|
Maledicta erat sterilis, quae non relinquebat semen super terram.
Haec maledictio non est culpae, sed poenae; non tamen quantum ad
defectum naturae quem habet virginitas in prolis defectu; sed quantum
ad infamiam, quia opprobrio habebatur. Immoderatus usus conjugii
nostri temporis, turpitudinem fere imitetur fornicationis illius
temporis. Hoc dicitur quantum ad intentionem eorum qui nunc ut
plurimum contrahunt matrimonium propter infirmitatem libidinis, qua
ratione antiquitus fornicabantur; et ideo addit fere, quia fornicatio
omnis erat peccatum mortale; non autem omnis immoderatus usus
conjugum. Facilius continere possent, quam nos scilicet possumus,
propter magnitudinem virtutis quae in eis erat; vel quam ipsi possent
matrimonio conjungi, considerata vi honestatis, quae justos trahit;
ut difficile sit eis peccare, vel in aliquo a perfecto statu virtutis
declinare. Publici muneris gratia privatam culpam praetexit.
Sciendum, quod quamvis Loth credatur immunis a peccato mortali
fuisse; filiae tamen ejus non omnino excusantur a peccato mortali, sed
ex pietate intentionis minus peccaverunt. Fuit enim levis aestimatio
super quam se fundaverunt. Et praeterea si eis pro certo constitisset
totum genus humanum periisse, debuissent divinum consilium et patris
expetere in tam horribili facto, quod erat contra primam institutionem
matrimonii, ubi pater et mater prohibentur Genes. 2: propter hoc
relinquet homo patrem et matrem suam. Quae tamen modificata, et
refrenante temperantia in usum naturalem redacta, libido esse non
potest. Haec modificatio non attenditur quantum ad delectationis
quantitatem in actu, sed quantum ad debitam limitationem
circumstantiarum. Continentiam Joannes in opere (...) habebat.
Continentia accipitur hic cessatio a carnali opere omnino. Eas enim
nunc uxores appellat Scriptura, nunc concubinas. Quidam dicunt,
quod non erant vere uxores; sed quia uxorio affectu et intentione
prolis eis conjungebantur, quandoque uxores dicuntur. Alii dicunt,
quod vere uxores erant; sed dicuntur concubinae, quia ancillae
manebant, et filii non earum, sed dominarum suarum nomine
nascebantur; et hoc verius videtur. Plures habere, non plurimas.
Plurimae dicuntur quibus non potest opere carnali ad praegnandum
satisfieri sine mentis enervatione: frequentia enim talis actus omnino
mentem enervat. Non potest caro corrumpi nisi mens ante fuerit
corrupta. Hoc intelligitur de corruptione ad genus moris pertinente,
quam virginitas excludit. Satius est mori fame quam idolothytis
vesci. Contra, 1 Timoth. 4, 4: nihil rejiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur. Et dicendum quod debet intelligi
antequam comederetur in venerationem idoli, vel cum quadam exteriori
professione idolatriae, sicut si a persecutore in signum fidei
Christianae fractae exigeretur.
|
|