|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod habere plures uxores non
sit contra legem naturae. Consuetudo enim juri naturali non
praejudicat. Sed habere plures uxores peccatum non erat quando mos
erat, ut ab Augustino in littera habetur. Ergo habere plures uxores
non est contra legem naturae.
2. Praeterea, quicumque facit contra legem naturae, facit contra
praeceptum; quia sicut lex scripta habet sua praecepta, ita et lex
naturae. Sed Augustinus dicit, quod habere plures uxores non erat
contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum. Ergo habere
plures uxores non est contra legem naturae.
3. Praeterea, matrimonium principaliter ordinatur ad prolis
procreationem. Sed unus potest ex pluribus prolem accipere, plures
fecundando. Ergo non est contra legem naturae habere plures uxores.
4. Praeterea, jus naturale est quod natura omnia animalia docuit,
ut in principio Digestorum dicitur. Sed natura non docuit hoc omnia
animalia, quod sit una unius; cum unum mas in multis animalibus,
pluribus feminis conjungatur. Ergo non est contra legem naturae habere
plures uxores.
5. Praeterea, secundum philosophum in 15 de animalibus, in
generatione prolis mas se habet ad feminam sicut agens ad patiens, et
artifex ad materiam. Sed non est contra ordinem naturae quod unum
agens in plura patientia agat, aut unus artifex ex diversis materiis
operetur. Ergo nec est contra legem naturae quod unus mas plures
uxores habeat.
6. Sed contra, illud praecipue videtur esse de jure naturali quod
homini in ipsa institutione humanae naturae est inditum. Sed quod sit
una unius, in ipsa institutione humanae naturae est ei inditum, ut
patet Genes. 2, 24: erunt duo in carne una. Ergo est de lege
naturae.
7. Praeterea, contra legem naturae est quod homo se ad impossibile
obliget; et ut quod uni datum est, alteri detur. Sed homo contrahens
cum una uxore, sui corporis potestatem ei tradit, ut necesse sit
reddere debitum cum petierit. Ergo contra legem naturae est, si
postea alteri potestatem sui corporis tradat; quia non posset simul
utrique reddere debitum, si simul peterent.
8. Praeterea, de lege naturae est quod tibi non vis fieri, ne
alteri feceris. Sed vir nullo modo vellet quod uxor alium virum
haberet. Ergo contra legem naturae faceret, si uxorem aliam
superinduceret.
9. Praeterea, quidquid est contra naturale desiderium, est contra
legem naturae. Sed zelus viri ad uxorem et uxoris ad virum naturalis
est; quia in omnibus invenitur. Cum ergo zelus sit amor non patiens
consortium in amato, videtur quod contra legem naturae sit quod plures
uxores habeant unum virum.
Respondeo dicendum, quod omnibus rebus naturaliter insunt quaedam
principia quibus non solum operationes proprias efficere possunt, sed
quibus etiam eas convenientes fini suo reddant; sive sint actiones quae
consequantur rem aliqua ex natura sui generis, sive consequantur ex
natura speciei: ut magneti competit ferri deorsum ex natura sui
generis, et attrahere ferrum ex natura speciei. Sicut autem in rebus
agentibus ex necessitate naturae sunt principia actionum ipsae formae,
a quibus operationes propriae prodeunt convenientes fini; ita in his
quae cognitionem participant, principia agendi sunt cognitio et
appetitus; unde oportet quod in vi cognoscitiva sit naturalis
conceptio, et in vi appetitiva naturalis inclinatio, quibus operatio
conveniens generi sive speciei reddatur competens fini. Sed quia homo
inter cetera animalia rationem finis cognoscit, et proportionem operis
ad finem; ideo naturalis conceptio ei indita, qua dirigatur ad
operandum convenienter, lex naturalis vel jus naturale dicitur; in
ceteris autem aestimatio naturalis vocatur. Bruta enim ex vi naturae
impelluntur ad operandum convenientes actiones magis quam regulentur
quasi proprio arbitrio agentia. Lex ergo naturalis nihil est aliud
quam conceptio homini naturaliter indita, qua dirigitur ad convenienter
agendum in actionibus propriis, sive competant ei ex natura generis,
ut generare, comedere, et hujusmodi; sive ex natura speciei, ut
ratiocinari, et similia. Omne autem illud quod actionem
inconvenientem reddit fini quem natura ex opere aliquo intendit, contra
legem naturae esse dicitur. Potest autem actio non esse conveniens
fini vel principali, vel secundario; et sive sic, sive sic, hoc
contingit dupliciter. Uno modo ex aliquo quod omnino impedit finem;
ut nimia superfluitas aut defectus comestionis impedit salutem corporis
quasi principalem finem comestionis; et bonam habitudinem in negotiis
exercendis, quae est finis secundarius. Alio modo ex aliquo quod
facit difficilem aut minus decentem perventionem ad finem principalem
vel secundarium, sicut inordinata comestio quantum ad tempus
indebitum. Si ergo actio sit inconveniens fini quasi omnino prohibens
finem principalem, directe per legem naturae prohibetur primis
praeceptis legis naturae, quae sunt in operabilibus, sicut sunt
communes conceptiones in speculativis. Si autem sit incompetens fini
secundario quocumque modo, aut etiam principali, ut faciens difficilem
vel minus congruam perventionem ad ipsum; prohibetur non quidem primis
praeceptis legis naturae, sed secundis, quae ex primis derivantur;
sicut conclusiones in speculativis ex principiis per se notis fidem
habent; et sic dicta actio contra legem naturae esse dicitur.
