|
Postquam determinavit Magister de matrimonio et causis ejus, hic
determinat de personis contrahentibus matrimonium; et dividitur in
partes duas: in prima determinat de impedimentis matrimonii, quae non
faciunt personas penitus illegitimas ad contrahendum; in secunda de
illis quibus personae penitus ad matrimonium illegitimae redduntur,
dist. 37, ibi: sunt ergo quidam ordines in quibus nullatenus potest
contrahi conjugium. Prima in duas: in prima determinat de impedimento
quodam matrimonii, quod facit personam non simpliciter, sed aliquo
modo, illegitimam, quod consistit in defectu naturae, scilicet
frigiditate; secundo de impedimento conditionis secundum mores et
statuta hominum, scilicet servitute, 36 dist., ibi: nunc de
conditione videamus an valeat conjugium dividere. Prima in duas: in
prima determinat de impedimento frigiditatis, quod matrimonium
contrahendum impedit; in secunda de impedimento per quod actus
matrimonii jam contracti impeditur, scilicet de fornicatione, prout
est causa divortii, 35 dist., ibi: hoc etiam notandum est et
cetera. Prima in duas: in prima prosequitur de impedimentis
personarum ad contrahendum matrimonium in generali; in secunda
descendit in speciali ad impedimentum de quo primo agere intendit,
ibi: de his enim qui causa frigiditatis debitum reddere non possunt,
consulit Gregorius ut permaneant. Et haec dividitur in duas: in
prima ostendit quod frigiditas praecedens matrimonium impedit ne
contrahatur; in secunda ostendit quod superveniens matrimonio ipsum
dissolvere non possit, ibi: illud etiam sciendum est et cetera.
Prima in duas: in prima determinat de effectu naturae impediente
matrimonium, per quem homo impotens redditur ad carnalem copulam; in
secunda determinat de effectu peccati, per quem homo ineptus redditur
ad idem, quod etiam matrimonium impedit, scilicet incestus, ibi: de
his etiam qui cum duabus sororibus, vel quae cum duobus fratribus
dormiunt, videndum est. Prima in duas: in prima determinat de
impedimento quo natura impotens redditur ad opus carnale; in secunda de
impedimento quo impotens redditur ad consentiendum in copulam
conjugalem, ibi: furiosi quoque dum in amentia sunt, matrimonium
contrahere non valent. Prima in duas: in prima determinat de
impotentia coeundi ex causa naturali, scilicet frigiditate; in secunda
de impotentia quae est ex maleficio, ibi: de maleficii autem
impedimento hoc tenendum decernitur. Hic quaeruntur quinque: 1 de
impedimentis matrimonii in generali; 2 utrum frigiditas impediat
matrimonium; 3 utrum maleficium; 4 utrum furia, vel amentia; 5
utrum incestus.
|
|