, si moriantur,
statim evolant. Ergo habent caritatem, quae est magistra virtutum,
et per consequens alias virtutes.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in adultis virtutes per Baptismum non
augeantur. Augmentum enim virtutum est per meritum: quia secundum
Augustinum, caritas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici.
Sed in Baptismo non operatur meritum baptizati quantum ad opus
operatum. Ergo ex opere operato virtutes in Baptismo non augentur.
2. Praeterea, cibus corporalis in eo qui jam pervenit ad quantitatem
determinatam, non facit augmentum. Sed potest esse quod aliquis ante
Baptismum perveniat ad quantitatem gratiae baptismalis quam puer
recipit, in quo nullum est impedimentum. Ergo Baptismus nihil supra
gratiam adjiciet.
1. Sed contra, super illud Psal. 22: super aquam refectionis
educavit me, dicit Glossa: per augmentum virtutis et bonae
operationis educavit in Baptismo. Ergo Baptismus auget virtutes
habentibus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod Baptismi effectus non sit illuminatio.
Quia illuminatio ad doctrinam pertinet. Sed doctrina fidei est per
catechismum, qui praecedit Baptismum. Ergo non est actus Baptismi.
2. Praeterea, illuminatio contra ignorantiam ordinatur. Sed
secundum quosdam Baptismus non ordinatur contra ignorantiam, sed magis
ordo. Ergo illuminatio non est effectus Baptismi, sed magis
ordinis.
1. Sed contra est quod Damascenus, ponit inter effectus Baptismi
illuminationem, ut patet ex ejus definitione in praecedenti dist.
inducta.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod fecundatio non sit effectus Baptismi.
Non enim idem est quo aliquis active generat, et passive generatur.
Sed Baptismus est regeneratio passiva baptizati. Cum ergo fecunditas
importet generationem activam, videtur quod non pertineat ad
Baptismum.
2. Praeterea, fecunditas est proprietas consequens aliquid quantum
ad perfectum statum sui: quia, ut dicitur in 4 Meteor., perfectum
unumquodque est, quando potest alterum generare. Sed Baptismus non
ordinatur ad perficiendum, sicut Eucharistia et confirmatio, secundum
Dionysium, sed magis ad illuminandum et purgandum. Ergo Baptismus
non habet fecunditatem pro effectu.
1. Sed contra est quod dicit Glossa super illud Psal. 22: super
aquam refectionis: anima peccatorum ariditate sterilis fecundatur per
Baptismum.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod incorporari Christo non sit effectus
Baptismi. Aliquis enim incorporatur Christo et membris ejus per
fidem formatam, ut in 3 Lib., dist. 23, dixit Magister. Sed
aliquis habet fidem formatam etiam ante Baptismum. Ergo incorporatio
non est effectus Baptismi.
2. Praeterea, incorporatio est effectus Eucharistiae. Sed ad
eumdem effectum non ordinantur diversa sacramenta. Ergo non est
effectus Baptismi.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit ad Bonifacium quod in
Baptismo aliquis membrum Christi efficitur. Sed hoc est Christo
incorporari. Ergo incorporatio est effectus Baptismi.
Quaestiuncula 6
1. Ulterius. Videtur quod apertio januae non sit effectus
Baptismi. Quidam enim ante passionem Christi baptizati sunt. Sed
tunc eis janua non est aperta: quia si aliquis eorum tunc decessit,
regnum non introivit. Ergo Baptismus non aperit januam regni
caelestis.
2. Praeterea, Baptismus repraesentat passionem Christi, non
resurrectionem, ut videtur. Sed in resurrectione est aperta janua,
ut patet per collectam quae dicitur in die resurrectionis: Deus qui in
hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte
reserasti. Ergo non debet iste effectus Baptismo attribui.
