|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uxorem dimittere
licitum per dispensationem esse non potuerit. Illud enim quod est in
matrimonio contra bonum prolis, est contra prima praecepta legis
naturae, quae indispensabilia sunt. Sed dimissio uxoris est
hujusmodi, ut ex dictis patet. Ergo et cetera.
2. Praeterea, concubina differt praecipue ab uxore in hoc quod non
est inseparabiliter juncta. Sed habere concubinas fuit
indispensabile. Ergo et dimittere uxorem.
3. Praeterea, homines sunt modo ita receptibiles dispensationis
sicut olim fuerunt. Sed modo non potest dispensari cum aliquo quod
uxorem dimittat. Ergo nec olim.
1. Sed contra, Agar cognita est ab Abraham uxorio affectu, quasi
uxor, ut dictum est. Sed ipse praecepto divino eam ejecit, et non
peccavit. Ergo potuit per dispensationem fieri licitum quod homo
uxorem dimitteret.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod sub lege Moysi fuerit licitum uxorem
dimittere. Unus enim modus consentiendi est non prohibere, cum
prohibere possis. Consentire autem illicito est illicitum. Cum ergo
Moyses non prohibuerit uxoris repudium, nec peccaverit, quia lex
sancta est, ut dicitur Roman. 7; videtur quod repudium fuerit
aliquando licitum.
2. Praeterea, prophetae locuti sunt spiritu sancto inspirati, ut
patet 2 Petr. 1. Sed Malach. 2, 16, dicitur: si odio
habueris eam, dimitte eam. Ergo cum illud quod spiritus sanctus
inspirat, non sit illicitum, videtur quod repudium uxoris non semper
fuerit illicitum.
3. Praeterea, Chrysostomus dicit, quod sicut apostoli permiserunt
secundas nuptias, ita Moyses permisit libellum repudii. Sed secundae
nuptiae non sunt peccatum. Ergo nec repudium uxoris sub lege Moysi.
4. Sed contra est quod dominus dicit, quod libellus repudii datus
est a Moyse Judaeis propter duritiam cordis eorum. Sed duritia
cordis eorum non excusabat eos a peccato. Ergo neque lex de libello
repudii.
5. Praeterea, Chrysostomus dicit super Matth., quod Moyses
dando libellum repudii non justitiam Dei monstravit, ut quasi per
legem agentibus peccatum non videatur esse peccatum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod liceret uxori repudiatae alium virum
habere. Quia in repudio magis erat iniquitas viri repudiantis quam
uxoris repudiatae. Sed vir poterat aliam sine peccato ducere in
uxorem. Ergo uxor sine peccato alium virum ducere poterat.
2. Praeterea, Augustinus, dicit de duabus uxoribus, quod quando
mos erat, peccatum non erat. Sed tempore legis erat talis consuetudo
quod repudiata alium virum ducebat, ut patet Deut. 24, 2: cumque
egressa virum alterum duxerit et cetera. Ergo uxor non peccabat alteri
se jungendo.
3. Praeterea, dominus, Matth. 5, justitiam novi testamenti
ostendit superabundantem esse respectu justitiae veteris testamenti.
Hoc autem dicit ad justitiam novi testamenti per superabundantiam
pertinere quod uxor repudiata non ducit alterum virum; ergo in veteri
lege licebat.
4. Sed contra est quod dicitur Matth. 19, 9: qui dimissam
duxerit, moechatur. Sed moechia nunquam fuit in veteri testamento
licita. Ergo nec uxori repudiatae licuit alium virum habere.
5. Praeterea, Deut. 24 dicitur, quod mulier repudiata quae
alium virum duceret, polluta erat, abominabilis facta coram domino.
Ergo peccabat alium virum ducendo.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod licebat viro repudiatam a se accipere.
Licet enim corrigere quod male factum est. Sed male factum erat quod
vir uxorem repudiabat. Ergo licebat hoc corrigere, reducendo uxorem
ad se.
2. Praeterea, semper licuit peccanti indulgere, cum sit morale
praeceptum, quod in omni lege manet. Sed vir accipiendo repudiatam,
ei peccanti indulgebat. Ergo hoc licitum erat.
