|
Postquam determinavit Magister de bonis conjugii quibus actus
matrimonialis excusatur; hic determinat de actu ipso secundum quod
ulterius accipit rationem debiti per bona conjugii; et dividitur in
partes duas: in prima ostendit quod uterque conjugum alteri debitum
reddere tenetur; in secunda ostendit quod petitio debiti propter
solemnitatem temporis impeditur, ibi: et licet debitum poscenti semper
sit solvendum, non licet tamen qualibet die poscere. Prima in duas:
in prima ostendit quod vir et uxor sunt aequales in debiti redditione;
secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi: quod probatur
testimoniis. Et licet debitum poscenti semper sit solvendum, non
licet tamen qualibet die poscere. Hic determinat de temporibus in
quibus actus matrimonii interdicitur; et circa hoc duo facit: primo
ostendit quod aliquod tempus impedit petitionem debiti; secundo
ostendit quod etiam aliquod impedit celebrationem nuptiarum, ibi: nec
solum in opere carnali servanda sunt tempora, sed etiam in celebrandis
nuptiis. Circa primum duo facit: primo ostendit veritatem; secundo
excludit quamdam objectionem, ibi: illi autem quod dictum est,
reddere debitum non esse peccatum, videtur obviare quod ait
Hieronymus. Hic quaeruntur quinque: 1 utrum uterque conjugum
teneatur ex necessitate praecepti alteri debitum reddere semper; 2
utrum debeat aliquando reddere non poscenti; 3 utrum in redditione
debiti vir et uxor sint aequales; 4 utrum unus sine consensu alterius
possit votum emittere per quod impediatur redditio debiti; 5 utrum
tempus impediat redditionem debiti.
|
|