|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vir et uxor possint
votum emittere contra debitum matrimonii sine mutuo consensu. Vir enim
et uxor aequaliter obligantur ad debiti solutionem, ut dictum est.
Sed licitum est viro, uxore etiam prohibente, accipere crucem in
subsidium terrae sanctae. Ergo hoc etiam est licitum uxori; et ideo,
cum per hoc votum debiti redditio impediatur, potest alter conjugum
sine consensu alterius votum praedictum emittere.
2. Praeterea, non est expectandum in aliquo voto consensus alicujus
qui non potest sine peccato dissentire. Sed unus conjugum non potest
sine peccato dissentire quin alter continentiam voveat, vel simpliciter
vel ad tempus; quia impedire profectum spiritualem est peccatum in
spiritum sanctum. Ergo unus potest votum continentiae simpliciter vel
ad tempus sine consensu alterius vovere.
3. Praeterea, sicut in actu matrimonii requiritur debiti redditio,
ita debiti petitio. Sed unus potest sine consensu alterius vovere quod
debitum non petat, cum in hoc sit suae potestatis. Ergo pari ratione
quod debitum non reddat.
4. Praeterea, nullus potest ex praecepto superioris cogi ad id quod
non liceret sibi simpliciter vovere et facere; quia in illicitis non
est obediendum. Sed praelatus superior posset praecipere viro ut uxori
ad tempus debitum non redderet, occupando eum in aliquo servitio.
Ergo hoc etiam ipse posset per se facere et vovere, per quod a debiti
redditione impediretur.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 7, 5: nolite
fraudare invicem, nisi forte ex communi consensu, ut vacetis
orationi.
2. Praeterea, nullus potest facere votum de alieno. Sed vir non
habet potestatem sui corporis, sed uxor. Ergo sine ejus consensu non
potest votum facere continentiae, vel simpliciter, vel ad tempus.
Respondeo dicendum, quod vovere voluntatis est, ut etiam ipsum nomen
ostendit; unde de illis tantum bonis potest esse votum quae nostrae
subjacent voluntati, qualia non sunt ea in quibus unus alteri tenetur;
et ideo in talibus non potest aliquis votum emittere sine consensu ejus
cui tenetur. Unde cum conjuges sibi invicem teneantur in redditione
debiti, ut dictum est, per quod continentia impeditur; non potest
unus absque consensu alterius continentiam vovere; et si voverit,
peccat, nec debet servare votum; sed agere poenitentiam de malo voto
facto.
Ad primum ergo dicendum, quod satis probabile est quod uxor debet
velle continere ad tempus pro subveniendo necessitati Ecclesiae
generalis; et ideo in favorem negotii pro quo crux sibi datur,
institutum est quod vir possit absque consensu uxoris crucem accipere,
sicut etiam posset domino suo terreno a quo feudum tenet, absque ejus
consensu militare. Nec tamen in hoc omnino subtrahitur mulieri jus
suum; quia uxor potest eum sequi. Nec est simile de uxore ad virum;
quia cum vir debeat regere uxorem, et non e converso; magis tenetur
uxor sequi virum quam e converso. Et praeterea uxor cum majori
periculo castitatis discurreret per terras quam vir, et cum minori
Ecclesiae utilitate; et ideo uxor non potest hujusmodi votum facere
sine viri consensu.
Ad secundum dicendum, quod alter conjugum dissentiens voto
continentiae alterius, non dissentit ut bonum illius impediat, sed ne
sibi praejudicium generetur.
Ad tertium dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod unus absque consensu alterius potest vovere quod non petat
debitum, non autem quod non reddat; quia in primo est uterque sui
juris, sed non in secundo. Sed quia si alter nunquam peteret
debitum, ex hoc alteri matrimonium onerosum redderetur, dum oporteret
unum semper confusionem debiti petendi subire; ideo alii probabilius
dicunt, quod neutrum potest unus absque consensu alterius vovere.
Ad quartum dicendum, quod sicut mulier accipit potestatem in corpus
viri, salvo hoc in quo vir tenetur corpori suo; ita etiam salvo hoc in
quo alii domino tenetur; et ideo sicut uxor non potest petere debitum a
viro contra salutem corporis sui, ita nec ad impediendum hoc in quo
domino tenetur. Sed praeter hoc non potest dominus prohibere quin
debitum reddat.
|
|