|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habere plures uxores
non potuerit aliquando esse licitum. Quia, secundum philosophum in 5
Ethic., jus naturale semper et ubique habet eamdem potentiam. Sed
jure naturali prohibetur pluralitas uxorum, ut ex dictis patet. Ergo
sicut modo non licet, ita neque unquam licuit.
2. Praeterea, si aliquando licuit; hoc non fuit nisi quia vel per
se licitum erat, vel propter aliquam dispensationem licebat. Si primo
modo, sic etiam nunc licitum esset. Si autem secundo modo, hoc esse
non potest: quia secundum Augustinum, Deus cum sit naturae
conditor, non facit aliquid contra rationes quas naturae inseruit.
Cum ergo Deus naturae inseruerit quod sit una unius, ut dictum est,
videtur quod ipse contra hoc nunquam dispensaverit.
3. Praeterea, si aliquid est licitum ex dispensatione, hoc non
licet nisi illis quibus dispensatio fit. Non autem legitur aliqua
dispensatio communis in lege cum omnibus facta. Cum ergo omnes
communiter qui volebant, plures uxores acciperent in veteri
testamento, nec ex hoc reprehendebantur in lege aut a prophetis;
videtur quod non fuerit ex dispensatione licitum.
4. Praeterea, ubi est eadem causa dispensationis, debet eadem
dispensatio fieri. Sed causa dispensationis non potest alia poni quam
multiplicatio prolis ad cultum Dei, quae etiam nunc necessaria est.
Ergo etiam adhuc dicta dispensatio duraret, praecipue cum non legatur
revocata.
5. Praeterea, in dispensatione non debet praetermitti majus bonum
propter minus bonum. Sed fides et sacramentum, quae non videntur
posse servari in matrimonio quo unus pluribus uxoribus conjungitur,
sunt meliora quam prolis multiplicatio. Ergo intuitu hujus
multiplicationis dispensatio praedicta fieri non debuisset.
1. Sed contra, Galat. 3, dicitur, quod lex propter
praevaricatores posita est, ut scilicet eos prohiberet. Sed lex vetus
facit mentionem de pluralitate uxorum sine aliqua ejus prohibitione, ut
patet Deuter. 21, 15: si habuerit homo duas uxores et cetera.
Ergo habendo duas uxores non erant praevaricatores; et ita erat
licitum.
2. Praeterea, hoc idem videtur exemplo ex sanctis patribus, qui
plures leguntur habuisse uxores, cum Deo essent acceptissimi, sicut
Jacob, David, et quamplures alii. Ergo aliquando fuit licitum.
Respondeo dicendum, quod sicut ex praedictis patet, pluralitas uxorum
dicitur esse contra legem naturae, non quantum ad prima praecepta
ejus, sed quantum ad secunda, quae quasi conclusiones a primis
praeceptis derivantur. Sed quia actus humanos variari oportet secundum
diversas conditiones personarum et temporum, et aliarum
circumstantiarum; ideo conclusiones praedictae a primis legis naturae
praeceptis non procedunt ut semper efficaciam habentes, sed in majori
parte. Talis enim est tota materia moralis, ut patet per philosophum
in libris Ethicorum; et ideo ubi eorum efficacia deficit, licite ea
praetermitti possunt. Sed quia non est facile determinare hujusmodi
varietates; ideo illi ex cujus auctoritate lex efficaciam habet,
reservatur, ut licentiam praebeat legem praetermittendi in illis
casibus ad quos legis efficacia se non extendere debet; et talis
licentia dispensatio dicitur. Lex autem de unitate uxoris non est
humanitus, sed divinitus instituta, nec unquam verbo aut litteris
tradita, sed cordi impressa, sicut et alia quae ad legem naturae
qualitercumque pertinent; et ideo in hoc a solo Deo dispensatio fieri
potuit per inspirationem internam, quae quidem principaliter sanctis
patribus facta est, et per eorum exemplum ad alios derivata est eo
tempore quo oportebat praedictum naturae praeceptum praetermitti, ut
major esset multiplicatio prolis ad cultum Dei educandae. Semper enim
principalior finis magis conservandus est quam secundarius. Unde, cum
bonum prolis sit principalis matrimonii finis; ubi prolis multiplicatio
necessaria erat, debuit negligi ad tempus impedimentum, quod posset in
secundariis finibus evenire; ad quod removendum praeceptum prohibens
pluralitatem uxorum ordinatur, ut ex dictis patet.
Ad primum ergo dicendum, quod jus naturale semper et ubique, quantum
est de se, habet eamdem potentiam; sed per accidens propter aliquod
impedimentum quandoque et alicubi potest variari, sicut ibidem
philosophus exemplum ponit de aliis rebus naturalibus. Semper enim et
ubique dextera est melior quam sinistra secundum naturam; sed per
aliquod accidens convenit aliquem esse ambidexterum, quia natura nostra
variabilis est; et similiter etiam est de naturali justo, ut ibidem
philosophus dicit.
Ad secundum dicendum, quod in decretali quadam de divortiis dicitur,
quod nunquam licuit alicui habere plures uxores sine dispensatione per
divinam inspirationem habita. Nec tamen talis dispensatio datur contra
rationes quas Deus naturae inseruit, sed praeter eas: quia rationes
illae non sunt ordinatae ad semper, sed in pluribus esse, ut dictum
est: sicut etiam non est contra naturam quando aliqua accidunt in rebus
naturalibus miraculose praeter ea quae ut frequenter solent evenire.
Ad tertium dicendum, quod qualis est lex, talis debet esse
dispensatio legis; et quia lex naturae non est litteris scripta, sed
cordibus impressa; propter hoc non oportuit dispensationem eorum quae
ad legem naturae pertinent, lege scripta dari, sed per internam
inspirationem fieri.
Ad quartum dicendum, quod veniente Christo fuit tempus plenitudinis
gratiae Christi, per quam cultus Dei in omnes gentes spirituali
propagatione diffusus est; et ideo non est eadem ratio dispensationis
quae erat ante Christi adventum, quando cultus Dei propagatione
carnali multiplicabatur et conservabatur.
Ad quintum dicendum, quod proles, secundum quod est bonum
matrimonii, includit fidem ad Deum servandam; quia secundum quod
proles expectatur ad cultum Dei educanda, ponitur matrimonii bonum.
Fides autem ad Deum servanda est potior quam fides uxori servanda,
quae ponitur bonum matrimonii, et quam significatio quae pertinet ad
sacramentum, quia significatio ad fidei cognitionem ordinatur; et ideo
non est inconveniens, si propter bonum prolis aliquid detrahitur aliis
duobus bonis. Nec tamen omnino tolluntur; quia et fides manet ad
plures, et sacramentum aliquo modo: quia quamvis non significetur
conjunctio Christi ad Ecclesiam inquantum est una, significatur tamen
distinctio graduum Ecclesiae per pluralitatem uxorum; quae quidem est
non solum in Ecclesia militante, sed etiam in triumphante; et ideo
illorum matrimonia aliquo modo significabant conjunctionem ad Christi
Ecclesiam, non solum militantem, ut quidam dicunt, sed etiam
triumphantem, in qua sunt diversae mansiones.
|
|