|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonio inconvenienter
impedimenta assignentur. Matrimonium enim quoddam sacramentum est
contra alia divisum. Sed aliis non assignantur impedimenta. Ergo nec
matrimonio assignari debent.
2. Praeterea, quanto aliquid est minus perfectum, tanto paucioribus
modis impediri potest. Sed matrimonium inter alia sacramenta est minus
perfectum. Ergo vel nulla vel paucissima impedimenta ei assignari
debent.
3. Praeterea, ubicumque est morbus, ibi est necessarium remedium
morbi. Sed concupiscentia, in cujus remedium matrimonium est
indultum, est in omnibus. Ergo non debet esse aliquod impedimentum
quod aliquam personam penitus illegitimam faciat ad contrahendum.
4. Praeterea, illegitimum dicitur quod est contra legem. Sed
hujusmodi impedimenta quae matrimonio assignantur, non sunt contra
legem naturae, quia non similiter inveniuntur in quolibet statu humani
generis; plures enim gradus consanguinitatis inveniuntur esse prohibiti
in uno tempore quam in alio; lex autem humana non potest, ut videtur,
matrimonio impedimenta praestare; quia matrimonium non est ex
institutione humana, sed divina, sicut et alia sacramenta. Ergo
matrimonio non debent aliqua impedimenta assignari quae faciunt personas
illegitimas ad contrahendum.
5. Praeterea, illegitimum et legitimum differunt per hoc quod est
contra legem vel non contra legem, inter quae non cadit medium, cum
sint opposita secundum affirmationem et negationem. Ergo non possunt
esse aliqua matrimonii impedimenta, quibus personae mediae inter
legitimas et illegitimas constituantur.
6. Praeterea, nullo impedimento potest a re aliqua removeri quod in
definitione ejus cadit. Sed indivisibilitas cadit in definitione
matrimonii, ut supra, dist. 27, qu. 1, art. 1, quaestiunc.
3, patuit. Ergo non possunt esse aliqua impedimenta quae matrimonium
contractum dirimant.
7. Praeterea, conjunctio viri et mulieris non est licita nisi in
matrimonio. Sed omnis conjunctio illicita dirimi potest. Ergo si
aliquid impediat matrimonium contrahendum, hoc dirimet contractum de
facto: et sic non debent aliqua impedimenta assignari matrimonio quae
impediant contrahendum, et non dirimant contractum.
8. Sed contra, videtur quod debeant esse infinita matrimonii
impedimenta. Quia matrimonium quoddam bonum est. Sed infinitis modis
est defectus boni, ut dicit Dionysius. Ergo infinita sunt
impedimenta matrimonii.
9. Praeterea, impedimenta matrimonii accipiuntur secundum
conditiones particularium personarum. Sed conditiones hujusmodi sunt
infinitae. Ergo et matrimonii impedimenta.
Respondeo dicendum, quod in matrimonio sunt quaedam quae sunt de
essentia ipsius, et quaedam quae sunt de solemnitate ejus, sicut et in
aliis sacramentis. Et quia remotis his quae non sunt de necessitate
sacramenti, adhuc manet verum sacramentum; ideo impedimenta quae
contrariantur his quae sunt de solemnitate sacramenti, non officiunt
quin sit verum matrimonium; et talia dicuntur impedire contrahendum,
sed non dirimunt contractum; sicut prohibitio Ecclesiae, et tempus
feriatum; unde versus: Ecclesiae vetitum, necnon tempus feriatum
impediunt fieri, permittunt juncta teneri. Impedimenta autem quae
contrariantur his quae sunt de essentia matrimonii, faciunt ut non sit
verum matrimonium; et ideo dicuntur non solum impedire matrimonium
contrahendum, sed dirimere contractum; quae his versibus continentur:
error, conditio, votum, cognatio, crimen, cultus disparitas, vis,
ordo, ligamen, honestas, si sis affinis, si forte coire nequibis:
haec socianda vetant connubia, facta retractant. Horum autem numerus
hoc modo accipi potest. Potest enim matrimonium impediri aut ex parte
contractus matrimonii, aut ex parte contrahentium. Si primo modo;
cum contractus matrimonii fiat per voluntarium consensum, qui tollitur
per ignorantiam et violentiam, erunt duo impedimenta matrimonii,
scilicet vis, idest coactio, et error ex parte ignorantiae; et ideo
de istis duobus impedimentis supra Magister determinavit, ubi agebatur
de causa matrimonii. Nunc autem agit de impedimentis quae accipiuntur
ex parte personarum contrahentium, quae sic distinguuntur. Potest
enim aliquis impediri a matrimonio contrahendo vel simpliciter, vel
respectu alicujus personae. Simpliciter, ut cum nulla possit
matrimonium contrahere; et hoc non potest esse nisi quia impeditur a
matrimoniali actu; quod quidem contingit dupliciter. Primo, quia non
potest de facto; sive quia omnino non possit, et sic ponitur
impedimentum impotentia coeundi; sive quia non libere possit, et sic
ponitur impedimentum conditio servitutis. Secundo, quia non licite
potest; et hoc, secundum quod ad continentiam obligatur: quod
contingit dupliciter; quia vel obligatur ex officio suscepto, et sic
est impedimentum ordinis; vel ex voto emisso, et sic impedit votum.