3. Praeterea, Deuter. 24 ponitur causa quare non possit accipi
iterum, quia polluta est. Sed repudiata non polluitur nisi alterum
virum ducendo. Ergo saltem antequam alium virum duceret, licebat eam
accipere.
1. Sed contra est quod dicitur Deut. 24, 4: non poterit prior
maritus accipere eam.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod dispensatio in
praeceptis, praecipue quae sunt aliquo modo legis naturae, est sicut
mutatio cursus rei naturalis: qui quidem mutari dupliciter potest.
Uno modo ex aliqua causa naturali, per quam alia causa naturalis
impeditur a cursu suo, sicut est in omnibus quae in minori parte
casualiter accidunt in natura: sed per hunc modum non variatur cursus
rerum naturalium quae sunt semper, sed quae sunt frequenter. Alio
modo per causam penitus supernaturalem, sicut in miraculis accidit; et
hoc modo potest mutari cursus naturalis non solum qui est ordinatus ut
sit frequenter, sed qui est ordinatus etiam ut sit semper; ut patet in
statione solis tempore Josue, et reditu ejusdem tempore Ezechiae; et
de eclypsi miraculosa tempore passionis Christi. Haec autem ratio
dispensationis in praeceptis legis naturae quandoque est ex causis
inferioribus; et sic dispensatio cadere potest super secunda praecepta
legis naturae, non autem super prima: quia illa sunt quasi semper
existentia, ut dictum est de pluralitate uxorum, et de hujusmodi.
Aliquando autem est tantum ex causis superioribus; et tunc potest
dispensatio esse divinitus etiam contra prima praecepta legis naturae,
ratione alicujus mysterii divini significandi vel ostendendi, sicut
patet de dispensatione in praecepto Abrahae facto de occisione filii
innocentis. Tales autem dispensationes non fiunt communiter ad omnes,
sed ad aliquas singulares personas, sicut etiam de miraculis accidit.
Si ergo inseparabilitas matrimonii inter prima praecepta legis naturae
contineatur, solum hoc secundo modo sub dispensatione cadet; si autem
sit inter secunda praecepta legis naturae, etiam primo modo cadere
potuit sub dispensatione. Videtur autem magis inter secunda praecepta
legis naturae contineri. Inseparabilitas enim matrimonii non ordinatur
ad prolis bonum, quod est principalis matrimonii finis, nisi quantum
ad hoc quod per parentes filiis provideri debet in totam vitam per
debitam praeparationem eorum quae sunt necessaria in vita. Hujusmodi
autem rerum appropriatio non est de prima intentione naturae, secundum
quam omnia sunt communia; et ideo non videtur contra primam intentionem
naturae dimissio uxoris esse, et per consequens nec contra prima
praecepta, sed contra secunda legis naturae; unde etiam primo modo sub
dispensatione posse cadere videtur.
Ad primum ergo dicendum, quod in bono prolis, secundum quod est de
prima intentione naturae, intelligitur procreatio, et nutritio, et
instructio quousque proles ad perfectam aetatem ducatur. Sed quod ei
provideatur in posterum per hereditatis et aliorum bonorum dimissionem,
videtur pertinere ad secundam legis naturae intentionem.
Ad secundum dicendum, quod habere concubinam est contra bonum prolis
quantum ad id quod natura in eo de prima intentione intendit, scilicet
educationem et instructionem, quae requirit diuturnam commansionem
parentum; quod non est in concubina, quae ad tempus assumitur; et
ideo non est simile. Tamen quantum ad secundam dispensationem etiam
habere concubinam sub dispensatione cadere potest, ut patet Oseae 1.
