|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Baptismus non aequalem
effectum habeat in omnes quantum ad remotionem mali. In adultis enim
removet peccatum actuale et originale; sed in pueris originale tantum.
Ergo plus efficit in adultis quam in pueris quantum ad mali
remotionem.
2. Praeterea, mitigatio fomitis est effectus Baptismi. Sed post
Baptismum in quibusdam invenitur fomes magis mitigatus quam in aliis.
Ergo in eis efficacius Baptismus se habuit in remotione mali.
1. Sed contra, Baptismus habet efficaciam ad removendum malum,
secundum quod habet quamdam similitudinem mortis. Sed morientium unus
non magis moritur quam alius. Ergo et Baptismus aequaliter in omnibus
mala aufert.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam aequalis gratia omnibus in
Baptismo conferatur, qui non ficte accedunt. In Baptismo enim
operatur passio Christi, quae habet quodammodo efficaciam infinitam.
Sed finitum infinito additum nihil majus efficit. Cum ergo devotio
accedentis qua unus alium excedit, sit quoddam bonum finitum, videtur
quod devotio vel aliquid hujusmodi, efficere non possit quin omnes in
Baptismo aequalem gratiam consequantur.
2. Praeterea, ad Baptismi effectum capiendum non requiritur alia
concausa, sed solum ut impedimentum removeatur. Sed nullus recipit
gratiam in Baptismo nisi ab eo sit impedimentum remotum. Ergo omnes
recipiunt gratiam aequalem.
1. Sed contra, Damascenus dicit, quod peccatorum remissio cunctis
aequaliter in Baptismo datur, gratia autem spiritus sancti secundum
proportionem fidei, et secundum purgationem. Sed non omnes cum
aequali fide nec aequaliter praeparati ad Baptismum accedunt. Ergo
non omnes aequaliter gratiam consequuntur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nec etiam pueri in Baptismo consequantur
aequalem gratiam. Quia in Angelis secundum quantitatem naturalium
gratia infundebatur. Sed unus puerorum habet meliora naturalia quam
alius. Ergo et majorem gratiam in Baptismo recipit.
2. Praeterea, quidam in Baptismo recipiunt gratiam finalem, qui
innocentiam baptismalem usque ad finem servant, quidam autem non.
Ergo etiam de pueris aliqui aliis majorem gratiam consequuntur.
1. Sed contra, gratia baptismalis in pueritia non opponitur nisi
peccato originali. Sed unus puer non habet plus de peccato originali
quam alius. Ergo nec majorem gratiam baptismalem recipit unus alio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod Baptismus
universaliter aufert in eo qui non ficte accedit, culpam personam
inficientem, quam invenit, ut dictum est, et sic accedit ad
terminum. Ea autem quae in termino sunt, intensionem non recipiunt;
et ideo quantum ad remotionem culpae, aequalem effectum habet in
omnibus Baptismus; et similiter est de poena personali, quae
respondet culpae originali prout est inficiens personam, scilicet
carentia divinae visionis. Sed contra aliam poenam ex principiis
naturae corruptae consequentem, sicut est concupiscentia vel fomes,
remedium adhibetur in Baptismo, ut non dominentur per gratiam in
Baptismo collatam; et ideo simile est de poena illa et de gratia.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc non est de efficacia Baptismi quod
non tot peccata destruit in uno quot in alio: in quolibet enim destruit
omnia quae invenit.
Ad secundum dicendum, quod illa objectio procedit de secunda poena,
quae habet reprimi per Baptismum ex parte gratiae collatae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod actus activorum recipiuntur in
passivis secundum suam dispositionem; et ideo quamvis Baptismus (ut
et passio Christi, quae in eo operatur) quantum est de se, aequalem
respectum ad omnes habeat; quia tamen quidam ad Baptismum cum majori
praeparatione fidei et devotionis accedunt quam alii, ideo quidam aliis
majorem gratiam consequuntur. Nullus enim gratiam in termino recipit,
ut intendi non possit per Baptismum.
Ad primum ergo dicendum, quod devotio baptizati non additur quasi
concausa, ut efficienter agat ad gratiae receptionem; sed additur
quasi dispositio materialis; et ideo secundum diversitatem ipsius
participatur Baptismi effectus.
Ad secundum dicendum, quod quando adultus baptizatur, non solum
requiritur ad percipiendum Baptismi effectum removens prohibens,
scilicet fictionem, sed etiam requiritur dispositio quasi materialis,
scilicet devotio et fides recipientis Baptismum; et secundum quod
magis vel minus invenitur dispositus, effectum Baptismi diversimode
consequitur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in pueris baptizatis nihil ex
parte eorum requiritur, sed habent quasi pro dispositione ad salutem
fidem Ecclesiae, et pro effectivo salutis virtutem passionis
Christi, quae operatur in Baptismo; et haec duo aequaliter ad pueros
se habent; et ideo non differunt quantum ad effectum Baptismi
suscipiendum, sed omnes aequalem gratiam suscipiunt.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de pueris et de
Angelis: quia Angeli differunt specie, secundum multorum opinionem,
pueri autem non; unde non est tanta differentia naturalium in pueris
sicut in Angelis. Vel dicendum, quod in Angelis secundum
proportionem gradus naturalium erat etiam proportio conatus qui ex parte
eorum requirebatur, et ideo accipiebant gratiam secundum proportionem
naturalium; in pueris autem non requiritur aliquis actus ex parte
eorum; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod gratia accepta in pueris, non facit eis
necessitatem ad bonum, sed inclinationem tantum; et ideo postquam ad
perfectam aetatem pervenerint, possunt diversimode gratia recepta uti;
et inde est quod quidam proficiunt et perseverant, quidam vero
deficiunt; non ex diversa quantitate gratiae in Baptismo perceptae.
|
|