Si autem impeditur aliquis a matrimonio non simpliciter, sed respectu
alicujus personae: vel propter obligationem ad alteram personam, sicut
qui junctus est uni matrimonio, non potest alteri conjungi, et sic est
ligamen, scilicet matrimonii; vel quia deficit proportio ad alteram
personam: et hoc tripliciter. Primo propter nimiam distantiam ad
ipsam, et sic est disparitas cultus. Secundo propter nimiam
propinquitatem; et sic ponitur triplex impedimentum: scilicet
cognatio, quae importat propinquitatem duarum personarum ratione
tertiae matrimonio junctae; et publicae honestatis justitia, in qua
est propinquitas duarum personarum ratione tertiae personae per
sponsalia junctae. Tertio propter indebitam conjunctionem ad ipsam
primo factam; et sic impedit crimen adulterii prius cum ipsa commissi.
Ad primum ergo dicendum, quod alia etiam sacramenta impediri possunt,
si aliquid quod sit de essentia vel solemnitate sacramenti,
subtrahatur, ut dictum est. Sed tamen magis matrimonio quam aliis
sacramentis impedimenta assignantur, propter tres rationes. Primo,
quia matrimonium consistit in duobus; et ideo pluribus modis potest
impediri quam alia sacramenta, quae uni personae competunt
singulariter. Secundo, quia matrimonium habet in nobis causam, sed
alia quaedam sacramenta solum in Deo; unde et poenitentiae, quae
habet causam in nobis aliquo modo, Magister supra, dist. 16,
quaedam impedimenta assignavit, ut hypocrisim, ludos, et hujusmodi.
Tertio, quia de aliis sacramentis est praeceptum vel consilium, sicut
de bonis perfectioribus; sed de matrimonio est indulgentia, sicut de
bono minus perfecto; et ideo, ut detur occasio proficiendi in melius,
plura impedimenta assignantur matrimonio quam aliis sacramentis.
Ad secundum dicendum, quod perfectiora pluribus modis impediri
possunt, inquantum ad ea plura requiruntur. Si autem sit aliquod
imperfectum ad quod plura requiruntur, illud etiam habebit plura
impedimenta; et sic est de matrimonio.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet, si non essent alia
remedia, quibus etiam posset efficacius morbo concupiscentiae
subveniri; quod falsum est.
Ad quartum dicendum, quod personae illegitimae ad matrimonium
contrahendum dicuntur ex eo quod sunt contra legem qua matrimonium
constituitur. Matrimonium autem, inquantum est in officium naturae,
statuitur lege naturae; inquantum est sacramentum, statuitur jure
divino; inquantum est in officium communitatis statuitur lege civili;
et ideo ex qualibet dictarum legum potest aliqua persona effici ad
matrimonium illegitima. Nec est simile de aliis sacramentis, quae
sunt sacramenta tantum. Et quia lex naturalis secundum diversos status
recipit determinationes diversas, et jus positivum etiam variatur
secundum diversas hominum conditiones in diversis temporibus; ideo
Magister ponit in diversis temporibus diversas personas illegitimas
fuisse.
Ad quintum dicendum, quod lex potest aliquid prohibere vel
universaliter, vel in parte quantum ad aliquos casus; et ideo inter
esse totaliter secundum legem, et esse totaliter contra legem, quae
sunt contraria opposita, et non secundum affirmationem et negationem,
cadit medium esse aliqualiter secundum legem, et aliqualiter contra
legem: et propter hoc ponuntur quaedam personae mediae inter
simpliciter legitimas et simpliciter illegitimas.
Ad sextum dicendum, quod impedimenta praedicta non dicuntur interimere
matrimonium contractum quasi solventia verum matrimonium, quod rite
contractum est; sed quia solvunt matrimonium quod contractum est de
facto, et non de jure. Unde si impedimentum aliquod matrimonio rite
facto superveniat, matrimonium solvere non valet.
Ad septimum dicendum, quod illa impedimenta quae dirimunt matrimonium
contractum, impediunt quandoque matrimonium contrahendum, non ut non
fiat, sed ut non licite fiat verum matrimonium; et tamen si fiat,
matrimonium verum contractum est, quamvis contrahens peccet; sicut si
aliquis consecraret post comestionem, peccaret, contra statutum
Ecclesiae faciens; nihilominus verum sacramentum perficeret; quia
jejunium consecrantis non est de necessitate sacramenti.
Ad octavum dicendum, quod impedimenta quibus aliquod bonum per
accidens impeditur, sunt infinita, sicut et omnes causae per
accidens; sed causae corrumpentes aliquod bonum per se, sunt
determinatae, sicut et causae constituentes; quia causae
constructionis et destructionis sunt alicujus rei oppositae, vel eaedem
contrario modo sumptae.
Ad nonum dicendum, quod conditiones particularium personarum in
singulari sunt infinitae; sed in generali possunt reduci ad certum
numerum; sicut in medicina patet, et in omnibus artibus operativis,
quae particularium, in quibus est actus, conditiones considerant.
|
|