Matrimonium ergo habet pro fine principali prolis procreationem et
educationem; qui quidem finis competit homini secundum naturam
generis; unde et aliis animalibus est communis, ut dicitur in 8
Ethicor.; et sic bonum matrimonii assignatur proles. Sed pro fine
secundario, ut dicit philosophus, habet in hominibus solum
communicationem operum quae sunt necessaria in vita, ut supra dictum
est; et secundum hoc fidem sibi invicem debent, quae est unum de bonis
matrimonii. Habet ulterius alium finem, inquantum in fidelibus est,
scilicet significationem Christi et Ecclesiae; et sic bonum
matrimonii dicitur sacramentum. Unde primus finis respondet matrimonio
hominis inquantum est animal; secundus, inquantum est homo; tertius,
inquantum est fidelis. Pluralitas ergo uxorum neque totaliter tollit
neque aliqualiter impedit primum finem, cum unus vir sufficiat pluribus
uxoribus fecundandis, et educandis filiis ex eis natis; sed secundum
finem etsi non totaliter tollat, tamen multum impedit, eo quod non
facile potest esse pax in familia ubi uni viro plures uxores junguntur,
cum non possit unus vir sufficere ad satisfaciendum pluribus uxoribus ad
votum; et quia communicatio plurium in uno officio causat litem, sicut
figuli corrixantur ad invicem, et similiter plures uxores unius viri.
Tertium autem finem totaliter tollit, eo quod sicut Christus est
unus, ita Ecclesia una; et ideo patet ex dictis quod pluralitas
uxorum quodammodo est contra legem naturae, et quodammodo non.
Ad primum ergo dicendum, quod consuetudo non praejudicat legi naturae
quantum ad prima praecepta ipsius, quae sunt quasi communes animi
conceptiones in speculativis; sed ea quae ex istis trahuntur ut
conclusiones, consuetudo auget, et similiter minuit; et hujusmodi est
praeceptum legis naturae de unitate uxoris.
Ad secundum dicendum, quod sicut dicit Tullius, res a natura
perfectas et a consuetudine approbatas legum virtus et religio sanxit.
Unde patet quod illa quae lex naturalis dictat, quasi ex primis
principiis legis naturae derivata, non habent vim coactivam per modum
praecepti absolute, nisi postquam lege divina et humana sancita sunt;
et hoc est quod dicit Augustinus quod non faciebant contra praeceptum,
quia nulla lege erat prohibitum.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad quartum dicendum, quod jus naturale multipliciter accipitur.
Primo enim jus aliquod dicitur naturale ex principio, quia a natura
est inditum; et sic definit Tullius in 2 rhetoricorum, dicens: jus
naturae est quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit.