Ad tertium dicendum, quod inseparabilitas quamvis sit de secunda
intentione matrimonii prout est in officium naturae, tamen est de prima
intentione ipsius prout est sacramentum Ecclesiae; et ideo ex quo
institutum est ut sit Ecclesiae sacramentum, manente tali institutione
non potest sub dispensatione cadere, nisi forte secundo modo
dispensationis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod illi qui sub lege uxorem dato libello repudii
dimittebant, non excusabantur a peccato, quamvis excusarentur a poena
secundum leges infligenda; et propter hoc dicitur Moyses libellum
repudii permisisse; et sic ponunt quatuor modos permissionis. Unus
per privationem praeceptionis; ut quando majus bonum non praecipitur,
minus bonum permitti dicitur; sicut apostolus non praecipiendo
virginitatem, matrimonium permisit, 1 Corinth. 7. Secundus per
privationem prohibitionis; sicut venialia dicuntur permissa, quia non
sunt prohibita. Tertius per privationem cohibitionis; et sic communia
peccata dicuntur permitti a Deo, inquantum non impedit, cum impedire
posset. Quarta per privationem punitionis; et sic libellus repudii
lege permissus fuit, non quidem propter aliquod majus bonum
consequendum, sicut fuit dispensatio de pluribus uxoribus habendis;
sed propter majus malum cohibendum, scilicet uxoricidium, ad quod
Judaei proni erant propter corruptionem irascibilis; sicut et
permissum eis fuit extraneis fenerari propter aliquam corruptionem in
concupiscibili, ne scilicet fratribus suis fenerarentur; et sicut
propter corruptionem suspicionis, in rationali fuit permissum
sacrificium zelotypiae, ne sola suspicio apud eos judicium
corrumperet. Sed quia lex vetus, quamvis gratiam non conferret,
tamen ad hoc data erat ut peccatum ostenderet, ut communiter sancti
dicunt; ideo aliis videtur quod si repudiando uxorem peccassent, hoc
saltem eis per legem aut prophetas indicari debuisset; Isai. 58,
1: annuntia populo meo peccata eorum. Alias viderentur esse nimis
neglecti, si ea quae necessaria sunt ad salutem, quae non
cognoscebant, nunquam eis nuntiata fuissent; quod non potest dici,
cum justitia legis tempore suo observata vitam mereretur aeternam. Et
propter hoc dicunt, quod quamvis repudiare uxorem per se sit malum,
tamen ex permissione divina licitum fiebat; et hoc confirmant
auctoritate Chrysostomi, qui dicit, quod a peccato abstulit culpam
legislator, quando permisit repudium. Et quamvis hoc probabiliter
dicatur, tamen primum communius sustinetur; ideo ad utrasque rationes
respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquis qui potest prohibere, non
peccat, si a prohibitione abstineat non sperans correctionem, sed
magis malum aestimans ex tali prohibitione occasionem sumere; et sic
accidit Moysi; unde divina auctoritate fretus libellum repudii non
prohibuit.
Ad secundum dicendum, quod prophetae spiritu sancto inspirati non
dicebant dimittendam esse uxorem quasi spiritus sancti praeceptum sit;
sed quasi permissum, ne mala pejora fierent.
Ad tertium dicendum, quod illa permissionis similitudo non est
intelligenda quantum ad causam eamdem; quia utraque permissio ad
vitandam turpitudinem facta est.
Ad quartum dicendum, quod quamvis duritia cordis non excusaret a
peccato, tamen permissio ex duritia facta excusat; quaedam enim
prohibentur sanis quae non prohibentur infirmis corporaliter; nec tamen
infirmi peccant permissione sibi facta utentes.
Ad quintum dicendum, quod aliquod bonum potest intermitti dupliciter.
Uno modo propter aliquod majus bonum consequendum; et tunc intermissio
illius boni ex ordine ad majus bonum accipit honestatem, sicut
intermittebatur singularitas uxoris honeste a Jacob propter bonum
prolis. Alio modo bonum aliquod intermittitur ad vitandum majus
malum; et tunc si auctoritate ejus qui dispensare potest, hoc fiat,
reatum talis boni intermissio non habet; sed honestatem etiam non
acquirit; et sic indivisibilitas matrimonii in lege Moysi
intermittebatur propter majus malum vitandum, scilicet uxoricidium: et
ideo Chrysostomus dicit, ut Sup., quod a peccato abstulit culpam.
