|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virginitas non sit
virtus. Omnis enim virtus consistit in medio. Sed virginitas non
consistit in medio, sed maxime in extremo; quia consistit in
abstinendo ab omni delectabili, circa quod est castitas. Ergo non est
virtus.
2. Praeterea, virtutum usus, cum sint de jure naturali, omni
tempore licuerunt. Sed in statu naturae conditae non licuisset
virginitatem servare, quia esset contra praeceptum, ut habetur Gen.
1, 28: crescite et multiplicamini; similiter nec tempore legis
Moysi, quando qui non relinquebat semen super terram, maledictioni
legis subjacebat. Ergo virginitas non est virtus.
3. Praeterea, nulla virtus est quae amitti possit sine peccato, et
quae per poenitentiam non recuperetur. Sed virginitas amittitur sine
peccato in actu matrimoniali, nec per poenitentiam potest recuperari.
Ergo non est virtus.
4. Praeterea, omnis virtus est habitus acquisitus vel infusus. Sed
virginitas est in illis qui non habent aliquem habitum acquisitum vel
infusum, sicut in pueris non baptizatis. Ergo non est virtus.
5. Praeterea, omnis virtus ordinatur ad actum aliquem. Non autem
virginitas; sed magis importat privationem actus. Ergo non est
virtus.
6. Praeterea, qui habet unam virtutem, habet omnes. Sed qui caret
virginitate, quandoque habet alias virtutes. Ergo virginitas non est
virtus.
7. Praeterea, virtute nullus male utitur. Sed virginitate aliquis
male utitur, ut patet de virginibus fatuis, Matth. 25. Ergo non
est virtus.
8. Praeterea, continentia virginalis dividitur contra matrimonialem
et vidualem. Sed matrimonium non ponitur virtus, neque viduitas.
Ergo neque virginitas est virtus.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 7, 7: unusquisque
proprium donum habet ex Deo; et loquitur de virginitate. Dona autem
Dei spiritualia virtutes sunt. Ergo virginitas est virtus.
2. Praeterea, Ambrosius dicit in Lib. de virginitate: invitat
virginitatis amor ut de virginitate aliquid dicamus, ne velut transitu
quodam praeterita videatur quae principalis est virtus.
3. Praeterea, nihil meretur praemium nisi virtus. Sed virginitati
debetur praemium, scilicet fructus centesimus, ut sancti dicunt, et
aureola. Ergo est virtus.
Respondeo dicendum, quod sicut dationes et sumptus sunt materia
liberalitatis, ita delectationes in venereis sunt materia castitatis et
continentiae. In genere autem dationum magnitudo sumptuum exigit
specialem virtutem, quae magnificentia vocatur, propter sui
difficultatem. Et quia temperantia vel castitas in cohibendis
delectationibus magnam habet difficultatem, ideo illud quod est
praecipuum in ista materia, maximam habens difficultatem, scilicet ab
omni corruptione carnalis delectationis immunitas, specialem virtutem
exigit, quae virginitas dicitur; unde si virginitas pro sui completa
ratione, ut dictum est, accipiatur, sic virginitas est specialis
virtus; sic enim nihil aliud importat quam electionem conservandi
incorruptionem; et haec electio, si sit perfecta, ex aliquo habitu
virtutis procedere debet. Tamen virginitas super hoc ponit statum
virtutis, in quo habitus in actum exire possit. Non autem potest
exire in actum electionis incorruptionem servandi, nisi sit
incorrupta; quia electio impossibilium non est; impossibile autem est
incorruptionem amissam recuperare. Sed materiam magnificentiae amissam
possibile est recuperare; et quantum ad hoc est dissimile de
magnificentia et virginitate. Alii autem dicunt, quod virginitas non
nominat virtutem, sed statum perfectum virtutis; et hac ratione sancti
quandoque eam virtutem nominant; et secundum hanc opinionem facile est
respondere ad objecta. Sustinendo tamen primam opinionem,
respondendum est ad objecta.