1. Sed contra est auctoritas Bedae supra inducta, dist. 1, quod
in hoc differebat circumcisio a Baptismo quod aditum regni caelestis
non aperiebat.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circa hoc est multiplex
opinio. Quidam enim dixerunt, quod pueris in Baptismo nullo modo
virtutes dantur, sed solum a peccato originali mundantur; sed postea
quando decedunt, vel quando ad perfectam aetatem veniunt, eis virtutes
conferuntur, si innocentiam servent. Sed haec opinio non potest
stare: quia lignum cum praecisum fuerit, ubi ceciderit, ibi stabit,
Eccle. 11; et ideo si pueris ante mortem non fuissent collatae
virtutes, et gratia operans et cooperans, nec in morte eis
conferrentur, et sic non salvarentur; quod falsum est. Videtur autem
haec opinio venisse ex hoc quod virtutes actus tantum esse credebant;
quod falsum est, ut in 2 libro, dist. 27, quaest. 1, art.
1, dictum est. Et ideo alii dicunt, quod pueris in Baptismo dantur
gratia et virtutes non in seipsis, sed in radice sua, scilicet gratia
quae est radix virtutum, sicut essentia animae potentiarum; sed postea
quando solvuntur potentiae, perfectis organis, effluunt virtutes in
ipsa ab ipsa essentia animae. Sed hoc pro tanto esse non potest, quia
tunc si puer in furiam verteretur antequam ad perfectam aetatem
veniret, nunquam in ipso potentiae solverentur, et ita nunquam
virtutes explicite haberet: et praeterea quod potentiae sint ligatae
aliquo impedimento, non impedit habitum, sed actum: quia dormientes
et vinolenti habitus habent, sed ligatos. Et ideo alii dicunt, et
melius, quod pueris in Baptismo dantur gratia et virtutes; sed
habitus illi ligati sunt propter pueritiam, sicut in dormiente propter
somnum: sed pueritia discedente inclinant ad bene operandum, nisi
aliquis spiritui sancto resistat.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de fide et
voluntate actuali, quae in pueris esse non potest.
Ad secundum dicendum, quod quamvis agens principale sit immobile,
tamen agens instrumentale non eodem modo se habet nunc et prius ad
puerum: quia nunc adhibetur sibi Baptismus, non autem prius. Tamen
etiam sine aliqua mutabilitate sui Deus alicui puero posset gratiam
conferre, etiam sine adhibitione sacramenti, si ab aeterno
disposuisset se ei daturum, sicut patet de sanctificatis in utero.
Ad tertium dicendum, quod duplex est actus virtutum. Unus primus,
qui est perficere animam et potentias ejus; et hunc actum etiam pueri
habent. Alius est secundus, qui est operari cum electione; et hunc
actum non semper habent: quia earum operationes sunt voluntariae, et
voluntas non habet necesse semper agere, etiam in adultis.
Ad quartum dicendum, quod habitus facit habilem ad actum tollendo
inhabilitatem quae est ex imperfectione potentiae, non autem tollit
inhabilitatem quae est ex parte corporis, sicut patet in dormientibus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod per easdem causas virtus
generatur et augetur, ut dicit philosophus in 2 Ethic.; et ideo,
quia Baptismi est conferre virtutem et gratiam non habentibus, oportet
quod in habentibus augeat.
Ad primum ergo dicendum, quod in Baptismo quamvis non operetur
meritum baptizati, operatur ibi tamen meritum Christi, quod est
efficacius.
Ad secundum dicendum, quod gratia non habet aliquem determinatum
terminum ad quem pertingat, vel ultra quem procedere non possit, sicut
est de quantitate animalis; et ideo non est simile.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum quod lumen est quo dirigimur in
visionem alicujus rei. Baptismus autem dirigit in visionem spiritualem
exteriorem in interiorem. Quidem inquantum Baptismus dicitur
sacramentum fidei, quae oculum mentis idoneum facit ad visionem
divinorum; exteriorem vero, quia baptizatis conceditur inspicere
sacram Eucharistiam, et non aliis, ut Dionysius dicit; et ideo tam
Damascenus quam Dionysius Baptismo vim illuminativam attribuunt.
Ad primum ergo dicendum, quod fides principaliter est ex infusione;
et quantum ad hoc per Baptismum datur; sed quantum ad determinationem
suam est ex auditu; et sic homo ad fidem per catechismum instruitur.
