|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virginitas non sit in
carne corruptibili incorruptionis perpetua meditatio, ut Augustinus
dicit in Lib. de nuptiis et concupiscentia. Quia post resurrectionem
sanctae virgines suam virginitatem non amittent. Sed tunc non erunt in
carne corruptibili. Ergo corruptibilitas carnis non debet poni in
definitione virginitatis.
2. Praeterea, virginitas ponitur pars continentiae, quae ad
temperantiam reducitur. Sed meditatio non est actus temperantiae, sed
magis intellectualium virtutum. Ergo non debet poni tamquam genus
virginitatis.
3. Praeterea, virginitas non est firmius bonum quam caritas aut
aliae virtutes, immo magis fragile. Sed perpetuitas non est de
ratione caritatis: alias caritatem semel habitam non contingeret
amittere; quod in 3 Lib., dist. 31, quaest. 1, art. 1,
improbatum est. Ergo nec perpetuitas in definitione virginitatis poni
debet.
4. Praeterea, incorruptionis perpetua meditatio tollitur per
corruptionem mentis, de qua dicitur Matth. 5, 28: qui viderit
mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo.
Sed per hoc non tollitur virginitas: quia talis corruptio reparari
potest, non autem virginitas, ut in littera dicitur. Ergo virginitas
non est perpetua incorruptionis meditatio.
5. Praeterea, perpetua incorruptionis meditatio sine concubitu
perditur non solum mente, sed etiam carne, sicut patet in peccatis
contra naturam. Sed sine concubitu virginitas non perditur: quia, ut
Augustinus dicit in libro de virginitate, virginitas est per piam
continentiam ab omni concubitu immunitas. Ergo idem quod prius.
6. Praeterea, Ambrosius dicit in Libr. de virginitate, quod
virginitas est expers contagionis integritas. Sed contaminatur corpus
per pollutionem nocturnam. Ergo virginitas secundum hoc amittitur;
non autem perpetua incorruptionis meditatio perditur: ergo et cetera.
7. Praeterea, virginitas potest per violentiam auferri: alias ille
qui contraheret cum illa quae per violentiam ab alio defloratur, non
efficeretur irregularis. Non autem perpetua incorruptionis meditatio.
Ergo idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod virginitas, ut ex dictis Ambrosii patet,
integritas quaedam est; unde per privationem corruptionis dicitur,
quae in actu generationis accidit; ubi triplex corruptio est. Una
corporalis tantum, in hoc quod claustra pudoris franguntur. Alia
spiritualis et corporalis simul, ex hoc quod per decisionem et motum
seminis, in sensu delectatio generatur. Tertia est spiritualis
tantum, ex hoc quod ratio huic delectationi se subjicit, in qua
integritatem perdit quantum ad actum: quia impossibile est aliquid
intelligere in ipsa, ut philosophus dicit in libro 7 Ethicor.; unde
ipsa rationis absorptio corruptio dicitur. Haec autem tertia corruptio
non est rationis actus, sed quaedam passio, per accidens ei conveniens
ex passione inferioris partis, sicut per somnum vel phrenesim et alias
passiones corporales contingit rationis actum impediri per accidens.
Cum ergo virtus et vitium in actu rationis consentientis et
dissentientis perficiatur; in omnibus praedictis corruptionibus non
invenitur sufficiens ratio vitii aut virtutis; sed oportet addere
rationis consensum vel dissensum. Et quia virginitas in genere moris
est pertinens ad virtutem; ideo dicit Lucia, quod non inquinatur
corpus nisi de consensu mentis, inquinatione scilicet quae virginitatis
puritati opponitur. Prima ergo corruptio, quae est corporalis
tantum, non est materia virtutis vel vitii, nisi per accidens mediante
aliqua animae passione; unde si per aliquam incisionem claustra pudoris
rumpantur, non majus detrimentum virginitati inerit quam si pes aut
manus gladio incideretur. Sed secunda et tertia corruptio sunt materia
virginitatis et oppositi ejus, sicut et aliae passiones animae sunt
materia virtutum moralium et oppositorum vitiorum. Sed in actu
rationis eligentis vel repudiantis corruptiones praedictas finaliter
perficitur inquinatio quam virginitas privat, et per consequens ipsa
virginitas; et ideo Augustinus in definitione praedicta posuit hoc
quod ex parte rationis se habet; scilicet meditationem, quasi
virginitatis genus, ponens actum pro habitu, sicut frequenter fieri
solet; incorruptionem autem posuit quasi objectum sive materiam; sed
addit subjectum determinatum per hoc quod dicit: in carne
corruptibili; quia privatio et habitus nata sunt fieri circa idem.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis post resurrectionem sancti
carnis corruptionem non habeant; habent tamen naturam carnis, quae
corruptibilis fuit; et ideo in eis esse poterit virginitas sicut in
subjecto; non autem in Angelis, in quibus corruptio quam virginitas
privat, nata esse non fuit; et praecipue hoc ad rationem virginitatis
sufficit, quae non solum respicit quod praesens est, sed quod
praeteritum est. Non enim est virgo ex hoc solum quod non
corrumpitur, sed ex hoc etiam quod nunquam corrupta fuit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis actus moralis virtutis in voluntate
perficiatur, tamen ratio formam virtutis in ea ponit, ut dicitur in 6
Ethic.; et ideo quidam Socratici omnes virtutes scientias dicebant;
et hoc modo loquendi utitur hic Augustinus meditationem pro electione
ponens.
