|
Si prius promiserit, et postea prohibuerit, et cetera. Videtur ex
hoc quod vir possit revocare uxorem ad se, etiam si de licentia sua
castitatem vovit. Et dicendum, quod verbum Augustini intelligitur,
quando vir dissimulavit ante plenam deliberationem, quae quidem
dissimulatio quidam consensus videtur. Si autem expresse
consensisset, non posset votum revocare. Unde loquitur quantum ad
judicium Ecclesiae, quando promissio non potest probari. Unde
propter periculum talia vota occulta non sunt approbanda. Nec carnes
agni edere. De impedimento sumptionis Eucharistiae propter carnalem
delectationem in somno, supra, dist. 9, dictum est.
|
|