|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habere concubinam non
sit contra legem naturae. Legis enim caeremonialia non sunt de lege
naturae. Sed fornicatio prohibetur, Act. 15, inter alia
caeremonialia legis quae ad tempus credentibus ex gentibus
imponebantur. Ergo fornicatio simplex, quae est accessus ad
concubinam, non est contra legem naturae.
2. Praeterea, jus positivum a naturali jure profectum est, ut
Tullius dicit. Sed secundum jus positivum fornicatio simplex non
prohibetur, immo potius in poenam secundum antiquas leges mulieres
lupanaribus tradendae condemnabantur. Ergo habere concubinam non est
contra legem naturae.
3. Praeterea, naturalis lex non prohibet quin illud quod datur
simpliciter, possit dari ad tempus et secundum quid. Sed una mulier
soluta potest dare viro soluto in perpetuum sui corporis potestatem, ut
utatur ea licite, cum voluerit. Ergo non est contra legem naturae,
si dederit ei potestatem sui corporis ad horam.
4. Praeterea, quicumque utitur re sua ut vult, nemini facit
injuriam. Sed ancilla est res domini. Ergo si dominus ea utatur ad
libitum, non facit injuriam alicui; et ita habere concubinam non est
contra legem naturae.
5. Praeterea, quilibet potest dare alteri quod suum est. Sed uxor
habet potestatem in corpore viri, ut patet 1 Corinth. 7. Ergo si
uxor velit, vir poterit alii mulieri conjungi sine peccato.
1. Sed contra, secundum omnes leges, filii qui de concubinis
nascuntur, sunt vituperabiles. Sed hoc non esset, nisi concubitus ex
quo oriuntur, esset naturaliter turpis. Ergo habere concubinam est
contra legem naturae.
2. Praeterea, sicut supra, distinct. 26, dictum est,
matrimonium est naturale. Sed hoc non esset, si sine praejudicio
legis naturae homo posset conjungi mulieri praeter matrimonium. Ergo
contra legem naturae est concubinam habere.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod accedere ad concubinam non sit peccatum
mortale. Majus enim peccatum est mendacium quam fornicatio simplex:
quod patet ex hoc quod Judas, qui fornicationem non horruit cum
Thamar committere, recusavit mendacium, dicens: certe mendacii nos
arguere non poterit. Sed mendacium non semper est mortale peccatum.
Ergo neque fornicatio simplex.
2. Praeterea, peccatum mortale morte puniri debet. Sed lex vetus
non puniebat concubitum concubinae morte, nisi in aliquo casu, ut
patet Deuteron. 13. Ergo non est peccatum mortale.
3. Praeterea, secundum Gregorium, peccata carnalia sunt minoris
culpae quam spiritualia. Sed non omnis superbia aut avaritia est
peccatum mortale; quae sunt peccata spiritualia. Ergo nec omnis
fornicatio, quae est peccatum carnale.
4. Praeterea, ubi est majus incitamentum, ibi est minus peccatum:
quia magis peccat qui minori tentatione vincitur, ut supra, distinct.
10, dictum est. Sed concupiscentia maxime instigat ad venerea.
Ergo cum actus gulae non sit semper peccatum mortale, nec fornicatio
simplex erit peccatum mortale.
1. Sed contra, nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale.
Sed fornicarii excluduntur a regno Dei, ut patet 1 Corinth., 6.
Ergo fornicatio simplex est peccatum mortale.
2. Praeterea, sola peccata mortalia criminalia dicuntur. Sed omnis
fornicatio est crimen, ut patet Tobiae 4, 13: attende tibi ab
omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen
scire.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod aliquando fuerit licitum concubinam
habere. Sicut enim habere unam uxorem est de lege naturae, ita non
habere concubinam. Sed aliquando licuit plures uxores habere. Ergo
et habere concubinam.
2. Praeterea, non potest aliqua simul esse uxor et ancilla; unde
secundum legem, ex hoc ipso quod ancilla in matrimonium ducebatur,
libera reddebatur. Sed aliqui Deo amicissimi leguntur ad suas
ancillas accessisse, sicut Abraham et Jacob. Ergo illae non erant
uxores; et sic aliquando licuit concubinas habere.
3. Praeterea, illa quae in matrimonio ducitur, non potest ejici,
et filius ejus debet esse hereditatis particeps. Sed Abraham ejecit
Agar, et filius ejus non fuit heres. Ergo non fuit uxor Abrahae.
1. Sed contra, ea quae sunt contra praecepta Decalogi, nunquam
licuerunt. Sed habere concubinam est contra praeceptum Decalogi,
scilicet: non moechaberis. Ergo nunquam fuit licitum.
