|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod alter conjugum non
teneatur alteri ad redditionem debiti ex necessitate praecepti. Nullus
enim prohibetur a sumptione Eucharistiae propter hoc quod praeceptum
implet. Sed ille qui uxori debitum reddit, non potest carnes agni
edere, ut Hieronymus in littera dicit. Ergo reddere debitum non est
de necessitate praecepti.
2. Praeterea, quilibet potest licite abstinere ab his quae sunt sibi
nociva in persona. Sed aliquando reddere debitum poscenti esset
nocivum personae vel ratione infirmitatis, vel ratione solutionis jam
factae. Ergo videtur quod licite possit debitum poscenti negari.
3. Praeterea, quicumque facit se impotentem ad faciendum id ad quod
ex praecepto tenetur, peccat. Si ergo aliquis ex necessitate
praecepti tenetur ad reddendum debitum, videtur quod peccet si
jejunando, vel alias corpus suum attenuando, impotentem se reddat ad
debiti solutionem; quod non videtur verum.
4. Praeterea, matrimonium, secundum philosophum, ordinatur ad
procreationem prolis et educationem, et iterum ad communicationem
vitae. Sed lepra est contra utrumque matrimonii finem; quia cum sit
morbus contagiosus, mulier leproso non tenetur cohabitare; similiter
etiam morbus ille frequenter transmittitur ad prolem. Ergo videtur
quod viro leproso uxor debitum reddere non teneatur.
1. Sed contra, sicut servus est in potestate domini sui, ita et
unus conjugum in potestate alterius, ut patet 1 Corinth. 7. Sed
servus tenetur ex necessitate praecepti domino suo debitum servitutis
reddere, ut patet Rom. 13, 7: reddite omnibus debita: cui
tributum et cetera. Ergo et unus conjugum ex necessitate praecepti
tenetur alteri reddere debitum.
2. Praeterea, matrimonium est ordinatum ad fornicationem vitandam,
ut patet 1 Corinth., 7. Sed hoc non posset per matrimonium
fieri, si unus alteri non teneretur debitum reddere, quando
concupiscentia infestatur. Ergo reddere debitum est de necessitate
praecepti.
Respondeo dicendum, quod matrimonium est principaliter institutum in
officium naturae; et ideo in actu ejus considerandus est motus
naturae, secundum quem nutritiva non ministrat generativae nisi id quod
superfluit ad conservationem individui: quia hic est ordo naturalis ut
prius aliquid in seipso perficiatur, et postmodum alteri de perfectione
sua communicet: hoc etiam ordo caritatis habet, quae naturam
perficit. Et ideo cum uxor in virum potestatem non habeat nisi quantum
ad generativam virtutem, non autem quantum ad ea quae sunt ad
conservationem individui ordinata, vir tenetur uxori reddere debitum in
his quae ad generationem prolis spectant, salva tamen prius personae
incolumitate.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquis implens aliquod praeceptum
potest reddi inhabilis ad aliquod officium sacrum exequendum, sicut
judex qui hominem ad mortem condemnat, praeceptum implens irregularis
efficitur; et similiter etiam ille qui praeceptum implens, debitum
solvit, redditur ineptus ad divina officia exequenda; non quod ille
actus sit peccatum, sed ratione carnalitatis illius actus; et sic,
secundum quod Magister dicit, Hieronymus loquitur tantum de ministris
Ecclesiae, non autem de aliis qui sunt suo judicio relinquendi: quia
possunt et ex devotione dimittere, et sumere corpus Christi absque
peccato.
Ad secundum dicendum, quod uxor non habet potestatem in corpus viri
nisi salva consistentia personae ipsius, ut dictum est; unde si ultra
exigat, non est petitio debiti, sed injusta exactio; et propter hoc
vir non tenetur ei satisfacere.
Ad tertium dicendum, quod si aliquis reddatur impotens ad debitum
solvendum ex causa ex matrimonio consecuta, puta cum prius debitum
redditur, et est impotens ad debitum solvendum ulterius, mulier non
habet jus plus petendi, et in petendo ulterius se magis meretricem quam
conjugem exhibet. Si autem reddatur impotens ex altera causa; si illa
est licita, sic iterum non tenetur, nec potest mulier exigere: si non
est, tunc peccat; et peccatum uxoris, si in fornicationem propter hoc
labatur, aliquo modo sibi imputatur; et ideo debet quantum potest
operam dare ut uxor contineat.
Ad quartum dicendum, quod lepra solvit sponsalia, sed non
matrimonium; unde uxor etiam viro leproso tenetur reddere debitum, non
tamen tenetur ei cohabitare: quia non ita cito inficitur ex coitu sicut
ex frequenti cohabitatione; et quamvis proles generetur infirma, tamen
melius est ei sic esse quam penitus non esse.
|
|