|
Postquam determinavit Magister de bonis matrimonii, hic ostendit
quomodo haec bona erant in matrimonio antiquorum; et dividitur in
partes duas: in prima ostendit quomodo erant in matrimonio patrum ante
legem; in secunda, quomodo erant in matrimonio tempore legis
celebrato, ibi: legis vero tempore interdixit Moyses carnalem copulam
fieri cum matre et cetera. Prima in duas: in prima ostendit quod ante
legem patres licite plures uxores habuerunt; in secunda inquirit
quomodo cum pluralitate uxorum bonum fidei servabatur, ibi: si quis
opponat quod fidem tori non servabant illi patres, dicimus et cetera.
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat
eam, ibi: ad quod dicimus etc.; tertio solutionem per auctoritatem
confirmat, ibi: de hoc Augustinus sic ait et cetera. Et circa hoc
duo facit: primo inducit auctoritatem ad principale propositum
probandum, quod scilicet illorum essent conjugia licita qui plures
habebant uxores; secundo ostendit quod etiam erant tanti meriti sicut
est virginitas nostri temporis, ibi: quod vero castitas virginalis non
praeferatur in merito conjugali castitati Abrahae, Augustinus
ostendit. Legis vero tempore interdixit Moyses carnalem copulam fieri
cum matre, cum noverca et cetera. Hic determinat de matrimonio
tempore legis celebrato; et circa hoc tria facit: primo ostendit
quomodo per legem Moysi matrimonium fuit determinatum et quantum ad
legitimarum personarum determinationem, et quantum ad separationem;
secundo inquirit, utrum tempore legis liceret plures habere uxores,
ibi: sed numquid sub lege licebat habere plures uxores? Tertio ex
consequenti de virginitate determinat, ibi: melior est autem
virginitas mentis quam carnis. Hic est triplex quaestio. Prima de
pluralitate uxorum. Secunda de libello repudii. Tertia de
virginitate. Circa primum quaeruntur tria: 1 an habere plures uxores
sit contra legem naturae; 2 utrum fuerit licitum; 3 utrum habere
concubinam sit contra legem naturae.
|
|