|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod maleficium non possit
matrimonium impedire. Hujusmodi enim maleficia fiunt operatione
Daemonum. Sed Daemones non habent potestatem impediendi matrimonii
actum magis quam alios corporales actus, quos impedire non possunt;
quia sic totum mundum perverterent; si comestionem et gressum et alia
hujusmodi impedirent. Ergo per maleficia non potest impediri
matrimonium.
2. Praeterea, opus Dei est fortius quam opus Diaboli. Sed
maleficium est opus Diaboli. Ergo non potest impedire matrimonium,
quod est opus Dei.
3. Praeterea, nullum impedimentum dirimit contractum matrimonii,
nisi sit perpetuum. Sed maleficium non potest esse impedimentum
perpetuum: quia cum Diabolus non habeat potestatem nisi super
peccatores, expulso peccato tolletur maleficium; vel etiam per aliud
maleficium, vel per exorcismos Ecclesiae, qui sunt ordinati ad
reprimendam vim Daemonum. Ergo maleficium non potest impedire
matrimonium.
4. Praeterea, carnalis copula non potest impediri nisi impediatur
potentia generandi, quae est principium ejus. Sed unius viri potentia
generativa se habet ad omnes mulieres aequaliter. Ergo per maleficium
non potest esse impedimentum respectu unius viri, nisi sit respectu
omnium.
1. Sed contra est quod dicitur in Decret. 33, qu. 1: si per
sortiarias vel maleficas; et infra: si sanari non potuerint, separari
valebunt.
2. Praeterea, potestas Daemonis est major quam hominis. Job
40, 24: non est potestas super terram quae comparetur ei. Sed
opere humano potest aliquis vir fieri impotens ad carnalem copulam per
aliquam potestatem, vel castraturam; et ex hoc matrimonium impediri.
Ergo multo fortius hoc virtute Daemonis fieri potest.
Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod maleficium nihil erat
in mundo, nisi in aestimatione hominum, qui effectus naturales,
quorum causae sunt occultae, maleficiis imputabant. Sed hoc est
contra auctoritates sanctorum, qui dicunt, quod Daemones habent
potestatem supra corpora, et supra imaginationem hominum, quando a
Deo permittuntur; unde per eos malefici signa aliqua facere possunt.
Procedit autem haec opinio ex radice infidelitatis, sive
incredulitatis, quia non credunt esse Daemones nisi in aestimatione
vulgi tantum, ut terrores quos homo sibi ipsi facit ex sua
aestimatione, imputet Daemoni; et quia etiam ex imaginatione
vehementi aliquae figurae apparent in sensu tales quales homo cogitat,
et tunc creduntur Daemones videri. Sed haec vera fides repudiat, per
quam Angelos de caelo cecidisse, et Daemones esse credimus, et ex
subtilitate suae naturae multa posse quae nos non possumus; et ideo
illi qui eos ad talia facienda inducunt, malefici vocantur. Et ideo
dixerunt alii, quod per maleficia praestari potest impedimentum carnali
copulae; sed nullum tale est perpetuum; unde non dirimit matrimonium
contractum; et dicunt, jura quae hoc dicebant, esse revocata. Sed
hoc est contra experimentum, et contra nova jura, quae antiquis
concordant. Et ideo distinguendum est: quia impotentia coeundi ex
maleficio aut est perpetua, et tunc matrimonium dirimit; aut non est
perpetua, et tunc non dirimit. Et ad hoc experiendum eodem modo
Ecclesia tempus praefixit, triennium scilicet, sicut de frigiditate
dictum est. Tamen haec est differentia inter maleficium et
frigiditatem: quia qui est impotens ex frigiditate, sicut est impotens
ad unam, ita ad aliam; et ideo quando matrimonium dirimitur, non
datur ei licentia ut alteri conjungatur: sed ex maleficio homo potest
esse impotens ad unam, et non ad aliam; et ideo quando judicio
Ecclesiae matrimonium dirimitur, utrique datur licentia quod alteram
copulam quaerat.
Ad primum ergo dicendum, quod quia corruptio peccati prima, per quam
homo servus est factus Diaboli, in nos per actum generantem devenit,
ideo maleficii potestas permittitur Diabolo a Deo in hoc actu magis
quam in aliis; sicut in serpentibus magis ostenditur virtus
maleficiorum, ut dicitur, quam in aliis animalibus, quia per
serpentem Diabolus mulierem tentavit.
Ad secundum dicendum, quod opus Dei potest opere Diaboli impediri
divina permissione; non quod Diabolus Deo sit fortior, ut per
violentiam opera ejus destruat.
Ad tertium dicendum, quod maleficium est ita perpetuum quod non potest
habere remedium humano opere; quamvis Deus posset remedium praestare
Daemonem cogendo, vel etiam Daemon desistendo. Non enim oportet
semper ut id quod per maleficium factum est, possit per maleficium
aliud destrui, ut ipsi malefici confitentur, et tamen si posset per
maleficium remedium adhiberi, nihilominus perpetuum reputaretur: quia
nullo modo debet aliquis Daemonis auxilium per maleficia invocare.
Similiter non oportet quod si propter peccatum aliquod data est
Diabolo potestas in aliquem, cessante peccato cesset potestas: quia
poena interdum remanet culpa transeunte. Similiter etiam exorcismi
Ecclesiae non valent ad reprimendum Daemones semper quantum ad omnes
molestias corporales, judicio divino hoc exigente; semper tamen valent
contra illas infestationes Daemonum contra quas principaliter instituta
sunt.
Ad quartum dicendum, quod maleficium quandoque potest praestare
impedimentum ad omnes, quandoque ad unam tantum: quia Diabolus
voluntaria causa est, non ex necessitate naturae agens. Et praeterea
impedimentum maleficii potest esse ex impressione Daemonis in
imaginatione hominis, ex qua tollitur viro concupiscentia movens ad
talem mulierem, et non ad aliam.
|
|