Ad tertium dicendum, quod in actu virtutis non solum requiritur
discretio ex parte rationis, sed etiam firmitas quaedam ex habitu
inclinante ad actum per modum naturae. Et sicut causae naturales,
quantum est de se, ordinatae sunt immobiliter ad effectus proprios;
ratione cujus dicere possumus, lapis perpetuo descendit deorsum,
quamvis hoc quandoque impediri possit: ita et habitus virtutis,
quantum est de se, immobiliter ordinatur ad actum proprium, quamvis
quandoque habens actum virtutis contrarium agat; et ratione perpetuae
immobilitatis consuevit poni perpetuum in definitionibus virtutum;
sicut in Princ. Digestorum dicitur, quod justitia est constans et
perpetua voluntas; et sic etiam Augustinus ponit perpetuum in
definitione virginitatis, quamvis virginitatem quandoque habentes, eam
amittant; ut sic in praedicta definitione discretio electionis, quae
est actus virginitatis, secundum quod ad genus pertinet moris, ex
meditatione intelligatur; sed immobilitas ex perpetuitate.
Ad quartum dicendum, quod corruptio mentis, ut ex dictis accipi
potest, est duplex. Una quae est quasi passio mentis, quando mens
subditur delectationi quae in coitu solet accidere; et quia haec
delectatio completur in seminis distillatione, ideo talis corruptio
mentis non potest accidere sine aliqua corruptione carnis, quae dicta
est fieri per seminis decisionem. Alia autem est corruptio mentis,
quae est actus ejus, scilicet consensus, aut electio praedictae
corruptionis. Sed quia vires inferiores sequuntur motum superiorum;
ideo quandoque contingit quod ex actu mentis cogitantis de corruptione
carnis, et intendentis delectationem ipsius experiri, calor excitatur
in corpore, et semen distillat, et causatur delectatio, qua mens
suffocatur sicut in coitu; et tunc absque dubio virginitas est amissa.
Si autem corruptio sistat in actu mentis consentientis, amittitur
quidem virginitas secundum illud formale quod habet in mente, non autem
ratione ejus quod est materiale in ipsa; unde talis non potest dici
virgo nisi materialiter. Et ideo haec virginitatis amissio potest
recuperari; non autem illa virginitatis amissio in qua etiam illud quod
est materiale subtrahitur; quia virginitas ex parte sui actus respicit
tantum praesens aut futurum, sicut est in qualibet virtute; electio
enim aut praesens aut futurum respicit, non autem praeteritum; sed ex
parte materiae non solum praesens, sed praeteritum respicit. Dicitur
enim virgo quae elegit incorruptionem, quae est materialis in
virginitate, quam nunquam amisit, et habere et conservare intendit.
Non autem exigitur quod nunquam contrariam electionem habuerit, sed
quod nunquam contrariam corruptionem. Ex hoc autem virginitas amissa
recuperari non potest, quia illud quod in praeteritum transit,
recuperari non potest.
Ad quintum dicendum, quod illae quae sine concubitu se corrumpunt,
non est dubium quod virginitatem amittunt, etiam quantum ad id quod est
materiale in ipsa; quia etsi concubitus non adsit, adest tamen
delectatio, quae in concubitu corruptionem virginitatis facit. Si
autem luxuria contra naturam tempus perfectae aetatis praeveniat, cum
non adsit seminis decisio, et per consequens nec delectatio completa
mentem suffocans, non amittitur virginitas quantum ad id quod est
materiale in ipsa.
Ad sextum dicendum, quod passiones partis sensitivae non possunt esse
materia virtutis nisi secundum quod sunt ordinabiles a ratione in eis
medium ponente, prout concupiscibilis et irascibilis obediunt rationi;
et ideo delectatio quae in somnis accidit cum seminis decisione, non
est materia virtutis; et propter hoc nec talis corruptio incorruptionem
tollit, quae est virginitatis materia; et ideo ratione talis
pollutionis virginitas non perditur. Et similis ratio est de
mulieribus quae dormientes et inebriatae aut amentes a viris
cognoscuntur, nisi forte hac intentione dormitum irent, ut a viro
cognoscerentur.
Ad septimum dicendum, quod illud cujus principium totaliter est
extra, non est ordinabile a ratione; et ideo eadem ratione nec illae
quae per violentiam corrumpuntur sive ab homine, sive a Daemone
incubo, virginitatem amittunt, si quantum possunt renitantur, ut
conservent corpus a corruptione immune, vel saltem mentem contrariam
consensui. Quia tamen in significationibus sacramentorum magis
attenditur quod exterius geritur quam quod interius fit; irregularitas
quae ex defectu significationis in sacramento causatur, nihilominus
induceretur in illum qui virginem defloratam violenter duceret in
uxorem; et praecipue cum propter delectationem nimiam ratio in actu
illo suffocetur, difficillimum est tali delectationi dissentire in
statu illo; et ideo praesumptio videtur esse quod consenserit.
|
|