Et quia etiam in rebus naturalibus dicuntur aliqui motus naturales,
non quia sint ex principio intrinseco, sed quia sunt a principio
superiori movente, sicut motus qui sunt in elementis ex impressione
corporum caelestium, naturales dicuntur, ut Commentator dicit in 3
caeli et mundi; ideo ea quae sunt de jure divino, dicuntur esse de
jure naturali, cum sint ex impressione et infusione superioris
principii, scilicet Dei; et sic accipitur ab Isidoro, qui dicit,
quod jus naturale est quod in lege et in Evangelio continetur. Tertio
dicitur jus naturale non solum a principio, sed a natura, quia de
naturalibus est. Et quia natura contra rationem dividitur, a qua homo
est homo; ideo strictissimo modo accipiendo jus naturale, illa quae ad
homines tantum pertinent, etsi sint de dictamine rationis naturalis,
non dicuntur esse de jure naturali: sed illa tantum quae naturalis
ratio dictat de his quae sunt homini aliisque communia; et sic datur
dicta definitio, scilicet: jus naturale est quod natura omnia animalia
docuit. Pluralitas ergo uxorum quamvis non sit contra jus naturale
tertio modo acceptum, est tamen contra jus naturale secundo modo
acceptum, quia jure divino prohibetur; et etiam contra jus naturale
primo modo acceptum, ut ex dictis patet, quod natura dictat animali
cuilibet secundum modum convenientem suae speciei; unde etiam quaedam
animalia, in quibus ad educationem prolis requiritur solicitudo
utriusque, scilicet maris et feminae, naturali instinctu servant
conjunctionem unius ad unum, sicut patet in turture et columba, et
hujusmodi.
Ad quintum patet solutio ex dictis.
Sed quia rationes in contrarium adductae videntur ostendere quod
pluralitas uxorum sit contra prima principia legis naturae; ideo ad eas
est respondendum. Et dicendum ad sextum, quod natura humana absque
omni defectu instituta est; et ideo non solum sunt ei indita illa sine
quibus principalis matrimonii finis esse non potest, sed etiam illa
sine quibus secundarius finis matrimonii sine difficultate haberi non
posset; et hoc modo sufficit homini in ipsa sui institutione habere
unam uxorem, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod vir per matrimonium non dat sui corporis
potestatem uxori quantum ad omnia, sed solum quantum ad illa quae
matrimonium requirit. Non autem requirit matrimonium ut quolibet
tempore uxori petenti vir debitum reddat, nisi quantum ad id ad quod
principaliter est institutum, scilicet bonum prolis, et quantum
sufficit ad impraegnationem. Requirit autem hoc matrimonium,
inquantum est ad remedium institutum, quod est secundarius ipsius
finis, ut quolibet tempore petenti debitum reddatur; et sic patet quod
accipiens plures uxores non se obligat ad impossibile, considerato
principali fine matrimonii; et ideo pluralitas uxorum non est contra
praecepta prima legis naturae.
Ad octavum dicendum, quod illud praeceptum legis naturae: quod tibi
non vis fieri, alteri ne feceris, debet intelligi, eadem proportione
servata. Non enim si praelatus non vult sibi resisti a subdito, ipse
subdito resistere non debet; et ideo non oportet ex vi illius
praecepti, quod, si vir non vult quod uxor sua non habeat alium
virum, ipse non habeat aliam uxorem: quia unum virum habere plures
uxores non est contra prima praecepta legis naturae, ut dictum est;
sed unam uxorem habere plures viros est contra prima praecepta legis
naturae, eo quod per hoc quantum ad aliquid totaliter tollitur, et
quantum ad aliquid impeditur bonum prolis, quod est principalis
matrimonii finis. In bono enim prolis intelligitur non solum
procreatio; sed etiam educatio, ut supra dictum est. Ipsa enim
procreatio prolis, etsi non totaliter tollatur, quia contingit post
impraegnationem primam iterum mulierem impraegnari, ut dicitur in 7 de
animalibus, tamen multum impeditur: quia vix potest accidere quin
corruptio accidat quantum ad utrumque fetum, vel quantum ad alterum.
Sed educatio totaliter tollitur; quia ex hoc quod una mulier plures
maritos haberet, sequeretur incertitudo prolis respectu patris, cujus
cura necessaria est in educando; et ideo nulla lege aut consuetudine
est permissum unam uxorem habere plures viros, sicut e converso.
Ad nonum dicendum, quod naturalis inclinatio in appetitiva sequitur
naturalem conceptionem in cognitione; et quia non est ita contra
conceptionem naturalem quod vir habeat plures uxores sicut quod uxor
habeat plures viros; ideo affectus uxoris non tantum refugit consortium
in viro sicut e converso; et ideo tam in hominibus quam in animalibus
invenitur major zelus maris ad feminam quam e converso.
|
|