Ad secundum dicendum, quod scientia plus dicit quam illuminatio.
Importat enim comprehensionem eorum ad quorum visionem illuminatio
dirigebat; et ideo scientia ad perfectionem pertinet; unde Dionysius
doctos perfectos nominat, et doctores perfectores: et sic contra
ignorantiam ordo datur, ut scilicet ordinati sint docti, et etiam
doctores aliorum.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod fecunditas dicitur dupliciter.
Uno modo respectu fructus producendi in ipso qui dicitur fecundari,
sicut operationes virtutum quidam fructus boni dicuntur; et hoc modo
fecundatur anima in Baptismo, cum in eo dentur virtutes non
habentibus, et augeantur habentibus. Alio modo respectu fructus
producendi in altero, sicut cum aliquis per doctrinam et solicitudinem
pastoralem in plebe Dei fructum facit; et hoc modo fecundatio non
pertinet ad Baptismum, sed magis ad sacramentum ordinis.
Ad primum ergo dicendum, quod ex eodem ex quo aliquid habet
generationem in natura aliqua, habet quod faciat operationes illius
naturae; et ideo cum per Baptismum homo regeneretur in vitam
spiritualem, per ipsum homo efficitur active fecundus, et quasi
genitor spiritualium operum.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de secunda
fecundatione.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod incorporari Christo contingit
dupliciter, scilicet merito et numero. Merito quidem potest aliquis
de Ecclesia effici (quod est Christo incorporari) etiam ante
Baptismum actu susceptum, sed non ante Baptismi propositum vel ipsum
Baptismum post tempus gratiae revelatae; sed numero non potest aliquis
effici de Ecclesia nisi per Baptismum; unde aliquis ante Baptismum
non admittitur ad perceptionem Eucharistiae et aliorum sacramentorum
Ecclesiae, ut prius dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod objectio illa procedit de prima
incorporatione.
Ad secundum dicendum, quod perceptio Eucharistiae praesupponit
incorporationem absolute: quia capitis virtus non communicatur membro
nisi jam unito. Sed per Eucharistiam est perfecta influentia a capite
in membro; et quantum ad hanc perfectionem incorporatio est effectus
Eucharistiae.
Quaestiuncula 6
Ad sextam quaestionem dicendum, quod aperiri januam regni caelestis
nihil aliud est quam amovere impedimentum quo aditus in regnum caeleste
toti naturae humanae prohibebatur. Hoc ergo impedimentum absolute
quantum ad omnes remotum fuit sufficienter per passionem Christi; sed
illa remotio efficienter fit quo ad istum, secundum quod particeps fit
passionis Christi jam factae per Baptismum; et sic Baptismus quasi
causa instrumentalis aperit januam regni caelestis quo ad istum, sed
passio ut causa satisfactoria quo ad omnes.
Ad primum ergo dicendum, quod haec ratio erat, quia passio Christi,
in cujus virtute Baptismus agit, nondum facta erat, nec per eum
aditus regni caelestis apertus; unde ratio probat quod Baptismus non
habeat hanc virtutem quasi causa principalis.
Ad secundum dicendum, quod aditus regni caelestis aperitur
tripliciter. Uno modo quantum ad gloriam animae; et sic in passione
apertus est; unde dictum est latroni, Luc. 23, 43: hodie mecum
eris in Paradiso. Alio modo quantum ad gloriam corporis; et sic
apertus est in resurrectione. Alio modo quantum ad locum gloriae
congruentem; et sic apertus est in ascensione. Et his tribus modis
Baptismus instrumentaliter aperit quo ad istum: agit enim virtute et
passionis et resurrectionis et ascensionis, inquantum homo configuratur
Christo passo per immersionem, qua quodammodo Christo consepelitur,
et ei resurgenti quantum ad nitorem qui resultat ex aqua, et ascendenti
quantum ad elevationem baptizati de sacro fonte. Unde Baptismus
passioni appropriatur: quia etiam gloria animae principalior est, et
causa quodammodo aliorum; et in hujus signum baptizato domino caeli
aperti sunt super eum; Matth. 3.
|
|