|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod propter fornicationem non
liceat viro uxorem dimittere. Non enim pro malo est malum reddendum.
Sed vir dimittens uxorem propter fornicationem, videtur malum pro malo
reddere. Ergo hoc non licet.
2. Praeterea, majus peccatum est si uterque fornicetur quam si alter
tantum. Sed si uterque fornicetur, non poterit fieri divortium
propter hoc. Ergo nec si unus tantum fornicatus fuerit.
3. Praeterea, fornicatio spiritualis et quaedam alia peccata sunt
graviora quam fornicatio carnalis. Sed propter illa non potest fieri
separatio a toro. Ergo nec propter fornicationem carnalem.
4. Praeterea, vitium contra naturam magis remotum est a matrimonii
bonis quam fornicatio, quae modo naturae fit. Ergo magis debuit poni
causa separationis quam fornicatio.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 5.
2. Praeterea, illi qui frangit fidem, non tenetur aliquis fidem
observare. Sed conjux fornicando frangit fidem quam alteri conjugi
debet. Ergo alter potest alterum propter causam fornicationis
dimittere.
Respondeo dicendum, quod dominus dimittere uxorem concessit propter
fornicationem in poenam illius qui fidem fregit, et in favorem illius
qui servavit, ut non sit astrictus ad reddendum debitum ei qui non
servavit fidem. Et propter hoc excipiuntur septem casus in quibus non
licet viro uxorem dimittere fornicantem, in quibus vel uxor a culpa
immunis est, vel utrique sunt aequaliter culpabiles. Primus est, si
ipse vir similiter fornicatus fuerit. Secundus, si ipse uxorem
prostituerit. Tertius, si uxor virum suum mortuum probabiliter
credens propter longam ejus absentiam, alteri nupserit. Quartus est,
si latenter cognita est ab aliquo sub specie viri lectum subintrante.
Quintus, si fuerit vi oppressa. Sextus, si reconciliaverit eam sibi
post adulterium perpetratum, carnaliter eam cognoscens. Septimus, si
matrimonio in infidelitate utriusque contracto, vir dederit uxori
libellum repudii, et uxor alteri nupserit; tunc enim si utrique
convertantur, tenetur eam vir recipere.
Ad primum ergo dicendum, quod vir si dimittat uxorem fornicantem
livore vindictae, peccat; si autem ad infamiam propriam cavendam, ne
videatur particeps criminis, vel ad vitium uxoris corrigendum, vel ad
evitandum prolis incertitudinem, non peccat.
Ad secundum dicendum, quod divortium ex causa fornicationis fit uno
accusante alium; et quia nullus potest accusare qui in simili crimine
existit, quando uterque fornicatur, divortium celebrari non potest;
quamvis magis peccetur contra matrimonium utroque fornicante quam altero
tantum.
Ad tertium dicendum, quod fornicatio est directe contra bona
matrimonii; quia tollitur per eam certitudo prolis, et fides
frangitur, et significatio non servatur, dum unus conjugum pluribus
carnem suam dividit; et ideo alia crimina quamvis forte sint majora
fornicatione, non causant divortium. Sed quia infidelitas, quae
dicitur spiritualis fornicatio, etiam est contra matrimonii bonum,
quod est proles educanda ad cultum Dei; etiam ipsa facit divortium;
sed tamen aliter quam corporalis fornicatio; quia propter unum actum
fornicationis carnalis potest procedit ad divortium, non autem propter
unum actum infidelitatis, sed propter consuetudinem quae pertinaciam
ostendit, in qua infidelitas perficitur.
Ad quartum dicendum, quod etiam propter vitium contra naturam potest
procedi ad divortium; sed tamen non fit ita mentio de ipso, tum quia
est passio innominabilis, tum quia rarius accidit, tum quia non ita
causat incertitudinem prolis.
|
|