|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod frigiditas matrimonium
contrahendum non impediat. Copula enim carnalis non est de essentia
matrimonii; quia perfectiora sunt matrimonia pari voto continentium,
ut supra, dist. 26, dictum est. Sed frigiditas nihil tollit de
matrimonio nisi carnalem copulam. Ergo non est impedimentum dirimens
contractum matrimonium.
2. Praeterea, sicut nimia frigiditas impedit carnalem copulam, ita
et nimia caliditas, quae hominem exsiccat. Sed caliditas non ponitur
matrimonii impedimentum. Ergo nec frigiditas poni debet.
3. Praeterea, omnes vetuli sunt frigidi. Sed vetuli possunt
matrimonium contrahere. Ergo frigiditas non impedit matrimonium.
4. Praeterea, si scit mulier virum esse frigidum, quando cum eo
contrahit, verum est matrimonium. Ergo frigiditas, quantum est de
se, matrimonium non impedit.
5. Praeterea, contingit in aliquo esse siccitatem sufficienter
moventem ad carnalem copulam cum aliqua corrupta, non autem cum aliqua
virgine; quia cito calidum evaporat ratione suae debilitatis, ut ad
corrumpendum virginem non sufficiat. Et similiter in aliquo est
sufficiens caliditas movens ad pulchram, quae magis concupiscentiam
inflammat, quae non sufficienter movet ad turpem. Ergo videtur quod
frigiditas etsi impediat respectu unius, non tamen simpliciter.
6. Praeterea, mulier universaliter est frigidior viro. Sed
mulieres non impediuntur a matrimonio. Ergo nec viri frigidi.
1. Sed contra est quod dicitur Extra. de frigidis et maleficiatis:
sicut puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus conjugio;
sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahenda matrimonia
reputantur. Tales autem sunt frigidi. Ergo et cetera.
2. Praeterea, nullus potest se obligare ad impossibile. Sed in
matrimonio homo se obligat ad carnalem copulam, quia ad hoc dat alteri
sui corporis potestatem. Ergo frigidus, qui non potest carnaliter
copulari, non potest matrimonium contrahere.
Respondeo dicendum, quod in matrimonio est contractus quidam, quo
unus alteri obligatur ad debitum carnale solvendum; unde sicut in aliis
contractibus non est conveniens obligatio si aliquis se obliget ad hoc
quod non potest dare vel facere; ita non est conveniens matrimonii
contractus, si fiat ab aliquo qui debitum carnale solvere non possit;
et hoc impedimentum vocatur impotentia coeundi nomine generali, quae
quidem potest esse vel ex causa intrinseca et naturali, vel ex causa
extrinseca accidentali, sicut per maleficium, de qua post dicetur.
Si autem sit ex causa naturali, hoc potest esse dupliciter; quia vel
est temporalis, cui potest subveniri beneficio medicinae, vel processu
aetatis; et tunc non solvit matrimonium; vel est perpetua, et tunc
solvit matrimonium; ita quod ille ex cujus parte allegatur
impedimentum, perpetuo maneat absque spe conjugii, alius nubat cui
vult in domino. Ad hoc autem cognoscendum, utrum sit impedimentum
perpetuum vel non perpetuum, Ecclesia tempus determinatum adhibuit,
in quo hujus rei posset esse experimentum, scilicet triennium; ita
quod si post triennium, in quo fideliter ex utraque parte dederunt
operam carnali copulae implendae, inveniatur matrimonium non esse
consummatum, judicio Ecclesiae dissolvitur. Tamen in hoc Ecclesia
quandoque errat; quia per triennium quandoque non sufficienter potest
experiri perpetuitas impotentiae. Unde si Ecclesia se deceptam
inveniat per hoc quod ille in quo erat impedimentum, invenitur carnalem
copulam cum eadem vel alia perfecisse, reintegrat praecedens
matrimonium, et dirimit secundum, quamvis de ejus licentia sit
factum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis actus carnalis copulae non sit
de essentia matrimonii, tamen potentia ad hoc est de essentia ejus;
quia per matrimonium datur utrique conjugum potestas in corpore alterius
respectu carnalis copulae.
Ad secundum dicendum, quod caliditas superflua vix potest esse
impedimentum perpetuum. Si tamen inveniretur quod per triennium
impediret carnalem copulam, judicaretur perpetuum. Tamen quia
frigiditas magis et frequentius impedit (tollit enim non solum
commixtionem seminum, sed etiam rigorem membrorum, quo fit conjunctio
corporum); ideo frigiditas magis hic ponitur impedimentum quam
caliditas, cum omnis defectus naturalis ad frigiditatem reducatur.
Ad tertium dicendum, quod vetuli quamvis quandoque non habeant
caliditatem sufficientem ad generandum, tamen habent caliditatem
sufficientem ad carnalem copulam; et ideo conceditur eis matrimonium,
secundum quod est in remedium; quamvis non competat eis secundum quod
est in officium naturae.
Ad quartum dicendum, quod in quolibet contractu hoc universaliter
tenetur, quod ille qui est impotens ad solvendum aliquid, non
reputatur idoneus ad contractum illum quo se obligat ad ejus
solutionem. Tamen impotens potest esse tripliciter. Uno modo, quia
non potest solvere de jure; et sic talis impotentia omnibus modis facit
contractum esse nullum, sive sciat ille cum quo facit talem contractum
hanc impotentiam, sive non. Alio modo quia non sit solvendo de
facto; et tunc si sciat ille cum quo contrahit, hanc impotentiam, et
nihilominus contrahit, ostenditur quod alium finem ex contractu
quaerit, et ideo contractus stat; si autem nescit, tunc contractus
nullus est. Et ideo frigiditas, quae causat talem impotentiam ut homo
non possit de facto solvere debitum, et conditio servitutis per quam
homo non potest de facto libere reddere; impediunt matrimonium, quando
alter conjugum ignorat hoc quod alius non potest reddere debitum.
Impedimentum autem per quod aliquis non potest de jure reddere
debitum, ut consanguinitas, annullat contractum matrimonium, sive
sciat alter, sive non; et propter hoc Magister ponit quod haec duo
faciunt personas omnino illegitimas.
Ad quintum dicendum, quod non potest esse perpetuum impedimentum
naturale in viro respectu unius personae et non respectu alterius; sed
si non possit implere carnalem actum cum virgine, et possit cum
corrupta, tunc medicinaliter aliquo instrumento posset claustra pudoris
frangere, et ei conjungi. Nec esset hoc contra matrimonium; quia non
fieret ad delectationem, sed ad medicamentum. Abominatio autem
mulieris non est causa naturalis, sed accidentalis extrinseca; et ideo
de ea idem est judicium quod de maleficio, de quo post dicetur.
Ad sextum dicendum, quod mas est agens in generatione, sed femina est
patiens; et ideo major caliditas requiritur in viro ad opus
generationis quam in muliere; unde frigiditas, quae facit virum
impotentem, non faceret mulierem impotentem. Sed in muliere potest
esse impedimentum naturale ex causa alia, scilicet arctatione; et tunc
idem est judicium de arctatione mulieris, et de frigiditate viri.
|
|