|
Maneant uterque innupti. Hoc intelligitur quando ex utroque
impedimentum allegatur: alias ille tantum innuptus manere debet ex
cujus parte impedimentum proponitur. Quod si mulier causetur, et
dicat: volo esse mater, et filios procreare et cetera. Videtur ex
hoc quod ratione sterilitatis matrimonium solvi possit. Et dicendum,
quod non: quia in sterilibus etsi matrimonium non habeat intentum
suum, secundum quod est in officium naturae, habet tamen secundum quod
est in remedium per carnalem copulam; unde ponitur hic procreatio
filiorum pro carnali copula, quam mulieres verecundantur expetere.
Septima manu propinquorum juret quod nunquam carnaliter convenerint.
Divortium hoc modo fieri debet. Cum impotentia coeundi allegatur, si
uterque confiteatur, scilicet vir et uxor; vel si est evidens
impedimentum, ut in eunuchis, possunt statim separari. Si autem non
est evidens, praecipiendum est eis ut adhuc cohabitent bona fide
carnali copulae operam dantes. Quod si usque ad triennium fieri
nequit, tunc jurabit uterque quod bona fide operam dantes, carnaliter
conjungi non potuerunt; et ut divortium non de facili celebretur,
requiritur quod septem de propinquis, qui melius de hoc possunt per
signa probabilia scire veritatem, jurent quod credant eos verum
dixisse. Perjurii crimine rei teneantur; idest, eorum testimonium
ita pro nihilo computatur ac si perjuri essent; non tamen culpam aut
infamiam perjurii incurrunt, si eos verum dicere credebant. Sed si
vir asserit se debitum reddidisse uxori, et illa diffitetur, cui
potius fides habenda sit merito quaeritur. Item sciendum, quod quando
vir asserit copulam carnalem praecessisse, mulier negat; standum est
juramento viri, nisi per aspectum corporis sui mulier probare velit
virum esse mentitum. Si tamen vir falsum jurat, et uxor contrarium
non possit probare, potest sibi providere de seorsum jacendo, ne ex
impetitione viri ad libidinem provocetur, et periculum incontinentiae
immineat. Si autem vir neget carnalem copulam praecessisse, non est
standum juramento ejus, quamvis sit caput mulieris, si mulier
affirmet: quia sic daretur facultas multis viris dimittendi uxores
suas. Quod in fine hujus capituli continetur, ex rigore magis dictum
intelligendum est quam ex canonica aequitate. Sciendum est, quod si
maleficium fuerit generaliter respectu cujuslibet faciens impotentiam
coeundi, tunc si alteri nupserit, ostendetur impedimentum non fuisse
perpetuum; unde debet ad prius conjugium redire. Si autem fuerit
personale, idest respectu specialis personae, cum utrique detur
licentia alteri nubendi; non potest reddita potentia nubendi ad
pristinum matrimonium redire, quia nullum fuit, et secundum est verum
matrimonium. Sed si contractum fuerit, non separentur. Hoc
intelligitur, si fuit contractum quando habebant lucida intervalla.
Nec propriae uxori licet sibi reddere debitum. Hoc non tenetur modo.
Vel dicendum, quod reddere debitum vocat universaliter carnalem
copulam, quia privatus est quantum est ex parte sua, quamvis uxori
suum jus remaneat. Quamvis enim matrimonium non claudicet, tamen jus
petendi debitum potest esse in uno, et non in alio.
|
|