|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vir teneatur ex
praecepto uxorem fornicantem dimittere. Vir enim, cum sit caput
uxoris, tenetur uxorem corrigere. Sed separatio a toro est inducta ad
correctionem uxoris fornicantis. Ergo tenetur eam a se separare.
2. Praeterea, qui consentit peccanti mortaliter, ipse etiam
mortaliter peccat. Sed retinens uxorem fornicantem, videtur
consentire ei, ut in littera dicitur. Ergo peccat, nisi eam a se
ejiciat.
3. Praeterea, 1 Corinth., 6, 16, dicitur: qui adhaeret
meretrici, unum corpus efficitur. Sed non potest aliquis simul esse
membrum meretricis et Christi, ut ibidem dicitur. Ergo vir uxori
fornicanti adhaerens, membrum Christi esse desinit, mortaliter
peccans.
4. Praeterea, sicut cognatio tollit matrimonii vinculum, ita
fornicatio separat a toro. Sed postquam vir noverit consanguinitatem
sui ad uxorem, peccat mortaliter cognoscens ipsam. Ergo si cognoscat
uxorem postquam scit ipsam esse fornicatam, mortaliter peccat.
5. Sed contra est quod dicit Glossa 1 Corinth., 7, quod
dominus permisit causa fornicationis uxorem dimittere. Ergo non est in
praecepto.
6. Praeterea, quilibet potest dimittere alteri quod in se peccavit.
Sed uxor fornicando peccat in virum. Ergo vir potest ei parcere, ut
non dimittat eam.
Respondeo dicendum, quod dimissio uxoris fornicantis introducta est ad
corrigendum uxoris crimen per talem poenam. Poena autem corrigens non
requiritur ubi emendatio jam praecessit; et ideo si mulier de peccato
poeniteat, vir non tenetur eam dimittere; si autem non poeniteat,
tenetur, ne peccato ejus consentire videatur, dum correctionem debitam
non apponit.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum fornicationis in uxore potest
corrigi non tantum tali poena, sed etiam verbis et verbere; et ideo si
alias ad correctionem sit parata, non tenetur vir praedictam poenam ad
ejus correctionem adhibere.
Ad secundum dicendum, quod tunc vir uxori consentire videtur quando
eam tenet non cessantem a peccato praeterito; si autem emendata
fuerit, non ei consentit.
Ad tertium dicendum, quod ex quo de peccato fornicationis poenituit,
meretrix dici non potest; et ideo vir se ei conjungendo, membrum
meretricis non fit. Vel dicendum, quod non conjungitur ei quasi
meretrici, sed quasi uxori.
Ad quartum dicendum, quod non est simile; quia consanguinitas facit
ut non sit inter eos matrimoniale vinculum, et ideo carnalis copula
esset illicita; sed fornicatio non tollit vinculum praedictum; et ideo
actus remanet, quantum est de se, licitus, nisi per accidens
illicitus fiat, inquantum vir consentire turpitudini uxoris videtur.
Ad quintum dicendum, quod permissio illa est intelligenda per
prohibitionis privationem; et sic contra praeceptum non dividitur;
quia etiam quod cadit sub praecepto, non est prohibitum.
Ad sextum dicendum, quod uxor non tantum peccat in virum, sed etiam
in seipsam, et in Deum; et ideo vir non totaliter potest poenam
dimittere, nisi emendatio sequatur.
|
|