Quamvis enim inordinatio maneret in repudio, ex quo peccatum dicitur;
tamen reatum poenae non habebat neque temporalis neque perpetuae,
inquantum divina dispensatione fiebat, et sic erat ab eo culpa ablata;
et ideo etiam ipse ibidem dicit, quod permissum est repudium, non
malum quidem, tamen illicitum; quod quidem illi qui sunt de prima
opinione referunt ad hoc tantum quod habebat reatum temporalis poenae.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum primam opinionem uxor
peccabat, post repudium alteri viro conjuncta; quia adhuc matrimonium
primum non erat solutum. Mulier enim quanto tempore vivit, alligata
est lege viri, ut patet Rom. 7. Non autem poterat simul plures
viros habere. Sed secundum aliam opinionem, sicut licebat ex
dispensatione divina viro uxorem repudiare, ita uxori alium virum
ducere; quia inseparabilitas matrimonii ex causa divinae dispensationis
tollebatur, qua inseparabilitate manente intelligitur verbum apostoli.
Ut ergo ad utrasque rationes respondeamus, dicendum ad primum, quod
viro licebat plures uxores simul habere secundum dispensationem
divinam; et ideo una dimissa, etiam matrimonio non soluto, poterat
aliam ducere. Sed nunquam uxori licuit habere plures viros; et ideo
non est simile.
Ad secundum dicendum, quod in illo verbo Augustini mos non ponitur
pro consuetudine, sed pro actu honesto, secundum quod a more aliquis
dicitur morigeratus, quia est bonorum morum, vel sicut a more
philosophia moralis nominatur.
Ad tertium dicendum, quod dominus Matth. 5, ostendit novam legem
abundare per consilia ad veterem, non solum quantum ad ea quae lex
vetus licita faciebat, sed etiam quantum ad ea quae in veteri lege
illicita erant, sed a multis licita putabantur per non rectam
praeceptorum expositionem; sicut patet de odio inimici; et ita est
etiam de repudio.
Ad quartum dicendum, quod verbum domini intelligitur quantum ad tempus
legis novae in quo dicta permissio est sublata; et sic etiam
intelligitur verbum quoddam Chrysostomi, qui dicit, quod qui secundum
legem dimittit uxorem, quatuor facit iniquitates; quia quo ad Deum
existit homicida, inquantum habet propositum occidendi uxorem, nisi
eam dimitteret; et quia dimittit non fornicantem, in quo solo casu lex
Evangelii uxorem dimittere permittit; et similiter quia facit eam
adulteram, et illum cui copulatur.
Ad quintum dicendum, quod quidam interlinealis dicit, Deuter.
24: polluta est, et abominabilis; scilicet illius judicio qui quasi
pollutam eam prius dimisit; et sic non oportet quod sit polluta
simpliciter. Vel dicitur polluta illo modo quo immundus dicebatur qui
mortuum tangebat vel leprosum; non immunditia culpae, sed cujusdam
irregularitatis legalis; unde et sacerdoti non licebat viduam et
repudiatam ducere in uxorem.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod in lege de libello repudii duo
erant permissa; scilicet dimittere uxorem, et uxorem dimissam alteri
jungi; et duo praecepta; scilicet Scriptura libelli repudii, et quod
iterum maritus repudians eam accipere non possit; quod quidem,
secundum eos qui primam opinionem tenent, factum fuit in poenam
mulieris quae alteri nupsit, et in hoc peccato polluta est; sed
secundum alios, ut vir non de facili uxorem repudiaret, quam postea
nullo modo recuperare posset.
Ad primum ergo dicendum, quod ad illius mali impedimentum quod
committebat aliquis repudiando uxorem, ordinabatur quod vir uxorem
repudiatam assumere non posset iterato, ut patet ex dictis; et ideo
divinitus ordinatum fuit.
Ad secundum dicendum, quod semper licuit indulgere peccanti quantum ad
rancorem cordis; sed non quantum ad poenam divinitus taxatam.
Ad tertium dicendum, quod in hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod licuit uxorem repudiatam viro reconciliari, nisi
matrimonio alteri viro juncta esset: tunc enim propter adulterium, cui
mulier voluntarie se subdit, in poenam ei dabatur quod ad priorem virum
non rediret. Sed quia lex universaliter prohibet, ideo dicunt alii,
quod etiam ante quam alteri nuberet, non poterat revocari, ex quo
repudiata erat: quia pollutio non intelligitur quantum ad culpam, sed
ut dictum est.
|
|