|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod temporibus sacris non
debeat aliquis impediri quin debitum petat. Tunc enim est subveniendum
morbo dum invalescit. Sed possibile est quod in die festo invalescat
concupiscentia. Ergo tunc debet ei subveniri per petitionem debiti.
2. Praeterea, non est alia ratio quare non sit petendum debitum in
diebus festivis, nisi quia sunt orationi deputati. Sed in illis
diebus sunt horae determinatae orationi. Ergo aliis horis liceret
petere debitum.
1. Sed contra, sicut aliqua loca sunt sacra, quia deputata sunt
sacris, ita aliqua tempora sunt sacra propter eamdem rationem. Sed in
loco sacro non licet petere debitum. Ergo nec in tempore sacro.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod petens in tempore sacro mortaliter
peccat. Gregorius enim dicit in 1 Dial., quod mulier quae in nocte
cognita est a viro, mane ad processionem veniens, a Diabolo est
arrepta. Sed hoc non esset, nisi mortaliter peccasset. Ergo et
cetera.
2. Praeterea, quicumque facit contra praeceptum divinum, mortaliter
peccat. Sed dominus praecepit, Exod. 19, 15: nolite
appropinquare uxoribus vestris, quando scilicet erant legem accepturi.
Ergo multo magis peccant mortaliter, si tempore quo sacramentis novae
legis intendendum est, uxoribus viri commisceantur.
1. Sed contra, nulla circumstantia aggravat in infinitum. Sed
tempus indebitum est circumstantia quaedam. Ergo non aggravat in
infinitum, quod faciat mortale quod alias esset veniale.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non tenetur reddere tempore festivo.
Quia peccantes et consentientes pariter punientur, ut patet Rom.
2. Sed ille qui reddit debitum, consentit petenti, qui peccat.
Ergo et ipse peccat.
2. Praeterea, ex praecepto affirmativo obligamur ad orandum; et ita
ad aliquod tempus determinatum. Ergo pro tempore illo in quo quis
orare tenetur, debitum reddere non debet, sicut nec eo tempore quo
tenetur temporali domino ad speciale obsequium.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth., 7, 5: nolite
fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis
orationi. Ergo quando petit, reddendum est ei.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod nuptiae non sint interdicendae temporibus
in littera determinatis. Quia matrimonium sacramentum est. Sed in
illis temporibus non interdicitur celebratio aliorum sacramentorum.
Ergo nec celebratio matrimonii.
2. Praeterea, magis incompetens est diebus festis petitio debiti
quam celebratio nuptiarum. Sed in diebus illis potest debitum peti.
Ergo et nuptiae celebrari.
3. Praeterea, matrimonia quae fiunt contra statutum Ecclesiae,
debent separari. Sed non separantur, si fiant nuptiae in talibus
temporibus. Ergo non debet esse prohibitum per Ecclesiae statuta.
1. Sed contra est quod dicitur Eccles. 3, 5: tempus
amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod actus matrimonialis
quamvis culpa careat, tamen, quia rationem deprimit propter carnalem
delectationem, hominem reddit ineptum ad spiritualia; et ideo in
diebus in quibus praecipue spiritualibus est vacandum, non licet petere
debitum.
Ad primum ergo dicendum, quod tempore illo possunt alia adhiberi ad
concupiscentiam reprimendam, sicut oratio, et multa alia hujusmodi;
quae etiam illi adhibent qui perpetuo continent.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non teneatur omnibus horis orare,
tamen tenetur tota die se conservare idoneum ad orandum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod petere debitum in die festivo
non est circumstantia trahens ad aliam speciem peccati; unde non potest
in infinitum aggravare; et ideo non peccat mortaliter uxor vel vir, si
in die festivo debitum petat. Sed tamen gravius est peccatum si sola
delectationis causa petatur, quam si propter timorem quo quis sibi
timet de lubrico carnis, sibi debitum petat.
Ad primum ergo dicendum, quod non fuit punita mulier illa propter hoc
quod debitum reddidit; sed quia postmodum se temere ad divina ingessit
contra conscientiam.
Ad secundum dicendum, quod ex auctoritate illa non potest probari quod
sit peccatum mortale, sed quod sit incongruum. Multa enim ad
munditias carnis pertinentia exigebantur de necessitate praecepti in
veteri lege, quae carnalibus dabatur, quae non exiguntur in nova
lege, quae est lex spiritus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum mulier habeat potestatem in
corpus viri quantum ad actum generationis spectat, et e converso;
tenetur unus alteri debitum reddere quocumque tempore et quacumque
hora, salva debita honestate, quae in talibus exigitur; quia non
oportet quod statim in publico debitum reddat.
Ad primum ergo dicendum, quod ille, quantum in se est, non
consentit, sed id quod ab eo exigitur, invitus et cum dolore reddit;
hoc enim est propter lubricum carnis divinitus ordinatum ut semper
petenti debitum reddatur, ne aliqua occasio peccandi detur.
Ad secundum dicendum, quod non est aliqua hora ita determinata ad
orandum quin possit postea recompensari in aliis horis; et ideo
objectio illa non cogit.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod quando novae sponsae traduntur,
animus conjugum magis ex ipsa novitate ad curam carnalium occupatur et
ideo in nuptiis consueverunt signa multa laetitiae dissolutae ostendi;
et propter hoc illis temporibus in quibus homines praecipue debent se ad
spiritualia elevare, prohibitum est nuptias celebrari. Hoc autem est
ab adventu usque ad Epiphaniam propter communionem, quae secundum
antiquos canones in nativitate fieri convenienter solet; et a
septuagesima usque ad octavas Paschae, propter communionem paschalem;
et a tribus diebus ante ascensionem usque ad octavas Pentecostes,
propter praeparationem ad communionem illo tempore sumendam.
Ad primum ergo dicendum, quod celebratio matrimonii habet aliquam
mundanam laetitiam et carnalem adjunctam, quod non est de aliis
sacramentis; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod non fit tanta distractio animorum in
redditione vel petitione debiti, sicut in celebratione nuptiarum; et
ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod cum tempus non sit de essentia matrimonii,
si in tempore indebito contrahatur, nihilominus verum est sacramentum;
nec separatur matrimonium simpliciter, sed ad tempus, ut poenitentiam
agant de hoc quod statutum Ecclesiae sunt transgressi; et sic est
intelligendum quod Magister dicit.
|
|