|
Postquam determinavit de impotentia coeundi, quae actum matrimonii
impedit, hic determinat de separatione a toro propter peccatum
fornicationis, quae similiter actum matrimonii tollit vinculo
matrimoniali durante; et dividitur in partes duas: in prima ostendit
quomodo adulterium sequens matrimonium tollit actum matrimonii vinculo
matrimoniali durante; in secunda ostendit quomodo adulterium praecedens
matrimonium, etiam matrimoniale vinculum tollit, ibi: solet etiam
quaeri, an valeat duci in conjugium quae prius est polluta per
adulterium. Prima in duas: in prima ostendit quando licet uxorem
dimittere propter fornicationem; in secunda inquirit, utrum dimittere
sit necessitatis, an liceat ei eam retinere, ibi: dicit tamen
Joannes Chrysostomus et cetera. Prima in duas: in prima ostendit
quod viro licet dimittere uxorem, et e converso, propter fornicationem
commissam; in secunda ostendit quod neutri post separationem licet
nubere propter prioris matrimonii vinculum manens, ibi: si quis autem
fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest.
Circa primum duo facit: primo ostendit quod uterque conjugum potest
alium dimittere propter fornicationem, quando ipse est a fornicatione
immunis; secundo ostendit quod hoc non potest fieri, quando ipse
simili crimini subjacet, ibi: si vero quaeritur, an adulter adulteram
possit dimittere causa fornicationis; dicimus et cetera. Hic
quaeruntur sex: 1 utrum liceat viro uxorem dimittere causa
fornicationis; 2 utrum ad hoc teneatur; 3 utrum possit dimittere
proprio judicio, vel judicium Ecclesiae requiratur; 4 utrum vir et
uxor quantum ad hoc sint aequalis conditionis; 5 utrum post divortium
debeant manere innupti; 6 de reconciliatione.
|
|