Ad primum ergo dicendum, quod apud theologos, ut quidam dicunt,
virtus non semper est in medio. Sed hoc dicentes ignorant quid sit
medium virtutis. Cum enim medium virtutis accipiatur secundum rationem
rectam; si aliquid non sit in medio, non est secundum rationem
rectam; et sic non potest esse laudabile neque virtuosum. Et ideo
dicendum est, quod virginitas est in medio rationis rectae; quod
quidem medium non accipitur semper secundum quantitatem ejus circa quod
est virtus, quae quantitas est inter superfluum et diminutum, cum sint
aliquae virtutes quae perveniant ad maximam quantitatem in propria
materia, sicut nullus majoribus se dignificat quam magnanimus, nec
aliquis majores sumptus facit quam magnificus, ut patet in 4
Ethic.; sed accipitur secundum proportionem omnium circumstantiarum
vestientium actum; et sic ille qui maxima dona dat, in medio consistit
in eo quod mediocritas servatur in dando cui debet et quod debet et
propter quod debet; et superfluum est in eo quod datur ubi non debet
vel propter quod non debet, etiam si majora dentur. Similiter etiam
virginitas, quamvis sit in ultimo extremi quantum ad id circa quod
est, quia ab omni corrumpente delectatione abstinet; tamen est in
medio, inquantum alias debitas circumstantias mediocriter servat; et
superfluum esset, si aliquis servare vellet virginitatem quando non
deberet, sicut tempore legis Moysi, vel propter quod non deberet,
sicut virgines Vestales; similiter secundum alias circumstantias.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, medium virtutis
accipitur secundum proportionem circumstantiarum ad rationem rectam; et
quia tempus est una de circumstantiis, non est inconveniens aliquid non
esse licitum uno tempore, quod est licitum vel virtuosum si alio
tempore fiat; et ideo, si in tempore quo Deus ad multiplicationem
generis humani vel cultus divini homines operi conjugali insistere
volebat, aliquis proprio motu incorruptionem servasset, fuisset in
extremo diminutionis; quia abstinuisset a delectabili omni quando non
debuisset; sed postea, facta multiplicatione humani generis vel
colentium Deum sufficienti, non peccasset virginitatem servans etiam
in lege Moysi, vel in statu naturae integrae, si homo non peccasset;
nec fecisset contra praeceptum, quia multiplicatio poterat fieri per
alios, sed super praeceptum.
Ad tertium dicendum, quod status ille virtutis quo virtus in actum
suum exire possit, potest amitti sine peccato et cum peccato
indifferenter; tamen recuperatur per poenitentiam; sicut aliquis
ditissimus magnificus potest dare omnia sua pauperibus; et sic sine
peccato suo ei eveniret quod in actum exteriorem virtutis exire non
poterit. Si autem in turpes usus facultates suas consumat, hoc erit
cum peccato; nec tamen per poenitentiam statum primum recuperabit. Et
ideo virginitas, quae statum illum dicit virtutis in quo virtus possit
exire in actum; et per peccatum amittitur in fornicatione, et sine
peccato in actu matrimoniali; nec unquam per poenitentiam recuperatur.
Ad quartum dicendum, quod illud quod est materia virginitatis, potest
esse in illis qui nullum habitum virtutis habent, sicut in pueris ante
Baptismum, in quibus est primus virginitatis gradus quem natura
dedit; et sicut in illis qui ad tempus incorruptionem praedictam
servare volunt, tamen cum proposito nubendi suo tempore, qui habent
secundum virginitatis gradum, nec tamen dicuntur virgines nisi
materialiter. Sed completa ratio virginitatis, prout est virtus, non
est nisi in illis qui habent electionem conservandi integritatem
hactenus custoditam usque in finem, sive sine voto, vel cum voto; et
haec electio perfecta esse non potest sine habitu informante ipsam. Si
autem sit informis, erit actus virtutis sicut virtutem praecedens,
sicut et de aliis actibus virtutum contingit.
Ad quintum dicendum, quod temperantia, sicut in 3 Lib. dist.
33, qu. 3, art. 2 quaestiunc. 1 dictum est, principaliter
consistit in cohibendo delectationes; unde de principali intentione sua
habet quemdam actum interiorem, scilicet electionem refrenandi
concupiscentias; sed exteriorem non habet quantum ad id quod est
principale in ipsa, nisi per accidens et ex consequenti, in hoc
scilicet quod aliquos actus exteriores adhibet ad cohibendum a
delectationibus, quos magis imperat quam eliciat; sicut recedendo ab
aspectibus concupiscibilium; uti enim delectationibus secundum mensuram
rationis, est de secundaria intentione temperantiae. Et quia
virginitas est principalissimum in temperantia; ideo non habet actum
exteriorem nisi ex consequenti; sed omnino usum exteriorem
concupiscentiae cohibet.
Ad sextum dicendum, quod ille qui habet unam virtutem, habet aliquo
modo omnes; non tamen quantum ad omne id quod est in virtute; sicut
qui habet liberalitatem, quandoque non habet magnificentiam quantum ad
statum illum quo possit exire in actum exteriorem; et similiter qui
habet temperantiam, non habet statum quem virginitas dicit propter
imperfectionem; quamvis habeat id quod facit rationem virtutis in
virginitate; sicut e contrario propter perfectionem Christus habet
caritatem, non tamen fidem, propter statum imperfectionis quem fides
importat; etsi habeat quidquid est perfectionis et virtuositatis in
fide.
Ad septimum dicendum, quod materia virginitatis, quam fatuae virgines
habere possunt, aliquis male utitur; non autem virginitate accepta
secundum suam completam rationem.
Ad octavum dicendum, quod viduitas et matrimonium non important
aliquem alterum gradum circa materiam temperantiae sicut virginitas;
unde non est similis ratio.
|
|