|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod proprio judicio potest
vir uxorem fornicantem dimittere. Sententiam enim a judice latam
absque alio judicio exequi licet. Sed Deus justus judex dedit hanc
sententiam, ut propter fornicationem vir uxorem dimittere possit.
Ergo non requiritur ad hoc aliud judicium.
2. Praeterea, Matth. 1, dicitur, quod Joseph, cum esset
justus, cogitavit occulte dimittere Mariam. Ergo videtur quod
occulte vir possit divortium celebrare absque Ecclesiae judicio.
3. Praeterea, si vir post fornicationem uxoris cognitam debitum ei
reddit, amittit etiam actionem quam contra fornicariam habebat. Ergo
denegatio debiti quae ad divortium pertinet, debet Ecclesiae judicium
praecedere.
4. Praeterea, illud quod non potest probari, non debet ad judicium
Ecclesiae adduci. Sed fornicationis crimen non potest probari, quia
oculus adulteri observat caliginem, ut dicit Job 24, 15. Ergo
non debet judicio Ecclesiae praedictum divortium fieri.
5. Praeterea, accusationem debet inscriptio praecedere, qua aliquis
se ad talionem obliget, si in probatione deficiat. Sed hoc non potest
esse in ista materia; quia tunc qualitercumque res iret, vir
consequeretur intentum suum, sive ipse uxorem dimitteret, sive uxor
eum. Ergo non debet ad judicium Ecclesiae per accusationem adduci.
6. Praeterea, plus tenetur homo uxori quam extraneo. Sed homo
crimen alterius, etiam extranei, non debet Ecclesiae deferre, nisi
monitione praemissa in secreto, ut patet Matth. 19. Ergo multo
minus potest crimen uxoris ad Ecclesiam deferre, si eam prius occulte
non corripuit.
1. Sed contra, nullus debet seipsum vindicare. Sed si vir uxorem
fornicantem proprio arbitrio dimitteret, ipse se vindicaret. Ergo hoc
non debet fieri.
2. Praeterea, nullus in eadem causa est actor et judex. Sed vir
est actor impetens uxorem de offensa in se commissa. Ergo ipse non
potest esse judex; et sic non debet eam proprio arbitrio dimittere.
Respondeo dicendum, quod vir potest dimittere uxorem dupliciter. Uno
modo quantum ad torum tantum; et sic potest eam dimittere quam cito
sibi constat de fornicatione uxoris, proprio arbitrio; nec tenetur
reddere debitum exigenti, nisi per Ecclesiam compellatur; et taliter
reddens nullum sibi praejudicium facit. Alio modo quantum ad torum et
cohabitationem; et hoc modo non potest dimitti nisi judicio
Ecclesiae; et si alias dimissa fuerit, debet cogi ad cohabitandum,
nisi possit ei vir incontinenti fornicationem probare. Haec autem
dimissio divortium dicitur; et ideo concedendum est quod divortium non
potest celebrari nisi judicio Ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum, quod sententia est applicatio juris communis
ad particulare factum; unde dominus jus promulgavit, secundum quod
sententia in judicio formari debet.
Ad secundum dicendum, quod Joseph non volebat virginem dimittere
quasi suspectam de fornicatione, sed ob reverentiam sanctitatis ejus,
timens ei cohabitare, ut supra dictum est; nec tamen est simile, quia
tunc ex adulterio non solum procedebatur ad divortium, sed ulterius ad
lapidationem; non autem nunc quando agitur in judicio Ecclesiae.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad quartum dicendum, quod quandoque vir uxorem suspectam habens ei
insidiatur, et deprehendere eam potest cum testibus in crimine
fornicationis; et sic potest ad accusationem procedere. Et
praeterea, si de facto isto non constat, possunt esse violentae
suspiciones fornicationis; quibus probatis, videtur fornicatio esse
probata, ut si inveniatur solus cum sola horis et locis suspectis, et
nudus cum nuda.
Ad quintum dicendum, quod maritus potest accusare uxorem de adulterio
dupliciter. Uno modo ad tori separationem coram judice spirituali, et
tunc inscriptio debet fieri sine obligatione ad legem talionis: quia
sic vir consequeretur intentum suum, ut objecto probat. Alio modo ad
punitionem criminis in judicio saeculari; et sic oportet quod praecedat
inscriptio, per quam ad poenam talionis se obliget, si in probatione
deficiat.
Ad sextum dicendum, quod sicut decretalis dicit, tribus modis in
criminibus procedi potest. Primo per inquisitionem, quam debet
praecedere clamosa insinuatio quae locum accusationis tenet. Secundo
per accusationem, quam debet praecedere inscriptio. Tertio per
denuntiationem, quam debet praecedere fraterna correptio. Verbum ergo
domini intelligitur quando agitur per viam denuntiationis, non quando
agitur per viam accusationis: quia tunc non agitur solum ad
correptionem delinquentis, sed ad punitionem propter bonum commune
conservandum, quod justitia deficiente periret.
|
|