2. Praeterea, Ambrosius dicit in Lib. de patriarchis: viro non
licet quod mulieri non licet. Sed nunquam licuit mulieri ad alium
virum accedere, dimisso viro proprio. Ergo nec viro unquam licuit
concubinam habere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut ex praedictis
patet, illa actio dicitur esse contra legem naturae, quae non est
conveniens fini debito, sive quia non ordinatur in ipsum per actionem
agentis, sive quia de se est improportionata fini illi. Finis autem
quem natura ex concubitu intendit, est proles procreanda et educanda;
et ut hoc bonum quaereretur, posuit delectationem in coitu; ut
Augustinus dicit. Quicumque ergo concubitu utitur propter
delectationem quae in ipso est, non referendo ad finem a natura
intentum, contra naturam facit; et similiter etiam nisi sit talis
concubitus qui ad illum finem convenienter ordinari possit. Et quia
res a fine plerumque nominantur tamquam ab optimo: sicut conjunctio
matrimonii a prolis bono nomen accepit, quod per matrimonium
principaliter quaeritur; ita concubinae nomen illam conjunctionem
exprimit qua solus concubitus propter seipsum quaeritur; et si etiam
aliquis quandoque ex tali concubitu prolem quaerat, non tamen est
conveniens ad prolis bonum, in quo non solum intelligitur ipsius
procreatio, per quam proles esse accipit, sed etiam educatio et
instructio, per quam accipitur nutrimentum et disciplina a parentibus:
in quibus tribus parentes proli tenentur, secundum philosophum in 8
Ethicor. Cum autem educatio et instructio proli a parentibus debeatur
per longum tempus; exigit lex naturae ut pater et mater in longum
tempus commaneant ad subveniendum communiter proli; unde et aves quae
communiter pullos nutriunt, ante completam nutritionem non separantur a
mutua societate quae incepit a concumbendo. Haec autem obligatio ad
commanendum feminam cum marito matrimonium facit. Et ideo patet quod
accedere ad mulierem non junctam sibi matrimonio, quae concubina
vocatur, est contra legem naturae.
Ad primum ergo dicendum, quod in gentibus quantum ad multa lex naturae
obfuscata erat; unde accedere ad concubinam malum non reputabant; sed
passim fornicatione quasi re licita utebantur, sicut et aliis quae
erant contra caeremonias Judaeorum, quamvis non essent contra legem
naturae; et ideo apostoli immiscuerunt prohibitionem fornicationis
caeremonialibus, propter discretionem quae erat in utroque inter
Judaeos et gentiles.
Ad secundum dicendum, quod ex praedicta obscuritate, scilicet in quam
ceciderunt gentiles, Deo debitam gloriam non reddentes, ut dicitur
Rom. 1, lex illa processit, et non ex instinctu legis naturae;
unde praevalente Christiana religione lex illa extirpata est.
Ad tertium dicendum, quod in aliquibus sicut nullum inconveniens
sequitur si rem aliquam quam quis in potestate habet, alteri
simpliciter tradat; ita etiam nec si tradat ad tempus; et sic neutrum
est contra legem naturae. Ita autem non est in proposito; et ideo
ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod injuria justitiae opponitur. Lex autem
naturalis non solum prohibet injustitiam, sed etiam opposita omnium
virtutum; sicut contra legem naturae est ut aliquis immoderate
comedat, quamvis talis rebus suis utens nulli injuriam faciat. Et
praeterea ancilla quamvis sit res domini ad obsequium, non est tamen
res sua ad concubitum; et iterum interest qualiter quisque re sua
utatur. Facit etiam talis injuriam proli procreandae, ad cujus bonum
non sufficienter talis conjunctio ordinatur, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod mulier habet potestatem in corpore viri non
simpliciter quantum ad omnia, sed solum quantum ad matrimonii usum; et
ideo non potest contra matrimonii bonum corpus viri alteri praebere.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut in 2 Lib., dist.
42, qu. 1, art. 4, in corp. dictum est, illi actus ex suo
genere sunt peccata mortalia per quos foedus amicitiae hominis ad Deum
et hominis ad hominem violatur. Haec enim sunt contra duo praecepta
caritatis, quae est animae vita; et ideo, cum concubitus fornicarius
tollat debitam ordinationem parentis ad prolem, quam natura ex
concubitu intendit; non est dubium quod fornicatio simplex de sui
ratione est peccatum mortale, etiam si lex scripta non esset.
