|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod vir et mulier non sint
in actu matrimonii aequales. Agens enim nobilius est patiente, ut
Augustinus dicit, 12 super Gen. ad litteram, cap. 16. Sed in
actu conjugali vir se habet ut agens, et femina ut patiens. Ergo non
sunt in actu illo aequales.
2. Praeterea, uxor non tenetur viro debitum reddere nisi petat; vir
autem tenetur uxori, ut dictum est. Ergo non sunt pares in actu
matrimonii.
3. Praeterea, in matrimonio mulier propter virum facta est, ut
patet Genes. 2, 18: faciamus ei adjutorium simile sibi. Sed
illud propter quod est alterum, semper est principalius. Ergo et
cetera.
4. Praeterea, matrimonium principaliter ordinatur ad actum
conjugalem. Sed in matrimonio vir est caput mulieris, ut patet 1
Corinth., 11. Ergo non sunt aequales in actu praedicto.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 7, 4: vir non habet
potestatem sui corporis; et simile de uxore dicit. Ergo sunt aequales
in actu matrimonii.
2. Praeterea, matrimonium est relatio aequiparantiae, cum sit
conjunctio, ut dictum est. Ergo vir et uxor sunt aequales in actu
matrimonii.
Respondeo dicendum, quod duplex est aequalitas; scilicet
quantitatis, et proportionis. Aequalitas quidem quantitatis est quae
attenditur inter duas quantitates ejusdem mensurae, sicut bicubiti ad
bicubitum; sed aequalitas proportionis est quae attenditur inter duas
proportiones ejusdem speciei, sicut dupli ad duplum. Loquendo ergo de
prima aequalitate, vir et uxor non sunt aequales in matrimonio neque
quantum ad actum conjugalem, in quo id quod nobilius est, viro
debetur; neque quantum ad domus dispensationem, in qua uxor regitur,
et vir regit. Sed quantum ad secundam aequalitatem sunt aequales in
utroque: quia sicut tenetur vir uxori in actu conjugali et
dispensatione domus ad id quod viri est, ita uxor viro ad id quod
uxoris est; et secundum hoc dicitur in littera, quod sunt aequales in
reddendo et petendo debitum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis agere sit nobilius quam pati;
tamen eadem est proportio patientis ad patiendum, et agentis ad
agendum; et secundum hoc est ibi aequalitas proportionis.
Ad secundum dicendum, quod hoc est per accidens. Vir enim quia
nobiliorem partem habet in actu conjugali, naturaliter habet quod non
ita erubescat petere debitum sicut uxor; et inde est quod uxor non ita
tenetur reddere debitum non petenti viro, sicut vir uxori.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc ostenditur quod non sunt aequales
absolute; non autem quod non sint aequales secundum proportionem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis caput sit principalius membrum;
tamen sicut membra tenentur capiti in officio suo, ita caput membris in
suo; et sic est ibi aequalitas proportionis.
|
|