|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virginitas major sit
omnibus virtutibus. Decor enim est de ratione virtutis. Sed
virginitatis decor est maximus. Ergo ipsa est maxima virtutum.
Probatio mediae. Ambrosius in Lib. de virginitate, dicit:
pulchritudinem quis potest majorem aestimare decore ejus, scilicet
virginis, quae amatur a rege, probatur a judice, dedicatur domino,
consecratur Deo, semper sponsa, semper innupta, ut nec amor finem
habeat, nec damnum pudor? Haec autem perfecte vera pulchritudo est
cui nihil deest, quae sola meretur audire a domino: tota formosa es et
cetera.
2. Praeterea, Cyprianus dicit: nunc nobis ad virgines sermo est;
quarum quo sublimior gloria est, major cura. Flos est ille
ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritualis,
illustrior portio gregis Christi. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, majus praemium majori virtuti debetur. Sed
virginitati debetur maximum praemium, scilicet fructus centesimus, et
aureola. Ergo et cetera.
4. Praeterea, maxima dignitas virtutum est quod per eas Deo
conjungimur. Sed propinquissime Deo conjungit virginitas; quia
incorruptio facit esse proximum Deo, ut dicitur Sapient. 5; et in
Apoc. dicitur, quod virgines sequuntur agnum quocumque ierit. Ergo
est maxima virtutum.
5. Sed contra est quod in littera dicitur, quod caelibatus Joannis
non praefertur conjugio Abrahae.
6. Praeterea, Bernardus dicit super Evangelium missus est, quod
plus placuit (Deo scilicet) humilitas Mariae, quam ipsius
virginitas. Ergo virginitas non est maxima virtutum.
Respondeo dicendum, quod una virtus, et quantum ad actum et quantum
ad habitum, potest dici excellentior alia dupliciter; scilicet per
se, et per accidens. Per se quidem mensuratur actus virtutum ex
ratione objecti sui, ex quo speciem habent; sed per accidens ex parte
subjecti: sicut actus etiam in parvis rebus dicitur melior, si fiat ex
magis prompta voluntate, vel tempore magis opportuno, et aliis
infinitis modis; quia causae per accidens infinitae sunt; et propter
hoc relinquuntur ab arte. Unde hac comparatione omissa, sciendum
est, quod cum bonum spirituale sit nobilius et melius quam bonum
corporis; virtutes illae quae habent pro objecto bonum spirituale,
sunt simpliciter meliores quam illae quae habent aliquod corporale aut
corporali adjunctum; et ideo virtutes intellectuales et theologicae
sunt digniores quam virtutes morales, quae sunt circa actus et
passiones aliquo modo corporales; et inter virtutes morales illa per se
loquendo est melior quae magis appropinquat ad praedictas; quae quidem
appropinquatio potest attendi dupliciter. Uno modo quantum ad
convenientiam subjecti; et sic justitia, quae est in voluntate, est
propinquissima et dignissima; et post hoc fortitudo, quae est in
irascibili, quae est quasi quoddam confinium rationis et
sensualitatis, ut in 3 Lib., dist. 26, qu. 1, art. 1, in
corp., dictum est; et ultimo temperantia, quae est in
concupiscibili. Alio modo potest attendi propinquitas virtutis moralis
ad intellectualem prout disponit ad ipsam; et sic inter omnes morales
propinquissima est temperantia, quia per delectationes, quae sunt ejus
materia, maxime nata est ratio enervari; et inter partes temperantiae
praecipue castitas, quia in delectationibus circa quas est, ratio
totaliter obruitur. Unde Commentator dicit in 7 Physic., quod
castitas maxime valet ad scientias speculativas; et in genere
castitatis praecipue virginitas. Sic ergo dicendum est, quod
virginitas non est dignior omnibus aliis virtutibus; sed est dignior
aliquo modo omnibus virtutibus moralibus, et simpliciter et per se
loquendo, omnibus speciebus temperantiae.
Ad primum ergo dicendum, quod delectationes circa quas est
temperantia, sunt turpissimae, ut in 7 Ethic. patet, eo quod sunt
in communibus nobis et brutis; unde temperantia, quae has cohibet,
praecipue vindicat sibi pulchritudinem communem omnibus virtutibus,
sicut fortitudo vindicat sibi difficultatem, justitia rectitudinem; et
propter hoc virginitas, quae est summus temperantiae gradus, summum
decorem sibi vindicat; non tamen sequitur quod sit dignissima virtus.
Ad secundum dicendum, quod omnia verba praedicta Cypriani, quae
excellentiam ostendunt virginitatis, pertinent ad pulchritudinem; unde
eodem modo dicendum est sicut ad primum. Vel dicendum, quod virgines
habent cum virginitate alias virtutes: alii autem non habent
virginitatem cum aliis virtutibus; et ideo non est eadem ratio
comparandi virginitatem cum aliis virtutibus, et virgines aliis
omnibus.
Ad tertium dicendum, quod aureola est praemium accidentale, et
fructus similiter. Praemium autem essentiale est dignius accidentali;
ideo simpliciter loquendo, illae virtutes sunt potiores quibus majus
praemium essentiale debetur: praemium autem accidentale non tam
respicit virtutis radicem quam statum virtutis. Et praeterea aureola
non solum virginibus debetur, sed et martyribus et doctoribus; fructus
autem soli continentiae debetur, in qua summum locum tenet virginitas;
et quia per continentiam reprimuntur illae delectationes quae maxime
gustum spiritualis dulcedinis impediunt, quem fructus suo nomine
importat.
Ad quartum dicendum, quod incorruptio facit esse proximum Deo, in
quem corruptio non cadit, per quamdam similitudinem imitationis: et
quia Deo magis possumus esse similes mente quam carne; ideo
incorruptio mentis, quae omni peccato opponitur, et per omnem virtutem
est, facit Deo esse proximum. Sed virginitas habet utramque
incorruptionem; et ideo quantum ad plura facit Deo similem, scilicet
in corpore et anima, ratione cujus dicitur quod sequitur agnum
quocumque ierit; et Ambrosius dicit quod nihil ei deest. Nec tamen
sequitur quod magis facit virginitas Deo proximum quam omnes virtutes,
sed secundum plura.
Ad quintum dicendum, quod in littera matrimonium Abrahae aequiparatur
caelibatui Joannis quantum ad meritum personarum: quia tantum
merebatur Abraham in conjugio sicut Joannes in virginitate; quia ex
aequali promptitudine serviebat Deo secundum statum sui temporis; et
haec comparatio est per accidentalia virtutum.
Ad sextum dicendum, quod humilitas videtur virtutibus propinquissima
esse, quia per eam homo se ex reverentia Deo subjicit, et per
consequens aliis propter Deum; et ideo, simpliciter loquendo,
virginitatem humilitas excedit.
|
|