Ad primum ergo dicendum, quod frequenter homo qui non vitat peccatum
mortale, vitat aliquod peccatum veniale, ad quod non habet tantum
incitamentum; et ita etiam Judas mendacium vitavit, fornicationem non
vitans; quamvis illud mendacium perniciosum fuisset, injuriam habens
annexam, si promissum non reddidisset.
Ad secundum dicendum, quod peccatum non dicitur mortale quia morte
temporali puniatur, sed quia punitur aeterna; unde etiam furtum, quod
est mortale peccatum, et multa alia interdum non puniuntur per leges
temporali morte; et similiter etiam est de fornicatione.
Ad tertium dicendum, quod sicut non quilibet motus superbiae est
peccatum mortale, ita nec quilibet motus luxuriae; quia primi motus
luxuriae et hujusmodi sunt peccata venialia, et etiam concubitus
matrimonialis. Interdum tamen aliqui luxuriae actus sunt peccata
mortalia, aliquibus motibus superbiae venialibus existentibus; quia in
verbis Gregorii inductis intelligitur comparatio vitiorum secundum
genus, et non quantum ad singulos actus.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra, dist. 16, qu. 3,
art. 2, quaestiunc. 2, dictum est, illa circumstantia efficacior
est ad gravandum quae magis appropinquat ad speciem peccati; unde
quamvis fornicatio ex magnitudine incitamenti diminuatur, tamen ex
materia circa quam est, gravitatem habet majorem quam inordinata
comestio, cum sit circa ea quae pertinent ad fovendum foedus societatis
humanae, ut dictum est; et ideo ratio non sequitur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Rabbi Moyses dicit, quod ante
tempus legis fornicatio non erat peccatum; quod probat ex hoc quod
Judas cum Thamar concubuit. Sed ista ratio non cogit; non enim
necesse est filios Jacob a peccato mortali excusari, cum accusati
fuerint apud patrem de crimine pessimo, et in Joseph necem vel
venditionem consenserint. Et ideo dicendum est, quod cum habere
concubinam non matrimonio junctam sit contra legem naturae, ut dictum
est, nullo tempore secundum se licitum fuit, nec etiam ex
dispensatione. Sicut enim ex dictis patet, concubitus cum ea quae non
est matrimonio juncta, non est conveniens actus ad bonum prolis, quod
est principalis finis matrimonii; et ideo est contra prima praecepta
legis naturae, quae dispensationem non recipiunt. Unde ubicumque
legitur in veteri testamento aliquos concubinas habuisse, quos necesse
sit a peccato mortali excusari, oportet eas esse matrimonio junctas,
et tamen concubinas dici, quia aliquid habebant de ratione uxoris, et
aliquid de ratione concubinae. Secundum enim quod matrimonium
ordinatur ad suum principalem finem, qui est bonum prolis, uxor viro
conjungitur insolubili conjunctione, vel saltem diuturna, ut ex dictis
patet; et contra hoc non est aliqua dispensatio. Sed quantum ad
secundum finem, qui est dispensatio familiae et communicatio operum,
uxor conjungitur ut socia; sed hoc deerat in his quae concubinae
nominabantur; in hoc enim poterat esse dispensatio, cum sit
secundarius matrimonii finis; et ex hac parte habebant aliquid simile
concubinae, ratione cujus concubinae nominantur.
Ad primum ergo dicendum, quod habere plures uxores non est contra
legis naturae prima praecepta, sicut habere concubinam, ut ex dictis
patet; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod antiqui patres ea dispensatione qua plures
uxores habebant, ad ancillas accedebant uxorio affectu. Erant enim
uxores quantum ad principalem et primarium finem matrimonii, sed non
quantum ad illam conjunctionem quae respicit secundarium finem, cui
conditio servitutis opponitur, cum non possit simul esse socia et
ancilla.
Ad tertium dicendum, quod sicut in lege Moysi per dispensationem
licebat dare libellum repudii ad evitandum uxoricidium, ut dicetur;
ita ex eadem dispensatione licuit Abrahae ejicere Agar, ad
significandum mysterium quod apostolus explicat, Galat. 4. Quod
etiam filius ille heres non fuit, ad mysterium pertinet, ut ibidem
patet; sicut etiam ad mysterium pertinet quod Esau, filius liber,
heres non fuit, ut patet Rom. 9; et similiter propter mysterium
factum est ut filii Jacob ex ancillis et liberis nati, heredes
essent, ut Augustinus dicit: quia Christo nascuntur in Baptismo
filii et heredes tam per bonos, quos liberae significant, quam per
malos ministros, qui per ancillas significantur.
|
|