|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inseparabilitas uxoris
non sit de lege naturae. Lex enim naturae communis est apud omnes.
Sed nulla lege praeter legem Christi fuit prohibitum uxorem
dimittere. Ergo inseparabilitas uxoris non est de lege naturae.
2. Praeterea, sacramenta non sunt de lege naturae. Sed
inseparabilitas matrimonii pertinet ad bonum sacramenti. Ergo non est
de lege naturae.
3. Praeterea, conjunctio viri et feminae in matrimonio ordinatur
principaliter ad prolis generationem et educationem et instructionem,
ut dictum est. Sed haec omnia aliquo certo tempore consummantur.
Ergo post illud tempus licet uxorem dimittere sine aliquo praejudicio
legis naturae.
4. Praeterea, ex matrimonio quaeritur principaliter bonum prolis.
Sed inseparabilitas matrimonii est contra bonum prolis; quia, ut
tradunt philosophi, aliquis vir non potest ex aliqua femina prolem
accipere, qui tamen ex alia concipere posset, et quae etiam ex alio
viro impraegnaretur. Ergo inseparabilitas matrimonii magis est contra
legem naturae quam de lege naturae.
1. Sed contra, illud praecipue est de lege naturae quod natura bene
instituta accepit in suo principio. Sed inseparabilitas matrimonii est
hujusmodi, ut patet Matth. 19. Ergo est de lege naturae.
2. Praeterea, de lege naturae est quod homo Deo non contrarietur.
Sed homo quodammodo Deo contrarius esset, si separaret quos Deus
conjunxit. Cum ergo ex hoc habeatur inseparabilitas matrimonii,
Matth. 19, videtur quod sit de lege naturae.
Respondeo dicendum, quod matrimonium ex intentione naturae ordinatur
ad educationem prolis non solum per aliquod tempus, sed per totam vitam
prolis. Unde de lege naturae est quod parentes filiis thesaurizent,
et filii parentum heredes sint; et ideo, cum proles sit commune bonum
viri et uxoris, oportet eorum societatem perpetuo permanere indivisam
secundum legis naturae dictamen; et sic inseparabilitas matrimonii est
de lege naturae.
Ad primum ergo dicendum, quod sola lex Christi ad perfectum humanum
genus adduxit, reducens in statum novitatis naturae; unde et in lege
Moysi et in legibus humanis non potuit totum auferri quod contra legem
naturae erat: hoc enim soli legi spiritus et vitae reservatum est.
Ad secundum dicendum, quod inseparabilitas competit matrimonio
secundum quod est signum perpetuae conjunctionis Christi et
Ecclesiae, et secundum quod est in officium naturae ad bonum prolis
ordinatum, ut dictum est. Sed quia separatio matrimonii magis directe
repugnat significationi quam prolis bono, cui ex consequenti repugnat,
ut dictum est; inseparabilitas matrimonii magis in bono sacramenti
intelligitur quam in bono prolis, quamvis in utroque intelligi possit;
et secundum quod pertinet ad bonum prolis erit de lege naturae; non
autem secundum quod pertinet ad bonum sacramenti.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad quartum dicendum, quod matrimonium principaliter ordinatur ad bonum
commune ratione principalis finis, qui est bonum prolis; quamvis etiam
ratione finis secundarii ordinetur ad bonum matrimonium contrahentis,
prout per se est in remedium concupiscentiae. Et ideo in legibus
matrimonii magis attenditur quid omnibus expediat quam quid uni
competere possit. Quamvis ergo matrimonii inseparabilitas impediat
bonum prolis in aliquo homine, tamen est conveniens ad bonum prolis
simpliciter; et propter hoc ratio non sequitur.
|
|